A26815:34
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Junii in eorum possessionem missus est, postquam fidelitatem regi juramento promisisset, & singulis porrò clausulis rescripti Pontificii translationem continentis expressè renunciasset, quae regi fraudi esse, aut de majestate regia derogare poterant: & postea universi sedis Cantuariensis proventus, qui secundum Thomae Arundelii mortem fisco cedebant, sexcentis marcis prius numeratis ei ex gratia singulari, diplomate regio concessi sunt. Leycestriam autem venerat Henricus ad conventum ordinum regni evocatus, quem rex ibi habuit, ut cum praelatis, proceribus & populo suo, de novis legibus ferendis, de re pecuniaria, & de universo regni sui statu ageret: & in eo summa cum prudentia ab Ecclesia maximam calamitatem avertit, quae ex invidia apud proceres & populum ex opulentia praelatorum concitata, aliquoties sub Henrico IIII emergere, jam vero propiùs sub rege novo imminere videbatur. Etenim in conventu ordinum Coventriae ante decem annos convocato, erat enim annus MCCCCIIII. Henrico IIII pecunias ad bellum adversus Scotos, Wallos, Britons, Flandros, & Gallos gerendum postulanti, milites & civitatum delegati ex inferiore ordinum domo responderunt, non posse aliter inopiae publicae succurri, quàm si immensae Ecclesiasticorum opes minuerentur: eam siquidem esse populi Anglicani conditionem, ut non modo ⟨p. 13⟩pecunias in usus belli quotidiè erogaret, sed & corpora hostibus publicis objiceret, dumb illi interea domi considentes, nec corporibus nec opibus reipub. inservirent. Iis Thomas Arundelius Cantuariensis animosè respondit, frequentius ab ordine sacro concedi decimas quàm quintasdecimas à populo, & plures colonos, famulosquc suos ad militiam nomina dare, quàm colonos procerum, nobiliumve, iisque accedere sacerdotum orationes, quibus interdiu noctuque effusis, divinum numen reipublic. propitium reddunt. Et ad regem statim conversus, & in genua procumbens rogat, ut jurisjurandi memor esse velit, sub cujus religione Deo hominibusque solenniter voverat, see jura & privilegia Ecclesiae sarta tecta conservaturum: & prensatis deinceps quibusdam proceribus, quos causae suae favour existimabat, tantum effecit, ut postulata militum publico ordinum decreto rejicerentur. Post sex annos in alio ordinum Concilio ab Henrico IIII.
Junii in eorum possessionem missus est, postquam fidelitatem regi juramento promisisset, & singulis porrò clausulis rescripti Pontificii translationem continentis expressè renunciasset, quae regi fraudi esse, aut de majestate regia derogare poterant: & postea universi sedis Cantuariensis proventus, qui secundum Thomae Arundelii mortem fisco cedebant, sexcentis marcis prius numeratis ei ex gratia singulari, diplomate regio concessi sunt. Leycestriam autem venerat Henricus ad conventum ordinum regni evocatus, quem rex ibi habuit, ut cum praelatis, proceribus & populo suo, de novis legibus ferendis, de re pecuniaria, & de universo regni sui statu ageret: & in eo summa cum prudentia ab Ecclesia maximam calamitatem avertit, quae ex invidia apud proceres & populum ex opulentia praelatorum concitata, aliquoties sub Henrico IIII emergere, jam vero propiùs sub rege novo imminere videbatur. Etenim in conventu ordinum Coventriae ante decem annos convocato, erat enim annus MCCCCIIII. Henrico IIII pecunias ad bellum adversus Scotos, Wallos, Britones, Flandros, & Gallos gerendum postulanti, milites & civitatum delegati ex inferiore ordinum domo responderunt, non posse aliter inopiae publicae succurri, quàm si immensae Ecclesiasticorum opes minuerentur: eam siquidem esse populi Anglicani conditionem, ut non modo