A26815:47
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eo rogante, rex cum Cantuariense & Synodo egit, ut legati Constantiam quamprimùm mitterentur. Sancitum porro est in ea Synodo, deponenda esse apud sequestrum defunctorum bona, donec testamentum exhibeatur & approbetur, & ne executoribus permittatur bonorum administratio, donec justum inventarium scripserint, & ut iis solum bonis se immisceant quae in inventario scripta sunt: additúmque pro ratione temporum, ne quid ultra quinque solidos pro insinuation testamentorum aut ratiocinio exigatur; denique in gratiam regis concessum est, ut Ecclesiastici decimam ad festum Divi Martini ex decreto superioris Synodi solvendam, ante sex menses representarent. Caeterùm Sigismundus Imperator componendis Anglorum & Gallorum discordiis frustra studet. Nam dum ageretur cum Legatis Gallicis, • i cum Sigismundo in Angliam venerant, de pacis conditionibus, è Gallia allatum est Harfleum oppidum à Gallis obsideri, & quadringentos Anglos à •oanne Commit Arminiaco collatis signis caesos esse, qua clade ita irritatus est regis animus ut à pacis nomine deinceps abhorreret, & in Galliam illicò profecturus erat, nisi ab Imperatore monitus see continuisset, ideòque Joannem ducem Bedfordiensem fratrem suum cum classe & copiis instructis in Normaniam mittit. Igitur Sigismundum aureae periscelidis ordine donatum, & in Anglia per quatuor menses magnificentissimè acceptum, icto mutuo foedere Rex circa finem Augusti Caletum usque cum comitatu splendido & magna navium multitudine deducit; inde Sigismundus Constantiam concedit, ut Concilio interesset. Rex autem Caleti aliquandiu substitit, ut rebus Gallicis consuleret, e•que etiam Henricus Cantuariensis, finita Synodo, ex Anglia transmisit. Dumb rex Caleti esset, eò venerunt Johannes Burgundionum Dux, ⟨p. 21⟩Archiepiscopus Rhemensis, aliique legati à Carolo Gallorum rege missi, ut pacem impetrarent tempore long alieno, quòd rex ob recentes Gallorum injurias in belli curas intentus erat, ne ipse in praelio Agincurtensi superior anno victor, clade nuperrimè accepta, pacis conditiones accepisse, non dedisse videretur. Ideo compositis rebus Gallicis in Angliam mox reversus, conventum Ordinum Westmonasterii habet, in quo pecunias & militum delectum ad subsidium belli Gallici sequenti anno rursus suscipiendi facilè impetravit. Caleto etiam rediit eodem tempore Henricus, & a rege jussus Syno dumb Londini V. Id. Novemb.