A26815:348
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
moresque sacerdotum hominum, nimium nonnunquam deformatos emendabat, magnaque sua ipse offensione communem reipublicae levabat invidiam. Non eadem conditione est collegium Cardinalium ceterarumque civitatum Senatus aut Concilium; nam illae ex ea, quam habent, civium copia in suos Senatus, qui aptissimi visi sint, legunt, in Collegium Cardinalium è toto orbe terrarum, qui aut doctrina, aut nobilitate, aut prudentia, aut probitate, religione, pietate excellunt, si Pontifici Maximo visum sit, eos cooptare licet: eoque factum est, ut summa is ordo amplitudine, summa auctoritate, summo splendore, omni ille quidem tempore suerit; quippe è Christianorum flore ⟨p. 172⟩decerptus atque collectus. Verum tamen iis, de quibus institutus mihi sermo est, temporibus praecipuum quoddam in eo lumen enituit: propterea quod Paulus Pont. Max. magni atque acris judicii vir, eximia singularique virtute homines nactus, ad eam illos dignitatem ultro ipse evocaverat, ut ei Collegio, quod per se antea esset clarissimum, ea re lucis tamen permultum attulisse videretur. Ex hac virorum clarissimorum copia, cum mittendus ad Caesarem Legatus esset, Contarenus potissimum ad id munus delectus est: causa mittendi ea fuit. Vehementer erat Caesar anxius sollicitusque, quod Germani, qui plurimum armis possunt, neque praesto illi in bellis erant, neque eum pecunia juvabant; propterea quod maximis inter se seditionibus de religione contendebant, atque intestinis dissensionibus distenti, nullo illi usui esse poterant. Abjecti quidam perditique ac desperati homines, XXXX. fere abhinc annis, jampridem receptas ratasque disciplinae Christianae sententias in controversiam revocaverunt, multitudinique persuaserunt imperitae, uti à Romano Pont. quod caput Christianae reip. atque Ecclesiae est, desciscerent, seseque in libertatem vindicarent, quod malum tarde initio serpens, ab iis neglectum à quibus opprimi id & poterat & debebat, paulatim infimae plebis, vulgique mulierum, animis, legum vinculis laxandis & dissolvendis, pollicendaque cupidatum multarum licentia in fraudem inductis, paucis annis opinion magis accrevit, idemque nefarius furor, postquam popular existimari coeptum est pietatem evertere, multos quoque principes invasit.
moresque sacerdotum hominum, nimium nonnunquam deformatos emendabat, magnaque sua ipse offensione communem reipublicae levabat invidiam. Non eadem conditione est collegium Cardinalium ceterarumque civitatum Senatus aut Concilium; nam illae ex ea, quam habent, civium copia in suos Senatus, qui aptissimi visi sint, legunt, in Collegium Cardinalium è toto orbe terrarum, qui aut doctrina, aut nobilitate, aut prudentia, aut probitate, religione, pietate excellunt, si Pontifici Maximo visum sit, eos cooptare licet: eoque factum est, ut summa is ordo amplitudine, summa auctoritate, summo splendore, omni ille quidem tempore suerit; quippe è Christianorum flore