A26815:361
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
neque tamen se hoc dicere, quia mortem valde perhorrescat, parumque animo aequo ferat see è vita discedere: intelligere enim se praeclare quot quantaque beneficia à Deo acceperit, quorum etiam plaeraque commemoravit, non gloriae causa ostentationisque, cui tunc locus minime erat, verum ut se gratum esse erga auctorem illorum significaret. Inquit igitur se ortum esse ea in civitate, quae nulli earum cederet, quae in universo terrarum orb existunt: è familiaque, quae haud postremum locum in ea rep. teneret: consecutumque itidem illic esse honores non parvos: &, ut domi, ita etiam foris gradus maximos dignitatis adeptum esse: utramque vitam se cum laude aliqua coluisse: & eam, quae in contemplatione rerum versatur, & eam, quae rebus agendis incumbit: pervenisse ad aetatis annum LIX. quem terminum vitae non multi attingere potuerunt: quare secum quoque hac parte non male actum esse: canereque se debere una cum sacro Hebraeorum vate carmen, quod ad aequum gratumque animum significandum pertinet, nomenque illius laud gloriaque cumulandum, quia non tam liberaliter se gesserit erga multos, neque tot bonis expleverit omnem populum, gentemque. Unum tantum sibi molestum esse, quod, ut optabat, commodis quorundam tenuiorum hominum non prospexerit, qui sibi, postquam ad sacrum illum honoris gradum ascenderit, fideliter ministrarint: sperare tamen se Deum optimum max. Pontificemque, cujus dignitati toto animo inservierit, fortunas eorum sublevaturos. Nec oblitus est suo opportunoque tempore mandare custodi ipsius, ut privilegium, quod beneficii loco à Pontifice impetrarat, ad delicta penitus abstergenda traditum, sibi legeret, dum meant orationeque consisteret. Cum haec animo versaret, sane constanti ac forti, atque hoc sermone consolaretur; suos, qui praesentes aderant (ii autem erant, ut quisque maxime illi acceptus probatusque fuerat) angebat, atque ita perturbabat, ut lacrimas vix tenere possent: à quibus tamen sibi diligenter temperabant, quamvis intelligerent ne magna quidem copia ipsarum spectante illo effusárum, posse ipsum commoveri, & è statu illo animi dejici. Eadem vero ⟨p. 180⟩hominis providentia in intelligendo, praedicendoque suis vitae suae fine, exitu ipso comprobata est, quae in ceteris rebus judicandis significandisque saepe apparuerat: crescente enim semper vi morbi, remediisque omnibus superatis, oppressus ille est; animamque efflavit. K. Sept. meridie.
neque tamen se hoc dicere, quia mortem valde perhorrescat, parumque animo aequo ferat se è vita discedere: intelligere enim se praeclare quot quantaque beneficia à Deo acceperit, quorum etiam plaeraque commemoravit, non gloriae causa ostentationisque, cui tunc locus minime erat, verum ut se gratum esse erga auctorem illorum significaret. Inquit igitur se ortum esse ea in civitate, quae nulli earum cederet, quae in universo terrarum orbe existunt: è familiaque, quae haud postremum locum in ea rep. teneret: consecutumque itidem illic esse honores non parvos: &, ut domi, ita etiam foris gradus maximos dignitatis adeptum esse: utramque vitam se cum laude aliqua coluisse: & eam, quae in contemplatione rerum versatur, & eam, quae rebus agendis incumbit: pervenisse ad aetatis annum LIX. quem terminum vitae non multi attingere potuerunt: quare secum quoque hac parte non male actum esse: canereque se debere una cum sacro Hebraeorum vate carmen, quod ad aequum gratumque animum significandum pertinet, nomenque illius laude gloriaque cumulandum, quia non tam liberaliter se gesserit erga multos, neque tot bonis expleverit omnem populum, gentemque. Unum tantum sibi molestum esse, quod, ut optabat, commodis quorundam tenuiorum hominum non prospexerit, qui sibi, postquam ad sacrum illum honoris gradum ascenderit, fideliter ministrarint: sperare tamen se Deum optimum max. Pontificemque, cujus dignitati toto animo inservierit, fortunas eorum sublevaturos. Nec oblitus est suo opportunoque tempore mandare custodi ipsius, ut privilegium, quod beneficii loco à Pontifice impetrarat, ad delicta penitus abstergenda traditum, sibi legeret, dum mente orationeque consisteret. Cum haec animo versaret, sane constanti ac forti, atque hoc sermone consolaretur; suos, qui praesentes aderant (ii autem erant, ut quisque maxime illi acceptus probatusque fuerat) angebat, atque ita perturbabat, ut lacrimas vix tenere possent: à quibus tamen sibi diligenter temperabant, quamvis intelligerent ne magna quidem copia ipsarum spectante illo effusárum, posse ipsum commoveri, & è statu illo animi dejici. Eadem vero