A26815:35
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Westmonasterii habito, milites ex inferiore ordinum domo iterum delecti breviculo regi porrecto demonstrant, proventus Praelatorum & Monachorum, quos illi in libidines & voluptates suas exhaurirent tales esse, ut ex iis omnia regis & aerarii incommoda possint resarciri: etenim ex iis posse sustentari quindecim commits, mille quingentos equites, sexies mille ducentos armigeros, & centum Xenodochia, & proinde à rege petunt ut ex iis in aerarium redactis velit publicis necessitatibus subvenire. Quibus iterum respondit Thomas Cantuariensis, non peti à militibus Ecclesiasticorum praedia ad fiscum locupletandum, sed ut ex opimis Ecclesiae spoliis fortunas proprias luxu profligatas restaurarent; id quod antea acciderat in Gallorum coenobiis quae propter bella inter Gallos & Anglos fisco addicebantur, è quibus ne dimidium marcae (ait ille) regi superest. Tum etiam militum postulata rex facilè rejecit, sive quod aeternam Ecclesiae expilatae infamiam pertimesceret, sive quod existimaret eos consilii illius authores esse, qui occultè Joannis Wiclevi partibus savebant, à quibus ille semper abhorrebat. Ab eo tempore dumb regnaret Henricus IIII nihil in Ecclesiam tentatum est. At in hoc conventu Leycestrensi, à rege novo milites & civitatum delegati ex inferiore ordinum domo per libellum supplicem iterum petierunt, ut de postulatis suis adversus Ecclesiasticos ante quatuor annos propositis denuo cognosceretur, & sententiae in utraque ordinum domo dicerentur. Hanc ab causam vehementer animi angebatur Archiepiscopus, qui valdè sollicitus erat, ne quid Ecclesia sub administration sua detrimenti acciperet, & metuebat praesertim de regis juventute, quae ad consilia praecipitia & res novas propensa esse solet. Re igitur cum Episcopis communicata, placuit, ut sacer ordo ingenti pecuniarum vi regi oblata, eum ad bellum Gallo inferendum incitaret, pro vindicando Gallorum imperio, quod Edvardus II ex nuptiis acquisitum ad posteros transmiserat: eamque ob causam Henricum statim synodum Londini convocasse plaerique ejus seculi scriptores tradiderunt, cujus tamen acta hodie in publicis archivis non reperiuntur. Gallorum autem imperium reges nostri hoc jure vendicant.
Westmonasterii habito, milites ex inferiore ordinum domo iterum delecti breviculo regi porrecto demonstrant, proventus Praelatorum & Monachorum, quos illi in libidines & voluptates suas exhaurirent tales esse, ut ex iis omnia regis & aerarii incommoda possint resarciri: etenim ex iis posse sustentari quindecim comites, mille quingentos equites, sexies mille ducentos armigeros, & centum Xenodochia, & proinde à rege petunt ut ex iis in aerarium redactis velit publicis necessitatibus subvenire. Quibus iterum respondit Thomas Cantuariensis, non peti à militibus Ecclesiasticorum praedia ad fiscum locupletandum, sed ut ex opimis Ecclesiae spoliis fortunas proprias luxu profligatas restaurarent; id quod antea acciderat in Gallorum coenobiis quae propter bella inter Gallos & Anglos fisco addicebantur, è quibus ne dimidium marcae (ait ille) regi superest. Tum etiam militum postulata rex facilè rejecit, sive quod aeternam Ecclesiae expilatae infamiam pertimesceret, sive quod existimaret eos consilii illius authores esse, qui occultè Joannis Wiclevi partibus savebant, à quibus ille semper abhorrebat. Ab eo tempore dum regnaret Henricus IIII nihil in Ecclesiam tentatum est. At in hoc conventu Leycestrensi, à rege novo milites & civitatum delegati ex inferiore ordinum domo per libellum supplicem iterum petierunt, ut de postulatis suis adversus Ecclesiasticos ante quatuor annos propositis denuo cognosceretur, & sententiae in utraque ordinum domo dicerentur. Hanc ab causam vehementer animi angebatur Archiepiscopus, qui valdè sollicitus erat, ne quid Ecclesia sub administratione sua detrimenti acciperet, & metuebat praesertim de regis juventute, quae ad consilia praecipitia & res novas propensa esse solet. Re igitur cum Episcopis communicata, placuit, ut sacer ordo ingenti pecuniarum vi regi oblata, eum ad bellum Gallo inferendum incitaret, pro vindicando Gallorum imperio, quod Edvardus II ex nuptiis acquisitum ad posteros transmiserat: eamque ob causam Henricum statim synodum Londini convocasse plaerique ejus seculi scriptores tradiderunt, cujus tamen acta hodie in publicis archivis non reperiuntur. Gallorum autem imperium reges nostri hoc jure vendicant.