A26815:22
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nam uterque dignitates omnes, Sacerdotia, gratias, peccatorum expiationes, & Ecclesiae praedia civitatesque proscribebat, adeo ut sacro sancta clavium Ecclesiasticarum authoritas per turpem utriusque Pontificis mercaturam apud omnes evilesceret. Sane Baldus eximius Jurisconsultus qui tum temporis jus Civil Patavij docebat, licet electionem hUrbani approbasse, & Clementem pro adulterino Pontifice habuisse videatur, Bonifacium tamen & Benedictum insectatur, iBonifacium bovi, Benedictum bestiae efferae comparans, & neutrum esse Dei ministrum legitimum ve Pontificem asserit, quod seditiones in Ecclesia foverent, quodque neuter eorum pro pace Ecclesiae comparanda see solio suo demoveri pateretur. Eam ob causam Bonifacio mortuo postquam XIIII annos sedi Romanae praefuisset, Cardinales dum ad eligendum Pontificem coeunt, pro see quisque sanctè juravit, abdicaturum see statim Pontificatu si forte deligeretur, modo alter Pontifex idem faceret; atque ita communibus orbis Christiani suffragiis unus Pontifex designaretur, sin salleret, diris seipsum execrationibus devovebat; quo jurejurando etiam Cardinales Avinionenses in electione Benedicti paulo antea see obstrinxissent: & statim Innocentius Cosmatus Cardinalis Pontifex renunciatur, qui Innocentius VII dictus est. Ille autem de juramenti sui religione parùm solicitus, dignitatem pertinacissimè retinuit, neque per biennium quo fuit Pontifex induci potuit, ut eam deponeret, vir alioquin juris Canonici peritissimus; sed ad libidines propensus, & qui opibus comparandis nimis intentus erat. Quocirca post ejus obitum Cardinals singuli in conclavi idem jusjurandum maximis execrationibus interpositis iterum concipiunt, & pollicentur etiam nolle se aliquos Cardinals creare, modo alter Pontifex à creandis Cardinalibus itidem abstineat, & pridie Kalend. Novembr. anno Christi MCCCCVI. Angelum Cornarium Venetum eligunt, qui Gregorii XII nomen induit. Hic postquam sedem adeptus est, publicè verbis & lacrymis testatus est, se virum omnium indignissimum noluisse hoc munus suscipere, nisi ut pacis in Ecclesia constituendae author esset, & apud omnes praedicabat se illud solum exoptare, ut dies & locus designaretur in quo ipse cum Benedicto conveniret, & per utriusque abdicationem Ecclesia unicum pastorem iterum haberet.
nam uterque dignitates omnes, Sacerdotia, gratias, peccatorum expiationes, & Ecclesiae praedia civitatesque proscribebat, adeo ut sacro sancta clavium Ecclesiasticarum authoritas per turpem utriusque Pontificis mercaturam apud omnes evilesceret. Sane Baldus eximius Jurisconsultus qui tum temporis jus Civile Patavij docebat, licet electionem