A26815:350
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
eos ii, qui ratas veteres sententias esse volunt, Catholicique appellantur, acriter refellunt, constantissimeque in sententia perseverant. Ad extremum, cum concertationum exitus nullus reperiretur; nec quicquam inter eos conveniret, prorsus disjunctis discordibusque opinionibus, infecta re à colloquio discedunt: quod, quoniam se absente factum erat, Caesar sperans Germanos suum aspectum atque auctoritatem reveritos, aliquid de pertinacia atque calumniis remissuros, iterum deligi homines jubet, qui colloquendi causa Ratisbonam conveniant: atque eo ipse proficiscitur, ut majore auctoritate de concordia ageretur, simulque magnopere à Paulo III. per litteras petit, legatum ut ad se mitteret, qui ad rem tantam & tam gravem maxime esset idoneus. Paulus è tanta praeclarissimorum hominum facultate & copia Contarenum sine ulla dubitatione delegit, atque hominem in Germaniam mittit; quod is & magnum jam antea ejus gentis propter eas causas, quae commemoratae à nobis sunt, haberet usum, & Caesari esset gratissimus: idemque innocentiae, doctrinae, prudentiae, facilitatis, animique moderationis, magna apud Germanos opinione excelleret: quique (id quod Caesar magnopere postulaverat, maximeque ad rem pertinere arbitrabatur) in disputando minime esset ambitiosus, minimeque pertinax: eo cum venisset mirabiliter acceptus a Germania est, & magno in honore apud Caesarem fuit.
Nam cum omnes Germaniae principes, tum rex Romanorum ipse, officii, honorisque hominis causa, domum ad eum venit; & in sacris caerimoniisque solennibus, datus ei locus est secundum Caesarem primus: nihilque earum rerum, quae ad homines magnos honestandos adhiberi consueverunt, in eo praetermissum est, quae, tametsi ordini scilicet debebantur & dignitati, tamen cum alacrius aliquanto, tum etiam cumulatius, quam antea solita sint, personae dicuntur esse persoluta. Accedebat quod Caesar, jucundissima ejus consuetudine & sermonibus delectatus, saepe hominem ad se extra ordinem vocabat; cumque de gravioribus negotiis, deque republica collocuti inter se essent, multa ad eum Caesar de suis privatim rebus referebat; multa de Geometria, multa de Geographia quaerebat quibus ille scientiis, quod eae ad rem militarem (quae illi spectanda erat maxime) pertinent, operam multam illis temporibus dabat, illa autem cum in promptu Contarenus haberet, quod puerili disciplina erat in iis artibus studiose versatus, omnia scilicet certa, dilucidaque respondebat. Quae cum de Contareni apud Caesarem familiaritate ac gratia, apud omnem autem Germaniam auctoritate & fama, Romam essent allata; ventum est in spem fore, ut res conveniret, mitigatisque Contareni lenitate & prudentia Germanorum animis taeterrimae discordiae tollerentur, quae res quoniam majorem in modum illi gloriae futura erat, homini vehementer invideri coeptum est. Nec deerant etiam Romae, qui dicerent, nulla alia de causa ipsum Germanis gratum acceptumque esse, nisi quia adversariis indulsisset; ac decreta, quae pugnacissime defendere debebat, iisdem prodidisset. Hae vero