A26815:337
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque excepta inter legendum vox ab iis, qui proximi consederant, susurro primum & rumour dubio, bonam evenire, felicem, faustamque eam illi dignitatem precante, ad aures Contareni profluit, ille vero respuere, nec adduci posse ut eam sibi rem narrari saltem pateretur: atque omnino ne aures quidem ad audiendum praebere. Verum recitatis palam litteris magna universae frequentiae approbatione ac laetitia, inter se collocuti consurrexerunt Collegae, atque ad eum cum magna, cum laetitiae, tum etiam observantiae significatione adierunt, quod ille cum vehementer commotus recusaret, ac sese id aetatis ad aliud vitae genus negaret posse traduci, ad curiae vestibulum ab iis, universo eo concilio comitatus, deductus est. Cumque Collegae, hominis honestandi studio, domum reducere eum summa contention pergerent, prorsus non tulit. Erat eo tempore inter collegas Aloisius Mozanigus, grandior natu• vir, qui apud civitatem gratissimus cum esset, princepsque consilii publici haberetur, ⟨p. 166⟩saepe à Contareno de republica dissenserat: is ad eum gratulatum cum aliis non adiit, credo quod pedibus erat admodum infirmis, hic clara voce, ut à cuncto exaudiretur senatu, rei novitate percitus, adjurans, cum frontem feriret ac Paulo malediceret, affirmasse dicitur maximam ab eo civitati injuriam fieri, quod eam cive privaret, quem illa unum omnium habuisset optimum. Concilio dimisso, id enim is conventus nomen habet, universa civitas domum ad Contarenum laeta atque alacris confluere coepit, ille vero suspenso animo incertusque etiam nunc quid ageret, minus multo erat, quam ceteri, hilaris; nec mehercule injuria, quid enim honos ille homini in re sua familiari ampla atque illustri, in republica principi, in toto orb terrarum claro atque nobili, afferebat, praeter molestias ac labores? mutanda, vitae victusque quinquagesimo demum anno ratio tota & consuetudo; suae civitatis dediscendi mores, alienae ediscendi, haud parum quidem ab ea, ad quam ille sese exercuerat, disciplina abhorrentes; vivendum ad unius hominis non semper prudentissimi, paene arbitrium atque nutum; comitatus magni alendi, saepe diu eodem censu; aliae cogitations, consilia, instituta, officia, actions, persona suscipienda prorsus alia.
Itaque excepta inter legendum vox ab iis, qui proximi consederant, susurro primum & rumore dubio, bonam evenire, felicem, faustamque eam illi dignitatem precante, ad aures Contareni profluit, ille vero respuere, nec adduci posse ut eam sibi rem narrari saltem pateretur: atque omnino ne aures quidem ad audiendum praebere. Verum recitatis palam litteris magna universae frequentiae approbatione ac laetitia, inter se collocuti consurrexerunt Collegae, atque ad eum cum magna, cum laetitiae, tum etiam observantiae significatione adierunt, quod ille cum vehementer commotus recusaret, ac sese id aetatis ad aliud vitae genus negaret posse traduci, ad curiae vestibulum ab iis, universo eo concilio comitatus, deductus est. Cumque Collegae, hominis honestandi studio, domum reducere eum summa contentione pergerent, prorsus non tulit. Erat eo tempore inter collegas Aloisius Mozanigus, grandior natu vir, qui apud civitatem gratissimus cum esset, princepsque consilii publici haberetur,