A26815:353
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ut autem astuta haec consilia rem morabantur, & ne ad exitum adduceretur impediebant, ita subito exortum est, quod animos Germanorum ad longe alias curas traduceret; finemque disputationi illi ac colloquio faceret: hoc autem fuit incursus Turcarum regis in Pannoniam cum maximis copiis, communisque hostis metus: nec enim effecit tunc timor ille, quod plerumque consuevit, magnopere exacerbatis animis, ut stimulum periculum tantum admoveret ad odia extinguenda & gratiam reconciliandam; sed potius spem, quaecumque erat, malorum illorum sedandorum eo tempore intercidit, ac sustulit. Missis igitur sermonibus illis, quod factum est extremo mense Quinctili, ceperunt Germani arma: totosque se ad impetum illum coërcendum, finesque suos tuendos contulerunt. Caesar vero aliam rationem iniit ejus periculi callido consilio propulsandi; quod à veteribus etiam ducibus non semel usurpatum fuit, & satis tutum semper utileque cognitum est: statim nempe cum classe, quam maximam aedificaverat, ornaveratque, in Africam navigare: magno namque spatio Solimanus inde remotus, auxilium illis locis far nullo modo poterat, & ne majorem etiam aliquam plagam in Graecia acciperet, non sine causa metuere debebat. Urgebant praeterea Carolum, ut hoc faceret, assiduae preces Hispanorum, crebraque damna stimulabant, quae cuncta illa maritima regio quotidie accipiebat, ob frequentem irruptionem Piratarum, adeo ut mare paene omne clausum illic foret. Quare ut tam gravibus malis regnum illud suum liberaret, deleretque maculam, quam sibi videbatur suscipere ob tantam licentiam praedonum, statuit, ut dictum est, apparatui illius belli non deesse, sedemque nefariorum hominum, si posset, omni ratione evertere: quamvis inimici timoris ipsum arguerent, quod ferocissimum hostem declinaret, ac tellurem, quam maxime tueri debebat, tanto impendente periculo, destitueret: in Italiam igitur celeriter venit. Cum vero muneri, quod sustinebat, non sine magna animi sui molestia finem factum esse vidisset Contarenus, nec se posse amplius navarre operam reipublicae, una cum Caesare reversus est. Postea vero quam Tridentum ventum est, Imperatorem, ut se dimitteret, rogavit: velle ⟨p. 175⟩enim se, quum commode id facere posset, Ecclesiam suae fidei commissam, quae non longe inde abesset, invisere: ac, postquam publice non posset, privatim religioni officioque suo servire. Venerunt tamen eo tempore Roma à Pontifice Max.
Ut autem astuta haec consilia rem morabantur, & ne ad exitum adduceretur impediebant, ita subito exortum est, quod animos Germanorum ad longe alias curas traduceret; finemque disputationi illi ac colloquio faceret: hoc autem fuit incursus Turcarum regis in Pannoniam cum maximis copiis, communisque hostis metus: nec enim effecit tunc timor ille, quod plerumque consuevit, magnopere exacerbatis animis, ut stimulum periculum tantum admoueret ad odia extinguenda & gratiam reconciliandam; sed potius spem, quaecumque erat, malorum illorum sedandorum eo tempore intercidit, ac sustulit. Missis igitur sermonibus illis, quod factum est extremo mense Quinctili, ceperunt Germani arma: totosque se ad impetum illum coërcendum, finesque suos tuendos contulerunt. Caesar vero aliam rationem iniit ejus periculi callido consilio propulsandi; quod à veteribus etiam ducibus non semel usurpatum fuit, & satis tutum semper utileque cognitum est: statim nempe cum classe, quam maximam aedificaverat, ornaveratque, in Africam navigare: magno namque spatio Solimanus inde remotus, auxilium illis locis ferre nullo modo poterat, & ne majorem etiam aliquam plagam in Graecia acciperet, non sine causa metuere debebat. Urgebant praeterea Carolum, ut hoc faceret, assiduae preces Hispanorum, crebraque damna stimulabant, quae cuncta illa maritima regio quotidie accipiebat, ob frequentem irruptionem Piratarum, adeo ut mare paene omne clausum illic foret. Quare ut tam gravibus malis regnum illud suum liberaret, deleretque maculam, quam sibi videbatur suscipere ob tantam licentiam praedonum, statuit, ut dictum est, apparatui illius belli non deesse, sedemque nefariorum hominum, si posset, omni ratione evertere: quamvis inimici timoris ipsum arguerent, quod ferocissimum hostem declinaret, ac tellurem, quam maxime tueri debebat, tanto impendente periculo, destitueret: in Italiam igitur celeriter venit. Cum vero muneri, quod sustinebat, non sine magna animi sui molestia finem factum esse vidisset Contarenus, nec se posse amplius navare operam reipublicae, una cum Caesare reversus est. Postea vero quam Tridentum ventum est, Imperatorem, ut se dimitteret, rogavit: velle