A26815:366
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
simulque ne disciplina Orphei, quam ille profitebatur, familiaritasque demum Dianae, in qua se valde jactabat, ficta esset, quare in alteram partem miserabiliter peccavit. Sed eo redeamus unde digressi sumus. Idem etiam intimus consiliis Contareni, nec minus studiosus famae existimationisque hujus optimi, ac pudentissimi viri, quem sibi in vita tanquam vivum quoddam exemplar probitatis proposuerat, notam, quam improbe vitae ipsius inurere praeposterus quidam amicus studuit, hoc pacto delevit. Narrat enim forte evenisse, ut illo ipso tempore, quo graviter Contarenus aegrotabat, Bernardinus Ochinus, illae novae condendae Franciscanae familiae dux & author, Bononiam venerit, Romam ad causam dicendam evocatus: insimulabatur enim in iis concionibus, quas Venetiis habuerat nonnulla dixisse, quae veteribus decretis Romanae reip. adversabantur: additque habuisse illum litteras ad se scriptas à Giberto Episcopo Veronensi, quibus à se petebat, ut diligenter ageret cum Legato, ut hortaretur hominem ad sistendum se in judicio: coramque ad ea, quae ipsi objiciebantur, defendenda: quum cognovisset ipsum timide ad id descendere, egereque stimulo quopiam & auctoritate magni alicujus & gravis viri: neque enim adhuc Gibertus hominis levitatem inconstantiamque perspexerat: is autem vesperi venerat, quum jam cenassent omnes, Legatus tamen adhuc in lectulo vigilaret: qui, quum speraret morbum postridie leviorem fore, ut commodius eum audire posset, loquique cum ipso familiariter, jussit ut praeberentur illi, quae ad curandum corpus pertinerent: contigisse vero contra, ut ea nocte morbus ingravesceret: quare mane Legatum totum distentum fuisse in remediis, quae medici adhibenda jusserant, sumendis, novisque curationibus: unde factum fuerit, ut neque de hospite illo, neque de alia ulla re agi cum eo potuerit. Bernardinus interim, cui in primis mala sua mens, malusque animus cognitus erat: atque umbras etiam, ut, qui sibi alicujus sceleris conscii sunt, faciunt, reformidabat, coepit vereri ne astute illic detineretur: putabat enim fingere morbum Legatum, quo metu homo oppressus (nam hoc verum esse non multo post è consilio, quod cepit perspectum est) non cessabat Ludovicum urgere, ut rogaret Legatum potestatem sibi faceret abeundi; in quo ille ipsi non obtemperabat, putans brevi fore ut melius esset Legato:
simulque ne disciplina Orphei, quam ille profitebatur, familiaritasque demum Dianae, in qua se valde jactabat, ficta esset, quare in alteram partem miserabiliter peccavit. Sed eo redeamus unde digressi sumus. Idem etiam intimus consiliis Contareni, nec minus studiosus famae existimationisque hujus optimi, ac pudentissimi viri, quem sibi in vita tanquam viuum quoddam exemplar probitatis proposuerat, notam, quam improbe vitae ipsius inurere praeposterus quidam amicus studuit, hoc pacto delevit. Narrat enim forte evenisse, ut illo ipso tempore, quo graviter Contarenus aegrotabat, Bernardinus Ochinus, illae novae condendae Franciscanae familiae dux & auctor, Bononiam venerit, Romam ad causam dicendam evocatus: insimulabatur enim in iis concionibus, quas Venetiis habuerat nonnulla dixisse, quae veteribus decretis Romanae reip. adversabantur: additque habuisse illum litteras ad se scriptas à Giberto Episcopo Veronensi, quibus à se petebat, ut diligenter ageret cum Legato, ut hortaretur hominem ad sistendum se in judicio: coramque ad ea, quae ipsi objiciebantur, defendenda: quum cognouisset ipsum timide ad id descendere, egereque stimulo quopiam & auctoritate magni alicujus & gravis viri: neque enim adhuc Gibertus hominis levitatem inconstantiamque perspexerat: is autem vesperi venerat, quum jam cenassent omnes, Legatus tamen adhuc in lectulo vigilaret: qui, quum speraret morbum postridie leviorem fore, ut commodius eum audire posset, loquique cum ipso familiariter, jussit ut praeberentur illi, quae ad curandum corpus pertinerent: contigisse vero contra, ut ea nocte morbus ingravesceret: quare mane Legatum totum distentum fuisse in remediis, quae medici adhibenda jusserant, sumendis, novisque curationibus: unde factum fuerit, ut neque de hospite illo, neque de alia ulla re agi cum eo potuerit. Bernardinus interim, cui in primis mala sua mens, malusque animus cognitus erat: atque umbras etiam, ut, qui sibi alicujus sceleris conscii sunt, faciunt, reformidabat, coepit vereri ne astute illic detineretur: putabat enim fingere morbum Legatum, quo metu homo oppressus (nam hoc verum esse non multo post è consilio, quod cepit perspectum est) non cessabat Ludovicum urgere, ut rogaret Legatum potestatem sibi faceret abeundi; in quo ille ipsi non obtemperabat, putans brevi fore ut melius esset Legato: