A26815:359
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Agebat Contarenus aetatis suae annum LIX. in his curis, quas ostendi, toto animo occupatus: partem tamen illarum jam in id munnus, quod instabat, derivans. Incumbens igitur illis, quae multae profecto ac graves erant, molesto anni tempore, ut par esset ipsis sustinendis, aliquando reficiendi sui causa see in propinquum urbi locum conferebat: ubi manens & aestum declinaret, quo conficiebatur domi, & aliquantulum à perpetuis suis laboribus animum relaxaret: nam si quid majoris momenti subito evenisset, facile illuc adibatur; ubi etiam potestatem sui omnibus faciebat. Locus autem valde animo ipsius, temporique illi accommodatus, ac quo plurimum variis de causis delectabatur, erat sacellum Divae Mariae à Monte vocatae, cujus possessio procuratioque est sodalium Divae Justinae. Acciderat autem, ut illis ipsis diebus, qui primi Sextilis mensis fuere, fratris filius, illius salutandi & visendi causa, Bononiam veniret, qui superiore anno Patavii inter sodales illos receptus fuerat: vocabatur vero novo nomine, ut consuetudo est eorum, qui se sacris aliquibus initiant, Placidus. Cum autem probus adolescens esset, seminaque nonnullarum virtutum in se contineret, à Contareno diligebatur, ille igitur primo apud suos in urbe mansit in Divi Proculi dicato ipsis domicilio, ut tamen eo facilius frui posset Contarenus, ipseque itidem sitim suam expleret videndi virum, quem maxim optabat, secum sanguine conjunctum, cujus etiam visendi alienigenae desiderio flagrabant, impetravit à suis, ut se illic esse paterentur, quae causa reliquis causis addita est frequentandi recessum eum, diutiusque illic commorandi. Hic collis ab urbe abest spatio mille passuum, amoenissimus, & natura & arte factus ad animum multis modis pascendum, atque omni honesta voluptate explendum, & sane qui desideria optimi hujus viri, gaudiaque cognita haberet: quod non magno negotio omnibus contingere potuit, qui familiariter cum eo vixissent: facile judicaret paucos illos dies, quos illic traduxit, jucundissimos ei fuisse omnium, quos in vita unquam degustasset: vivebat enim cum sui amantissimo fratris filio, cumque aliis nonnullis comitibus illius, eorundemque sacrorum sociis, honestis sane viris & eruditis: rem divinam crebro faciebat; omnisque sermo illic erat de rebus, quibus maxime capiebatur.
Agebat Contarenus aetatis suae annum LIX. in his curis, quas ostendi, toto animo occupatus: partem tamen illarum jam in id munnus, quod instabat, derivans. Incumbens igitur illis, quae multae profecto ac graves erant, molesto anni tempore, ut par esset ipsis sustinendis, aliquando reficiendi sui causa se in propinquum urbi locum conferebat: ubi manens & aestum declinaret, quo conficiebatur domi, & aliquantulum à perpetuis suis laboribus animum relaxaret: nam si quid majoris momenti subito evenisset, facile illuc adibatur; ubi etiam potestatem sui omnibus faciebat. Locus autem valde animo ipsius, temporique illi accommodatus, ac quo plurimum variis de causis delectabatur, erat sacellum Divae Mariae à Monte vocatae, cujus possessio procuratioque est sodalium Divae Justinae. Acciderat autem, ut illis ipsis diebus, qui primi Sextilis mensis fuere, fratris filius, illius salutandi & visendi causa, Bononiam veniret, qui superiore anno Patavii inter sodales illos receptus fuerat: vocabatur vero novo nomine, ut consuetudo est eorum, qui se sacris aliquibus initiant, Placidus. Cum autem probus adolescens esset, seminaque nonnullarum virtutum in se contineret, à Contareno diligebatur, ille igitur primo apud suos in urbe mansit in Divi Proculi dicato ipsis domicilio, ut tamen eo facilius frui posset Contarenus, ipseque itidem sitim suam expleret videndi virum, quem maxime optabat, secum sanguine conjunctum, cujus etiam visendi alienigenae desiderio flagrabant, impetravit à suis, ut se illic esse paterentur, quae causa reliquis causis addita est frequentandi recessum eum, diutiusque illic commorandi. Hic collis ab urbe abest spatio mille passuum, amoenissimus, & natura & arte factus ad animum multis modis pascendum, atque omni honesta voluptate explendum, & sane qui desideria optimi hujus viri, gaudiaque cognita haberet: quod non magno negotio omnibus contingere potuit, qui familiariter cum eo vixissent: facile judicaret paucos illos dies, quos illic traduxit, jucundissimos ei fuisse omnium, quos in vita unquam degustasset: vivebat enim cum sui amantissimo fratris filio, cumque aliis nonnullis comitibus illius, eorundemque sacrorum sociis, honestis sane viris & eruditis: rem divinam crebro faciebat; omnisque sermo illic erat de rebus, quibus maxime capiebatur.