A26815:346
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
neque ut impediret commoda aliquorum, sed ut religioni suae & ei, quod rectum esse sentiebat, serviret. Ut autem, quod non verum esset, nec ordine factum, quamvis intelligeret se apud aliquos offensurum, accusabat, ita gratiam aliorum astuta simulataque oratione non aucupa•atur: cui rei ostendendae in utramque partem exemplum hoc satis accommodatum erit. Contigit aliquando, ut eo astante in senatu ageretur de Camarino in potestatem tradendo uni alicui Pont. Max nepotum, eo genere •uris, quod feudum appellant, admonuit igitur Contarenus Paulum, ut antequam de tanta re quicquam statueretur, colendae justitiae causa, vacuaeque à •ulpa conservandae sanctissimae sedis, mandaret ut jura Varanae familiae, quae diu in possession ejus oppidi fuerat, diligenter noscerentur: ne injuriae aliquid ⟨p. 171⟩ipsa in ea re acciperet. Haec sententia, praesenti animo dicta, illa ipsa die per urbem sparsa disseminataque est: quare Hercules Varanus, qui Romae tunc erat, statim domum ad Contarenum venit, gratiasque illi maximas egit, causamque ei suam totam commendavit, cui quidem ille, eadem animi simplicitate, quod tamen quidam ab agresti inhumanoque ingenio profectum potius dicerent, respondit.
neque ut impediret commoda aliquorum, sed ut religioni suae & ei, quod rectum esse sentiebat, serviret. Ut autem, quod non verum esset, nec ordine factum, quamvis intelligeret se apud aliquos offensurum, accusabat, ita gratiam aliorum astuta simulataque oratione non aucupa•atur: cui rei ostendendae in utramque partem exemplum hoc satis accommodatum erit. Contigit aliquando, ut eo astante in senatu ageretur de Camarino in potestatem tradendo uni alicui Pont. Max nepotum, eo genere •uris, quod feudum appellant, admonuit igitur Contarenus Paulum, ut antequam de tanta re quicquam statueretur, colendae justitiae causa, vacuaeque à •ulpa conservandae sanctissimae sedis, mandaret ut jura Varanae familiae, quae diu in possessione ejus oppidi fuerat, diligenter noscerentur: ne injuriae aliquid ⟨p. 171⟩ipsa in ea re acciperet. Haec sententia, praesenti animo dicta, illa ipsa die per urbem sparsa disseminataque est: quare Hercules Varanus, qui Romae tunc erat, statim domum ad Contarenum venit, gratiasque illi maximas egit, causamque ei suam totam commendavit, cui quidem ille, eadem animi simplicitate, quod tamen quidam ab agresti inhumanoque ingenio profectum potius dicerent, respondit.