A26815:360
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum igitur, ut traditum à me est, calores essent maximi, crebro in porticulam quandam declinandorum illorum causa veniebant: &, ut illic frequentius deambulabant, ita etiam aliquando posita mensa cibum capiebant: vergit enim illa ad Septentriones; urbemque ipsam quasi ante pedes positam prospicit, planitiemque omnem, quae ipsam cingit: quin etiam remotiores urbes illinc commode cernuntur, Mutina, Ferraria, aliaque nobilia oppida, quare non sine causa expetitur prospectus ille, paritque oculis incredibilem voluptatem: quamvis tunc, capto jucunditate illius, Contareno nihil tale timenti, exitium comparaverit: aura enim illa lenis, quae flabat: frigidiusculusque aër; cum temperamentum corporis ipsius rarius esset, parvoque momento saepe commoveretur; facile ad imas partes penetravit, sanguineque inflammato abscessum in latere creavit, è genere eorum, quae [Greek or Hebrew] Graeci vocant, quare, statim febris consecuta est, quae septimo die ipsum consumpsit; quamvis magna diligentia summorum medicorum curatus sit: simul ac enim primum cognovit see ⟨p. 179⟩aegrotare, Bononiam reversus est. Ipse autem in primis naturam vimque ejus morbi mature perspexit: tribus namque diebus, antequam animam efflaret, omnem rem Ludovico Beccatello, uni è familiaribus suis, quo plurimum in rebus majoris ponderis utebatur, enarravit. Dixit igitur gravitatem ejus morbi non apparere: reconditasque corporis partes magis ipsum oppressisse, quam exteriores male habere, in promptuque esse: addiditque genus id morbi periculum magnum in se continere: quod si vires corporis eae forent, ut spatio trium quatuorve dierum resisterent, sine dubio morbum ipsum impetum suum remissurum: se tamen magnopere vereri, ne contra ipse deficiat; naturaque penitus frangatur: intelligere enim se venae motum valde imbecillem esse. Cui ille, qui saluti ipsius omni studio prospiciebat, respondit, rogans ut abduceret paulisper animum ab his molestis cogitationibus, rationemque omnem sui curandi in prudentia diligentiaque medicorum positam esse vellet: affirmans praeterea Deum optimum maximum, quem semper ille pie coluisset, ipsi praesidio futurum: esse autem accurate incumbendum valetudini recuperandae, ut cito mandatum sibi munus obiret, iterque ad imperatorem faceret. Ille vero statim hilari vultu, ad alium longe majorem imperatorem sibi iter instare, dixit, idque ipsos brevi cognituros:
Cum igitur, ut traditum à me est, calores essent maximi, crebro in porticulam quandam declinandorum illorum causa veniebant: &, ut illic frequentius deambulabant, ita etiam aliquando posita mensa cibum capiebant: vergit enim illa ad Septentriones; urbemque ipsam quasi ante pedes positam prospicit, planitiemque omnem, quae ipsam cingit: quin etiam remotiores urbes illinc commode cernuntur, Mutina, Ferraria, aliaque nobilia oppida, quare non sine causa expetitur prospectus ille, paritque oculis incredibilem voluptatem: quamvis tunc, capto jucunditate illius, Contareno nihil tale timenti, exitium comparaverit: aura enim illa lenis, quae flabat: frigidiusculusque aër; cum temperamentum corporis ipsius rarius esset, parvoque momento saepe commoveretur; facile ad imas partes penetravit, sanguineque inflammato abscessum in latere creavit, è genere eorum, quae Graeci vocant, quare, statim febris consecuta est, quae septimo die ipsum consumpsit; quamvis magna diligentia summorum medicorum curatus sit: simul ac enim primum cognovit se