A26815:347
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non necesse erat te mihi isto nomine gratias agere: quod enim feci tun•, ut aequitati officioque meo satisfacerem, feci, nec quicquam amplius cogitationis suscipiam de ista re, praeter id, quod mihi fides mea praescripserit, nisi aliquid à Pontifice ipso, quod eo faciat, curae meae mandatum fuerit. Blandus aliquis, illa occasione usus, studuisset gratiae illi, sine ullo suo labour partae; novam gratiam addere: animumque honesty viri inani spe, falsisque pollicitatationibus, lactasset. Quare mihi venit in mentem arbitrari non paucis in rebus simile fuisse Contareni ingenium naturae moribusque Dionis Syracusani: ut enim reliqua, in quibus ipsis inter se magnopere convenit, taceam, non deerant etiam in regia illa Dionysii filii (ut ab eruditissimis viris memoriae proditum est) qui castissimi illius & integerrimi viri maximas virtutes & sane easdem has, propinquis vitiorum vocabulis deformarent, ac gravitatem superbiam esse dicerent: libertatemque loquendi contumaciam vocarent: qui Dion, cum induci non posset, ut una cum aliis peccaret, qui se omni genere vitiorum contaminarent, eorum peccata videbatur dissimilitudine vitae coarguere. Fertur tamen ille durior fuisse natura, tristiorque, unde temperare indolem illam summo studio ipsum debere à doctissimo viro, studiosissimoque gloriae ipsius elegantissima voce dictum est: hortatus enim est Plato ut Gratiis hostias immolaret, suasitque ut aliquid etiam daret moribus suorum temporum, institutisque reliquorum mortalium, non quia id omnino verum esset, sed quia ad congressus hominum frequentandos: benevolentiamque eorundem retinendam, obsequium saepe necessarium foret. Atque haec privati officii sunt, illa publici; quod malas consuetudines tollendas curavit, illas veteres renovandas, quod multarum legum praeclarissimarum auctor suasorque fuit; quod in dicenda sententia nunquam invidiam reformidavit; multaque contra Collegarum suorum commodum saepe suscepit atque perfecit. Vitiosa quadam consuetudine duabus, saepe etiam pluribus civitatibus, unus & idem dabatur custos, qui Graeco verbo Episcopi appellantur: neque in iis ipsis aetatis progressus expectabatur, qui annalibus Pontificum Maximorum legibus constitutus est; adolescentuli, saepe pueri, maximis administrationibus praeficiebantur. Has atque hujusmodi alias pravas corruptasque consuetudines sua Contarenus sententia delebat:
Non necesse erat te mihi isto nomine gratias agere: quod enim feci tun•, ut aequitati officioque meo satisfacerem, feci, nec quicquam amplius cogitationis suscipiam de ista re, praeter id, quod mihi fides mea praescripserit, nisi aliquid à Pontifice ipso, quod eo faciat, curae meae mandatum fuerit. Blandus aliquis, illa occasione usus, studuisset gratiae illi, sine ullo suo labore partae; novam gratiam addere: animumque honesti viri inani spe, falsisque pollicitatationibus, lactasset. Quare mihi venit in mentem arbitrari non paucis in rebus simile fuisse Contareni ingenium naturae moribusque Dionis Syracusani: ut enim reliqua, in quibus ipsis inter se magnopere convenit, taceam, non deerant etiam in regia illa Dionysii filii (ut ab eruditissimis viris memoriae proditum est) qui castissimi illius & integerrimi viri maximas virtutes & sane easdem has, propinquis vitiorum vocabulis deformarent, ac gravitatem superbiam esse dicerent: libertatemque loquendi contumaciam vocarent: qui Dion, cum induci non posset, ut una cum aliis peccaret, qui se omni genere vitiorum contaminarent, eorum peccata videbatur dissimilitudine vitae coarguere. Fertur tamen ille durior fuisse natura, tristiorque, unde temperare indolem illam summo studio ipsum debere à doctissimo viro, studiosissimoque gloriae ipsius elegantissima voce dictum est: hortatus enim est Plato ut Gratiis hostias immolaret, suasitque ut aliquid etiam daret moribus suorum temporum, institutisque reliquorum mortalium, non quia id omnino verum esset, sed quia ad congressus hominum frequentandos: benevolentiamque eorundem retinendam, obsequium saepe necessarium foret. Atque haec privati officii sunt, illa publici; quod malas consuetudines tollendas curavit, illas veteres renovandas, quod multarum legum praeclarissimarum auctor suasorque fuit; quod in dicenda sententia nunquam invidiam reformidavit; multaque contra Collegarum suorum commodum saepe suscepit atque perfecit. Vitiosa quadam consuetudine duabus, saepe etiam pluribus civitatibus, unus & idem dabatur custos, qui Graeco verbo Episcopi appellantur: neque in iis ipsis aetatis progressus expectabatur, qui annalibus Pontificum Maximorum legibus constitutus est; adolescentuli, saepe pueri, maximis administrationibus praeficiebantur. Has atque hujusmodi alias pravas corruptasque consuetudines sua Contarenus sententia delebat: