A26815:365
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quoniam autem non semel dictum est in hac vita de magna labe animi quorundam, quum ab ipso illo vitio magnopere Contarenus abhorreret, qui alienam personam induentes (unde Graeco vocabulo, sumpto ab actoribus fabularum, vulgo [Greek or Hebrew] appellantur) & eam quidem semper meliorem, vel optimam potius omnium, long alii videri volunt, quam vere sint; atque ita magnis in rebus imponunt simplicibus hominibus, nihil inde mali suspicantibus, unde plurimum ipsos expectare oportebat; non alienum esse duxi de hoc etiam disserere: etsi enim nunquam defuerunt, qui fallacias & dolos horum nefariorum hominum aperirent, ac maxime illos esse cavendos in vita admonorent, nunquam tamen ita probi viri eruditi & instructi fuerunt, ut satis possent artes eorum intelligere, atque insidias etiam vitare. In primis autem in pietatem nostram Christianam, quae tota in simplicitate animi fundata est, radices egit, atque incommoda saepe magna apud nos peperit haec fraus. Quo majore odio digni sunt hi pessimi mortales, qui in re, quae quo magis pura integraque est, eo magis probatur, astutis consiliis utuntur, ac dolos malos exercent. Hoc etiam aliquo modo significasse videtur doctissimus vir Plato, qui, hoc genus hominum notans, inquit, postremam injustitiam esse, videri velle optimum virum, quum minime sis. Idemque ab Aeschylo, non solum gravi poëta, sed etiam docto in disciplina Pythagorea prolatum est, quum ferret in caelum magnis laudibus Amphiaraum, summum illum augurem, eundemque sanctissimum virum: inquit enim ipsum non studuisse quod multi faciunt, ut videretur optimus, verum ut esset, nam quod nos, malis multis doctos, reddunt etiam aliquando dubios & incertos: faciuntque, ut probos honestosque viros ⟨p. 182⟩ab improbis & impuris distinguere nequeamus, non dici etiam potest quantopere hoc pacto obsint, cum apud Euripidem etiam sapiens antea semper habitus Theseus, eo nomine suspectam habuerit eximiam probitatem, castitatemque filii: insimulatus enim falso Hippolytus, quod cubile ipsius violasset, quum se ille apud eum purgaret, quod vita sua ab eo scelere valde remota esset, fidem ea de causa non fecit: timuit enim pater ne tenuis victus, cultusque, quo filius delectabatur: abstinentiaque à vescendis animantibus, simulata foret:
Quoniam autem non semel dictum est in hac vita de magna labe animi quorundam, quum ab ipso illo vitio magnopere Contarenus abhorreret, qui alienam personam induentes (unde Graeco vocabulo, sumpto ab actoribus fabularum, vulgo 〈non-Latin alphabet〉 appellantur) & eam quidem semper meliorem, vel optimam potius omnium, longe alii videri volunt, quam vere sint; atque ita magnis in rebus imponunt simplicibus hominibus, nihil inde mali suspicantibus, unde plurimum ipsos expectare oportebat; non alienum esse duxi de hoc etiam disserere: etsi enim nunquam defuerunt, qui fallacias & dolos horum nefariorum hominum aperirent, ac maxime illos esse cavendos in vita admonorent, nunquam tamen ita probi viri eruditi & instructi fuerunt, ut satis possent artes eorum intelligere, atque insidias etiam vitare. In primis autem in pietatem nostram Christianam, quae tota in simplicitate animi fundata est, radices egit, atque incommoda saepe magna apud nos peperit haec fraus. Quo majore odio digni sunt hi pessimi mortales, qui in re, quae quo magis pura integraque est, eo magis probatur, astutis consiliis utuntur, ac dolos malos exercent. Hoc etiam aliquo modo significasse videtur doctissimus vir Plato, qui, hoc genus hominum notans, inquit, postremam injustitiam esse, videri velle optimum virum, quum minime sis. Idemque ab Aeschylo, non solum gravi poëta, sed etiam docto in disciplina Pythagorea prolatum est, quum ferret in caelum magnis laudibus Amphiaraum, summum illum augurem, eundemque sanctissimum virum: inquit enim ipsum non studuisse quod multi faciunt, ut videretur optimus, verum ut esset, nam quod nos, malis multis doctos, reddunt etiam aliquando dubios & incertos: faciuntque, ut probos honestosque viros