A26815:378
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus: COMPENDIUM VITAE ERASMI ROTERODAMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Vide, unde alaris. Adolescens respondit, see accipere abdicationem, & ea esse aetate, ut non opus sit tutoribus. Ubi vidit se minis nihil proficere, subornat fratrem, qui & ipse tutor erat, negociatorem. Is blanditiis agit. Accedunt instigators undique. Habebat sodalem, qui prodidit amicum; et urgebat febris: nec tamen arridebat monasterium, donec forte fortuna viseret monasterium ejusdem ordinis in Emaus sive Steyne, juxta Gaudam. Ibi reperit Cornelium, quem Daventriae habuerat sodalem in eodem cubiculo. Is nondum acceperat sacrum illum cultum: viderat Italiam, sed audierat parum doctus. Hic suum agens negotium, caepit mira loquentia depingere vitae genus sanctissimum, copiam libronum, otium, tranquillitatem, sodalitatem angelicam. Quid non? Trahebat ⟨p. 189⟩affectus ille puerilis ad veterem sodalem. Alii alliciebant, alii propelleban•. 1Onerabat febris. Hunc locum delegit, altero fastidito; *lactabar interim, donec haberet sacram vestem. Interea, tametsi adolescens, sensit quam non esset illic vera pietas. Et tamen totum illum gregem excitavit ad studium. Parantem abire ante professionem partim pudor humanus, partim minae, partim necessitas coërcuit. *Tandem per occasionem innotuit Episcopo Cameracensi, Henrico à Bergis. Is sperabat Cardinalicium galerum; & habuisset, nisi defuissent praesentes nummi. Ad hoc iter optabat hominem Latin doctum. Itaque per hunc evocatus est cum auctoritate Episcopi Trajectensis, quae sola sufficiebat. Et tamen ille adjunxit auctoritatem Prioris & generalis. Concessit in familiam Episcopi, servato tamen habitu. Quum Episcopus esset destitutus spe gallery, sentiretque illum in amore parum constantem erga omnes, egit, ut iret Lutetiam studii gratia. Promissum est stipendium annuum: nihil missum est. Sic solent principes. Illic in Collegio montis acuti ex putribus ovis & cubiculo infecto concepit morbum, hoc est, malam coporis, antea purissimi, affectionem. Itaque rediit ad Episcopum. Acceptus est honorifice. Recreatus est à morbo Bergis. Revisit Hollandiam hoc animo, ut maneret apud suos. Sed ipsis ultro hortantibus rediit Lutetiam. Ibi destitutus auxilio Maecenatis vixit verius, quam studuit: & ob pestilentiam ibi multis annis perpetuam, singulos annos redeundum erat in patriam. A studio Theologiae abhorrebat, quod sentiret animum non propensum, ut omnia illorum fundamenta subverteret; deinde futurum, ut Haeretici nomen inureretur.