A26815:367
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
videbatur enim sibi perspexisse cupere illum magnopere cum Bernardino loqui; qui sane usque ad id tempus magnum sibi nomen ex facultate illa dicendi, & opinione sanctitatis conciliarat. Cum autem, magis magisque semper timore crescente, instaret, Ludovicus importuno sane tempore coactus est, cum aestu febris in lectulo Legatus jactaretur, eo irrumpere, rogareque ut pateretur ipsum abire: in quo sane humanissimus vir ei morem gessit, quumque ad eum Bernardinus introductus esset, haec ipsa verba protulit. Vides quo in statu sim, excusatio haec apud te justa sit: & ora, ut Deus opt. max. mihi propitius sit: faeliciterque ⟨p. 183⟩institutum iter perage, cui ille tantum, demisso (ut moris est) capite, respondit se prorsus ita facturum: illicoque abiit. Hic est sermo, quem Bononiae habuit cum sanctissimo, & modestissimo viro Bernardinus, nec verbum praeterea additum est, qui tamen postea, quum susceptam vitae rationem deservisset: accerrimumque see hostem Pontificiae potestatis praebuisset, ut se sapienter id fecisse ostenderet: à perditaque causa & flagitiis multis contaminata, merito defecisse: habereque see multos socios ejus consilii probare vellet, non veritus est criminari amicum, memoriaeque ac litteris prodere: questum secum esse eo tempore Contarenum de moribus institutisque Romanorum antistitum: & insectatione saeva atque injusta bonorum: hujuscemodique alia multa scribere prorsus inania, & quae non solum à veritate abhorrerent, sed etiam vitae ejus, cui afficta erant, nullo modo convenirent, quae cuncta Ludovicus (ut est vir optimus & omnis officii, quod in amicitia coli debeat, observantissimus) asseverabat, refellendi ejus mendacii causa, & purgandae innocentiae viri illius mortui, quem vivum magnopere dilexerat, nec tantum hoc se ita habere, testimonio suo confirmabat, sed alios etiam testes hujus rei producebat, qui praesentes illic adfuerant: in quibus etiam nominabat Julium Contarenum, fratris Legati filium: qui post ejus mortem & ob naturae probitatem, & ob commendationem patrui, creatus est Pont. Civitalis, cui praefecturae regendae praepositus antea fuerat. Cum hoc tanti momenti sit ad integritatem Contareni ostendendam, abstergendamque maculam illi falso aspersam, volui totam rem, ut factam eam accepi, ac paene iisdem verbis, quibus mihi exposita est, commemorare.
videbatur enim sibi perspexisse cupere illum magnopere cum Bernardino loqui; qui sane usque ad id tempus magnum sibi nomen ex facultate illa dicendi, & opinione sanctitatis conciliarat. Cum autem, magis magisque semper timore crescente, instaret, Ludovicus importuno sane tempore coactus est, cum aestu febris in lectulo Legatus jactaretur, eo irrumpere, rogareque ut pateretur ipsum abire: in quo sane humanissimus vir ei morem gessit, quumque ad eum Bernardinus introductus esset, haec ipsa verba protulit. Vides quo in statu sim, excusatio haec apud te justa sit: & ora, ut Deus opt. max. mihi propitius sit: faeliciterque