A26815:354
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
litterae, quae juberent ipsum, persona legati retenta, apud imperatorem esse, Mediolanumque una cum eo proficisci, in quam urbem ille, ut veteris Imperii juris, non multo ante receptam, volebat (ut moris est) cum pompa ingredi, indeque Lucam accedere, quo in loco Pontifex ipse Caesarque statuerant simul congredi, ac de communibus rebus studiose agere. Accidit hoc in itinere res, quae vehementer animum optimi viri commoveret: cum enim Brixiam ventum esset, civis ejus loci, honestus sane vir, ac vetus amicus Contareni, qui ad ipsum salutatum venerat, quaesivit ex eo simpliciter, quae mens ipsum impulisset, ut capita, quae ferrentur prolata ab adversariis, adeo absurda, & à vera ratione aliena, in Germania comprobaret, cui statim respondit ille; eas esse meras nugas, rumoresque prorsus inanes, & quos omnium aures respuere deberent, see namque, nedum anceps quod esset, & in quo scrupulus aliquis resideret, sine auctoritate Pontificis Max. concessurus adversariis fuisset, ea etiam quae rata in primis sunt & firma aliter recepturum non fuisse, non destitit auctor ejus sermonis, sed addidit; rem aliter, atque ille putaret, se habere: neque enim incertam esse, ac nullo author prolatam famam illam; see namque litteras vidisse ab ejus ordinis homine scriptas, summo viro, quem etiam nominavit, quae id commemorarent, ac verum esse contenderent, non potuit tunc homo lenissimus sibi temperare, quin stomacharetur exclamaretque. Digna vero merces haec est meorum laborum: si vera sunt, quae narras. Statimque ut innocentiam suam, existimationemque tueretur, misit epistolam ad Pontificem Max. qua valde questus est de injuria, sermoneque improbissimo, quem Roma profectum, ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissipatum, contra dignitatem suam comperisset: rogavitque simul, ut, si penitus eum non aspernaretur, saltem see indicta causa ne condemnaret: nec quicquam de illa re secum statueret, antequam ipse ad eum pervenisset: sperare enim se facile causam suam probaturum, ostensurumque, laud see ac praemio, non reprehensione aut poena ulla, ob ea, quae in Germania gessisset, dignum esse. Cum Mediolanum perventum esset, quae civitas omni genere laetitiae, magnificentiaque apparatus Caesarem excepit, mirifice suo quodam facto Contarenum Carolus decoravit, ac, quid sentiret de virtute, singularique probitate hominis, notum testatumque omnibus esse voluit:
litterae, quae juberent ipsum, persona legati retenta, apud imperatorem esse, Mediolanumque una cum eo proficisci, in quam urbem ille, ut veteris Imperii juris, non multo ante receptam, volebat (ut moris est) cum pompa ingredi, indeque Lucam accedere, quo in loco Pontifex ipse Caesarque statuerant simul congredi, ac de communibus rebus studiose agere. Accidit hoc in itinere res, quae vehementer animum optimi viri commoveret: cum enim Brixiam ventum esset, civis ejus loci, honestus sane vir, ac vetus amicus Contareni, qui ad ipsum salutatum venerat, quaesivit ex eo simpliciter, quae mens ipsum impulisset, ut capita, quae ferrentur prolata ab adversariis, adeo absurda, & à vera ratione aliena, in Germania comprobaret, cui statim respondit ille; eas esse meras nugas, rumoresque prorsus inanes, & quos omnium aures respuere deberent, se namque, nedum anceps quod esset, & in quo scrupulus aliquis resideret, sine auctoritate Pontificis Max. concessurus adversariis fuisset, ea etiam quae rata in primis sunt & firma aliter recepturum non fuisse, non destitit auctor ejus sermonis, sed addidit; rem aliter, atque ille putaret, se habere: neque enim incertam esse, ac nullo auctore prolatam famam illam; se namque litteras vidisse ab ejus ordinis homine scriptas, summo viro, quem etiam nominavit, quae id commemorarent, ac verum esse contenderent, non potuit tunc homo lenissimus sibi temperare, quin stomacharetur exclamaretque. Digna vero merces haec est meorum laborum: si vera sunt, quae narras. Statimque ut innocentiam suam, existimationemque tueretur, misit epistolam ad Pontificem Max. qua valde questus est de injuria, sermoneque improbissimo, quem Roma profectum, ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissipatum, contra dignitatem suam comperisset: rogavitque simul, ut, si penitus eum non aspernaretur, saltem se indicta causa ne condemnaret: nec quicquam de illa re secum statueret, antequam ipse ad eum pervenisset: sperare enim se facile causam suam probaturum, ostensurumque, laude se ac praemio, non reprehensione aut poena ulla, ob ea, quae in Germania gessisset, dignum esse. Cum Mediolanum perventum esset, quae civitas omni genere laetitiae, magnificentiaque apparatus Caesarem excepit, mirifice suo quodam facto Contarenum Carolus decoravit, ac, quid sentiret de virtute, singularique probitate hominis, notum testatumque omnibus esse voluit: