A26815:369
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
idque nunc, quia res ita se habet, verumque id prorsus est, praedico, nulla alia causa impulsus, quis enim non videt assentationi nunc locum non esse; quae praeterea à persona, quam sustineo longe semper abesse debet? Haec asseveranter tunc ab illo prolata quum essent, auxerunt magnopere opinionem, quam, qui aderant, de praestanti Contareni ingenio antea in animis habebant. Sed etiam scripta, quanta fuerit eruditio ipsius, aperiunt: quae sane, ut ordine à me tradantur, haec sunt. Edidit juvenis adhuc (xxx. enim tertium aetatis annum tunc agebat) librum contra judicium Petri Mantuani doctoris sui; nec tamen ea de causa minus pius, quamvis contra pietatem facere videretur, fuit: ille enim in omni sermone suo affirmare solitus erat, ex opinione sententiaque Aristotelis existimari debere animos nostros esse mortales, quum contra ipse, sedulo adversus eum disputans, citatis multis locis, & tanquam tabulis obsignatis, ostenderit long aliter principem Peripateticorum de ea re sensisse: viderique potius immortalitate donatos ipsos Aristotelem esse voluisse, cujus opinionis antea Plato, unde didicerat, sine ulla dubitatione fuerat. Argumenta autem illa firma ad probandum & gravia fuisse, opusque totum valde elaboratum, perspicitur, quia acutissimus ille physicus in libro, quo defendit opinionem illam suam, acriter oppugnatam ab eo, quem instruxerat, tradit eum librum & doctissimum omnium & uberrimum esse, qui omni tempore materiam illam persecuti sunt: additque videri prorsus eum divina opera & manu fabricatum fuisse. Scripsit etiam de Elementis libros quinque; in quibus viam omnem, rationemque Aristotelis diligenter expressit: misit autem illos ad Mattheum Dandalum sororis suae virum: cujus hic supra mentio cum magnis verisque ipsius laudibus facta est. Addidit his, in altiore philosophiae part, libros quatuor, quos dicavit Paulo Justiniano, nobilissimo & clarissimo suo civi, qui odio rerum humanarum, quum pertaesum esset varietatis ipsarum; ut facilius divinas contemplaretur, Deoque ipsi toto animo serviret; in Etruscos montes coetumque Camaldulensium see contulerat. Hi libri ei, qui attente legerit, nullo negotio patefacient, quae fuerit vis animi ipsius, & quanta prudentia in rebus gravioribus tractandis.
idque nunc, quia res ita se habet, verumque id prorsus est, praedico, nulla alia causa impulsus, quis enim non videt assentationi nunc locum non esse; quae praeterea à persona, quam sustineo longe semper abesse debet? Haec asseveranter tunc ab illo prolata quum essent, auxerunt magnopere opinionem, quam, qui aderant, de praestanti Contareni ingenio antea in animis habebant. Sed etiam scripta, quanta fuerit eruditio ipsius, aperiunt: quae sane, ut ordine à me tradantur, haec sunt. Edidit juvenis adhuc (xxx. enim tertium aetatis annum tunc agebat) librum contra judicium Petri Mantuani doctoris sui; nec tamen ea de causa minus pius, quamvis contra pietatem facere videretur, fuit: ille enim in omni sermone suo affirmare solitus erat, ex opinione sententiaque Aristotelis existimari debere animos nostros esse mortales, quum contra ipse, sedulo adversus eum disputans, citatis multis locis, & tanquam tabulis obsignatis, ostenderit longe aliter principem Peripateticorum de ea re sensisse: viderique potius immortalitate donatos ipsos Aristotelem esse voluisse, cujus opinionis antea Plato, unde didicerat, sine ulla dubitatione fuerat. Argumenta autem illa firma ad probandum & gravia fuisse, opusque totum valde elaboratum, perspicitur, quia acutissimus ille physicus in libro, quo defendit opinionem illam suam, acriter oppugnatam ab eo, quem instruxerat, tradit eum librum & doctissimum omnium & uberrimum esse, qui omni tempore materiam illam persecuti sunt: additque videri prorsus eum divina opera & manu fabricatum fuisse. Scripsit etiam de Elementis libros quinque; in quibus viam omnem, rationemque Aristotelis diligenter expressit: misit autem illos ad Mattheum Dandalum sororis suae virum: cujus hic supra mentio cum magnis verisque ipsius laudibus facta est. Addidit his, in altiore philosophiae parte, libros quatuor, quos dicavit Paulo Justiniano, nobilissimo & clarissimo suo civi, qui odio rerum humanarum, quum pertaesum esset varietatis ipsarum; ut facilius divinas contemplaretur, Deoque ipsi toto animo serviret; in Etruscos montes coetumque Camaldulensium se contulerat. Hi libri ei, qui attente legerit, nullo negotio patefacient, quae fuerit vis animi ipsius, & quanta prudentia in rebus gravioribus tractandis.