A26815:356
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed aliae quoque res, dum illic mansit indicio esse potuerunt, quantopere Contarenum diligeret: id quod animadversum ab aliis opulentis viris, qui in eo comitatu erant, fecit ut omnes ipsum colerent, ac de illo celebrando quasi inter se contenderent. Caesar, qui, ut supra ostendi, mare transire statuerat, quae ad cursum illum necessaria erant, studiose parabat: imperaratque ut Genuam classis, propinquosque in portus cogeretur, quare, ut id celerius fieret, statuit sibi in eam urbem accedendum, indeque Lucam eundum, quo Pontifex Max. see venturum significarat. Contarenus igitur breviore via see Lucam contulit, atque illic, quod maxime cupiebat, post paucos dies Pontificem Max. vidit; qui sane hilari vultu, nulloque signo edito offensionis, ipsum accepit, nec multo post eodem Imperator venit, qui non cessavit etiam in aliis magnis rebus, quas cum Paulo III. egit, multa praedicare de prudentia, industria, probitate Legati; quibus omnibus virtutibus, in munere illo obeundo, usus fuerat in Germania: nec non questus est, quod Romae multa falso jactata forent contra fidem & dignitatem ipsius, quum ille integre sincereque personam eam sustinuisset, ac negotia cuncta cum fide administrasset, cui statim sapientissimus senex, quique ignarus non erat artium malarum, quibus plerique Romae utuntur, aut invidia commoti, aut, si alios depresserint, sperantes see in locum illorum invasuros, respondit, sibi eximie cognitam esse ac probatam Contareni virtutem; seque eam ob causam ipsum tunc in Germaniam misisse; tantumque oneris ei imposuisse; facturumque etiam brevi, ut nemo dubitare possit de benevolentia sua erga illum, ac, quo denique loco eum haberet, se omnibus declaraturum. Non contentus autem hoc Pontifex, ut omnem scrupulum ex animo Contareni evelleret, gauderetque ille secum tam prompto erga see animo fortunatissimi hominis ac tam praeclaro testimonio suarum virtutum, notum esse voluit ipsi eum sermonem: simulque suasit illi, ut contemneret malevolas voces improborum, nec putaret eas quicquam valere ad existimationem suam violandam, fontem etiam hujus mali aperire volens, testimonium citavit veterum poëtarum, qui naturam invidiae versibus suis expresserunt; moremque illam habere tradiderunt, ut summa loca feriret non minus, quam venti editissima quaeque appetere, ac violentius verberare consuerunt: omnique demum ratione, qua potuit, ostendit see eum valde carum habere:
Sed aliae quoque res, dum illic mansit indicio esse potuerunt, quantopere Contarenum diligeret: id quod animadversum ab aliis opulentis viris, qui in eo comitatu erant, fecit ut omnes ipsum colerent, ac de illo celebrando quasi inter se contenderent. Caesar, qui, ut supra ostendi, mare transire statuerat, quae ad cursum illum necessaria erant, studiose parabat: imperaratque ut Genuam classis, propinquosque in portus cogeretur, quare, ut id celerius fieret, statuit sibi in eam urbem accedendum, indeque Lucam eundum, quo Pontifex Max. se venturum significarat. Contarenus igitur breviore via se Lucam contulit, atque illic, quod maxime cupiebat, post paucos dies Pontificem Max. vidit; qui sane hilari vultu, nulloque signo edito offensionis, ipsum accepit, nec multo post eodem Imperator venit, qui non cessavit etiam in aliis magnis rebus, quas cum Paulo III. egit, multa praedicare de prudentia, industria, probitate Legati; quibus omnibus virtutibus, in munere illo obeundo, usus fuerat in Germania: nec non questus est, quod Romae multa falso jactata forent contra fidem & dignitatem ipsius, quum ille integre sincereque personam eam sustinuisset, ac negotia cuncta cum fide administrasset, cui statim sapientissimus senex, quique ignarus non erat artium malarum, quibus plerique Romae utuntur, aut invidia commoti, aut, si alios depresserint, sperantes se in locum illorum invasuros, respondit, sibi eximie cognitam esse ac probatam Contareni virtutem; seque eam ob causam ipsum tunc in Germaniam misisse; tantumque oneris ei imposuisse; facturumque etiam brevi, ut nemo dubitare possit de benevolentia sua erga illum, ac, quo denique loco eum haberet, se omnibus declaraturum. Non contentus autem hoc Pontifex, ut omnem scrupulum ex animo Contareni evelleret, gauderetque ille secum tam prompto erga se animo fortunatissimi hominis ac tam praeclaro testimonio suarum virtutum, notum esse voluit ipsi eum sermonem: simulque suasit illi, ut contemneret malevolas voces improborum, nec putaret eas quicquam valere ad existimationem suam violandam, fontem etiam hujus mali aperire volens, testimonium citavit veterum poëtarum, qui naturam invidiae versibus suis expresserunt; moremque illam habere tradiderunt, ut summa loca feriret non minus, quam venti editissima quaeque appetere, ac violentius verberare consuerunt: omnique demum ratione, qua potuit, ostendit se eum valde carum habere: