A26815:370
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed idem etiam (ut melius adhuc intelligatur factum illum natura et studio fuisse ad personam eam sustinendam, quam ipsi multo postea sapientissimus Pontifex, multumque semper omni in re providens, imposuit) juvenis adhuc, vitamque colens liberam, ac nullis sacris astrictam: occasionem hanc ejus rei nactus, quod familiaris ipsius Pontifex Bergomas destinatus fuerat, ipsum institueret cupiens, duos libros scripsit de officio eorum sacerdotum: finxitque ita atque informavit talem virum, quales si forent, quibus tantum hodie commissum est, non laboraremus. Quis enim non fateatur pias in primis castasque fuisse cogitations ⟨p. 185⟩ipsius: totaque meant ac studio solitum esse in illis volutari optimum virum, postquam alium instruere & ornare in ea vita ausus est, quam ipse adhuc non attigerat: nec unquam cogitarat, praecepta illa sibi utilia aliquando futura? Praeterea, quum orta quaestio esset in senatu de Pontificis max, potestate, divinitusne illa stabilita foret, an humanis consiliis regeretur: quumque multum de ea re illic in utramque partem disputatum esset, domum reversus, ut quid ipse de eo sentiret, ostenderet: omnique error cives suos liberaret, spatio unius noctis libellum confecit, qui nunc excusus in manibus versatur. Sed, ut iisdem etiam in suo proprioque ipsorum munere prodesset: effigiemque ejus reipublicae, in qua natus erat, exprimeret, quinque libros confecit de magistratibus, reque publica Venetorum, qui itidem divulgati sunt. Postquam vero in amplissimorum Antistitum collegium cooptatus est, perlectis diligenter synodis omnibus, quae variis temporibus ob emendandum statum Christianae reip. coactae sunt, in breve quoddam corpus gravissimas quasque ipsarum collegit: servato temporum ordine, materiaque omni, quam persecutae sunt, demonstrata. Utile vero mirifice potuit esse volumen illud ei synodo, de qua tunc summis contentionibus agebatur: quamque Paulus III. adversariis, reconciliandorum animorum gratia, proponebat: multumque opis afferreillis omnibus, qui in eo certamine versari deberent, misit autem opus hoc multarum vigiliarum ad eum, cujus maxime intererat, quid de ea re fieret: & qui eo tempore tota meant in illam curam incumbebat. Absoluto autem illo, par huic opus; & quod eundem finem haberet, aggressus est: scripsit enim quatuor libros de ritibus cerimoniisque nostrae religionis persuasionisque Christianae, quae Sacramenta appellant:
Sed idem etiam (ut melius adhuc intelligatur factum illum natura et studio fuisse ad personam eam sustinendam, quam ipsi multo postea sapientissimus Pontifex, multumque semper omni in re providens, imposuit) juvenis adhuc, vitamque colens liberam, ac nullis sacris astrictam: occasionem hanc ejus rei nactus, quod familiaris ipsius Pontifex Bergomas destinatus fuerat, ipsum institueret cupiens, duos libros scripsit de officio eorum sacerdotum: finxitque ita atque informavit talem virum, quales si forent, quibus tantum hodie commissum est, non laboraremus. Quis enim non fateatur pias in primis castasque fuisse cogitationes