A26815:357
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
cumque etiam gratias amanter egisset pro susceptis laboribus, fecit ei potestatem, ut tot itineribus defatigatus Romam reficiendi sui causa breviore via accederet: ipse namque vicinitate invitatus, Bononiam profectus est; indeque Ariminum venit, ac Flaminia denique via Romam reversus est, nondum autem duobus mensibus transactis, memor ejus quod dixerat, de augenda dignitate Contareni, legatum ipsum Bononiae declaravit: quae publica cura provinciaque reliquas omnes superat, quas intra suos fines imperiumque status reip. possidet. Ille igitur hoc novo onere sibi imposito, ut qui non minus rebus gerendis, quam contemplandis factus erat, Martio mense see in provinciam contulit, factumque est, ut VI. K. Aprilis in urbem ingrederetur: qui dies apud eos ⟨p. 177⟩maxime celebris agitur, consecratus genitrici ejus, qui salutem nobis dedit, summa igitur laetitia totius civitatis exceptus est: conataque est illa, quam spem conceperat animo de probitate & prudentia ipsius, externis etiam rebus, honoribusque omnibus indicare: certo enim sciebat futurum sibi illum potius esse optimum parentem, quam durum aliquem & avarum dominum, aut etiam fortunarum suarum expilatorem, in quo certe illi falsi non sunt: ut primum enim res illas attigit nullo negotio cognitum est, non minus ipsum in rebus judicandis clementia uti & aequitate, quam summo illo jure, quod saepe merito reprehenditur, ac, si quis vere existimet, quod alio nomine appelletur dignum est. Totos dies ille causis audiendis, controversiisque tollendis operam dabat: nec unquam molesto sane hoc, & odioso munere, praesertim homini in aliis curis studiisque educato, defatigabatur, hoc autem faciebat: naturamque ille suam, confuetudinemque flectebat, quia verae gloriae deditus erat, ac pro desse mortalibus, quacunque re poterat, studebat, quare quodcunque munus obiret, dignum viribus operaque sua, in ipsum tota mente incumbebat. Erant hae curae cogitationesque hoc tempore Contareni; procurabatque ille commoda ejus nobilissimae civitatis: cum repente, inopinante illo, Roma litterae venerunt, quae ipsum ad aliud munus traducerent, in quo sane ille diutius versatus fuerat, quodque omnes numeros honestatis in se habebat. Cum enim sedari nunquam potuissent ulla ullius opera irae inter Franciscum Gallorum regem, & Carolum V.
cumque etiam gratias amanter egisset pro susceptis laboribus, fecit ei potestatem, ut tot itineribus defatigatus Romam reficiendi sui causa breviore via accederet: ipse namque vicinitate invitatus, Bononiam profectus est; indeque Ariminum venit, ac Flaminia denique via Romam reversus est, nondum autem duobus mensibus transactis, memor ejus quod dixerat, de augenda dignitate Contareni, legatum ipsum Bononiae declaravit: quae publica cura provinciaque reliquas omnes superat, quas intra suos fines imperiumque status reip. possidet. Ille igitur hoc novo onere sibi imposito, ut qui non minus rebus gerendis, quam contemplandis factus erat, Martio mense se in provinciam contulit, factumque est, ut VI. K. Aprilis in urbem ingrederetur: qui dies apud eos