A26815:371
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quibus libris complexus est materiam illam omnem, &, quae radix visque ipsarum fuisset, declaravit: quidque demum pie credi, & custodiri de illis deberet, veris rationibus, argumentisque satis firmis comprobavit, nam ipsum, argumento hoc sumpto, si, quod pollicitus erat, praestare voluisset, debuisse omnem quaestionem, de qua nunc tot tantaeque lites & concertationes inter dissidents parts reip. existunt, explicare planum & exploratum est, quare sic quoque praeclare instruxit & armavit illos, qui pro veritate comminus congressuri erant cum hominibus magno error inflatis, & causam eam malam obstinate defendentibus.
quibus libris complexus est materiam illam omnem, &, quae radix visque ipsarum fuisset, declaravit: quidque demum pie credi, & custodiri de illis deberet, veris rationibus, argumentisque satis firmis comprobavit, nam ipsum, argumento hoc sumpto, si, quod pollicitus erat, praestare voluisset, debuisse omnem quaestionem, de qua nunc tot tantaeque lites & concertationes inter dissidentes partes reip. existunt, explicare planum & exploratum est, quare sic quoque praeclare instruxit & armavit illos, qui pro veritate comminus congressuri erant cum hominibus magno errore inflatis, & causam eam malam obstinate defendentibus.
Ut autem libellum alium, admodum utilem pravis opinionibus ex animis hominum evellendis, conficeret, occasionem hanc habuit. Factum est, quum ille Bononiam Legati nomine obtineret, ut vir prudens, salutisque gregis illius, qui fidei ipsius potestatique commissus foret, ut pastorem bonum decet, valde studiosus, ad eum veniret, medicinam ab eo petens; rationemque accipere cupiens, qua salvum ipsum incolumemque redderet, quum graviter aegrotare non parvam partem ipsius cognosset: quam tamen totam rem ille ita tractari volebat, quum honestam nobilemque civitatem regeret, ut ne ignominia illa notaretur, & tamen remedium cito adhiberet, ne magis malum serperet. Consilium ipsius quum mirifice probasset Contarenus, multa animo revolvens, ut erat summus & accuratus medicus hujus pestilentis morbi, statuit demum ita rem esse agendam. Confecit tanquam institutionum quandam brevem Christiani hominis: collegitque, quae magis mordere animum debent, probra omnia: & ita, ut aperire ipsa oporteat cum dolore sacerdoti: illum autem