A26815:358
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
imperatorem, sed quotidie magis novis injuriis inferendis inflammarentur eorum animi, gereturque aut pararetur ab ipsis semper bellum taeterrimum, quod in singulos dies reip. Christianae gravissima vulnera imponeret, & ad internecionem denique redigeret maxim pias nations, officii sui esse ratus est Paulus Pont. Max. tanto malo, si ulla ratione posset, mederi, tantumque & tam saevum incendium extinguere; quare mittendos sibi esse censuit seorsum ad ambos potentissimos reges, legatos, prudentissimos viros & tanto oneri sustinendo pares: praeclare enim sciebat, quanta vis esset in Ministris ad unamquamque rem efficiendam; hancque curam, omnium maximam, requirere personas in primis sapientia & auctoritate praeditas atque ornatas, & non minus gratas acceptasque principibus iis, quorum animos delinire ac flectere deberent. Elegit igitur, quem ad Caesarem, in Hispaniis tunc degentem, mitteret, Gasparem Contarenum: & ad Gallorum regem ire voluit Jacobum Sadoletum; ambos viros probos, atque omni ingenii laude florentes; &, ut Collegas in amplissimo sacerdotio, ita multis honestis artibus inter se conjunctos, ac maxime bonis omnibus probatos: quae res gesta est Sextili mense. Erat eo tempore Sadoletus Romae, quare significavit per litteras Pontifex Contareno, qui de illo statuisset: mandavitque, ut, quae ad iter necessaria erant, expediret: socium namque ipsius in honestissimo illo munere intra paucos dies in viam se daturum. Hoc accepto nuntio ille, qui nullum unquam utilitatis aliorum causa laborem recusarat, quamvis aetate jam confectus esset, & satis imbecilla valetudine, aequo tamen animo tulit sibi onus illud imponi, quod si animam etiam in ea legation se profusurum esse certo scisset: tanta erat pietate praeditus, & ita dicto audiens esse summi Pontificis cupiebat, ut ipsam prorsus repudiaturus non fuerit. Appropinquabat sane illi mors, quae tamen longe alia ratione, & ubi minime expectabatur, ipsum oppressitnec ⟨p. 178⟩enim (ut à me nunc diligenter narrabitur) aut laboribus, aut defatigationibus novis accelerata est.
imperatorem, sed quotidie magis novis injuriis inferendis inflammarentur eorum animi, gereturque aut pararetur ab ipsis semper bellum taeterrimum, quod in singulos dies reip. Christianae gravissima vulnera imponeret, & ad internecionem denique redigeret maxime pias nationes, officii sui esse ratus est Paulus Pont. Max. tanto malo, si ulla ratione posset, mederi, tantumque & tam saeuum incendium extinguere; quare mittendos sibi esse censuit seorsum ad ambos potentissimos reges, legatos, prudentissimos viros & tanto oneri sustinendo pares: praeclare enim sciebat, quanta vis esset in Ministris ad unamquamque rem efficiendam; hancque curam, omnium maximam, requirere personas in primis sapientia & auctoritate praeditas atque ornatas, & non minus gratas acceptasque principibus iis, quorum animos delinire ac flectere deberent. Elegit igitur, quem ad Caesarem, in Hispaniis tunc degentem, mitteret, Gasparem Contarenum: & ad Gallorum regem ire voluit Jacobum Sadoletum; ambos viros probos, atque omni ingenii laude florentes; &, ut Collegas in amplissimo sacerdotio, ita multis honestis artibus inter se conjunctos, ac maxime bonis omnibus probatos: quae res gesta est Sextili mense. Erat eo tempore Sadoletus Romae, quare significavit per litteras Pontifex Contareno, qui de illo statuisset: mandavitque, ut, quae ad iter necessaria erant, expediret: socium namque ipsius in honestissimo illo munere intra paucos dies in viam se daturum. Hoc accepto nuntio ille, qui nullum unquam utilitatis aliorum causa laborem recusarat, quamvis aetate jam confectus esset, & satis imbecilla valetudine, aequo tamen animo tulit sibi onus illud imponi, quod si animam etiam in ea legatione se profusurum esse certo scisset: tanta erat pietate praeditus, & ita dicto audiens esse summi Pontificis cupiebat, ut ipsam prorsus repudiaturus non fuerit. Appropinquabat sane illi mors, quae tamen longe alia ratione, & ubi minime expectabatur, ipsum oppressitnec