A26815:375
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus: COMPENDIUM VITAE ERASMI ROTERODAMI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
COMPENDIUM VITAE ERASMI ROTERODAMI.
NATUS Roterodami in Vigilia Simonis & Judae. Supputat annos 1circiter 57. Mater dicta est Margareta, filia medici cujusdam Petri, Ea erat à Septimontio, vulgo Zevenberge, Fratres illius duos vidit. Dordraci pene nonagenarios. Pater dictus 2est Gerardus. Is clam habuit rem cum dicta Margareta, spe conjugii. Et sunt qui dicant intercessisse verba. Eam rem indigne tulerunt & parents Gerardi & fratres. Pater erat Helias, mater Catarina: uterque pervenit 3ad extremam senectutem, Catarina pene ad nonagesimum quintum annum. Fratres erant decem, nulla soror; ex eodem patre & matre; omnes conjugati. Gerardus erat natu minimus, uno excepto. Visum est omnibus, ut ex tanto numero unus Deo consecraretur. Nosti affectus senum. Et fratres nolebant minui rem, sed esse apud quem ipsi convivarentur. Gerardus videns se modis omnibus excludi à matrimonio magno consensu omnium, fecit 4quod solent desperati, clam aufugit, & ex itinere misit parentibus & fratribus Epistolam cum manumanum complexa; addito elogio, Valet, nunquam vos videbo. Interim relicta est sperata conjux gravida. Puer alitus est apud aviam. Gerardus Romam see contulit. Illic scribendo, nam tum nondum erat ars Typographorum, rem affatim paravit. Erat autem manu felicissima. Et vixit juveniliter. Mox applicuit animum ad honesta studia. Graece & Latin pulchre calluit. Quin & in Juris peritia non vulgariter profecerat. Nam Roma tunc doctis viris mire floruit. Audivit Guarinum. Omnes auctores sua manu descripserat. Parentes ubi resciscunt eum esse Romae, scripserunt illi, puellam, cujus matrimonium ambiret, esse vita defunctam. 5Id ille credens, prae moerore factus est presbyter, totumque animumque ad religionem applicuit. Reversus domum comperit fraudem. Nec illa tamen unquam post voluit nubere, nec ille unquam tetigit eam. Puerum autem curavit liberaliter educandum, & vix quatuor annos egressum misit in ludum litterarium. Ac primis annis minimum proficiebat in litteris illis inamoenis quibus natus non erat: ubi nonum ageret annum, misit Daventriam: mater