A26815:362
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamvis autem horas circiter sex antea voce orbatus esset, non tamen sensu animi, intelligentiaque extremo illo tempore caruit, ut certis quibusdam notis indiciisque perspectum est; confiditque clementia conservatoris nostri, ut Christianum virum decet; & cum aliter non posset, se spem omnem suam in eo collocatam habere nutu, admonitus diligenter de hoc, significavit. Ut vero se constantem in hoc, maximeque pium praebuit, ita, quae moris est consuetudinisque, non solum magno, verum etiam alacri animo geri, custodirique passus est; quae sane, ut nuntia mortis, perterrefaciunt plaerosque; ac valde omnes, qui non firmas radices egerunt in persuasionem Christianam, perturbant.
Reliquit vero ille discessu suo suos omnes moeroris ac luctus plenissimos: ut universam quoque civitatem dolore magno affectam, quae sane, quacunque ratione potuit, funus illius honestavit, & quam molesta ipsi optimi custodis mors fuisset, planum fecit, die autem, quae secuta est mortem ipsius, funus ductum est. Orationem de laudibus ejusdem, & honest acta cuncta vita, habuit Romulus Amazeus, disertus & nobilis orator, qui tunc in ea urbe, domicilio quodam vetere omnium disciplinarum, & humaniores litteras docebat, & negotia publica reip. administrabat, corpus in Divi Proculi depositum est, eo consilio, ut Venetias postea comportaretur, in sepulchroque majorum ipsius, clarissimorum virorum, collocaretur. Paulus III. nuntio allato de obitu Contareni, aegre admodum illum tulit: declaravitque quanti hominem fecisset, omni genere liberalitatis usus erga domum illius, nec tantum Pontifex Maximus, qui saepe opera ipsius fiddly & utili usus fuerat, verum etiam Romae ceteri probi viri morte ipsius vehementer conflictati sunt, nam, quantum luctum eadem in patria excitarit, non facile dici potest, omnes denique, qui aliquando doctrinam illius gustarant, singularisque probitatis hominis specimen aliquod acceperant, publicam illam cladem existimarunt. Civis autem collegaque ipsius in amplissimo sacerdotio Petrus Bembus quantum dolorem cepisset ex gravi morbo Contareni, desperataque jam à medicis salute, notum omnibus esse voluit: in Epistola enim ad Flaminium Tomarotium, quomodo affectus animo esset audito casu illo, & propinqua morte optimi & honestissimi viri, diligenter narravit. Verbis ipsis, quum illustri loco posita sint: alioque sermone edita, supersedebo. Possem etiam aliorum multorum, doctorum & excellentium virorum, testimonia citare, qui quantum damnum morte illius factum esset, scriptis suis testati sunt: in quibus etiam nonnulli, qui ab eo vehementer dissentiebant de ratione vivendi, veroque cultu Christiani hominis, & acerrimi adversarii opinionum, quas ille in Germania defendit, extiterunt: magnifice tamen de eruditione, continentiaque illius in illis ipsis libris, quibus sententias ipsius oppugnabant, locuti sunt, quod fere usu venire non solet, ut à quibus de veritate homines dissentiant, non eosdem etiam conentur deformare, atque ita auctoritate omni ipsos spoliare. Et quoniam de dolore, quem illo tempore cepit Paulus III.