A26815:381
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus › Reverendo Patri Servatio ERASMUS, S. P. D.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Reverendo Patri Servatio ERASMUS, S. P. D.
HUMANISS. Pater. Literae tuae per plurimorum jactatae manus, tandem ad me quoque pervenerunt jam Angliam ingressum, quae mihi sanè voluptatem incredibilem attulerunt, quae veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, utpote ex itinere jam scribens, & ad ea potissimum quae tu scribis & ad rem maximè pertinent. Tam varia est hominum sententia, & suus cuique est avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certè hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim, testis est mihi Deus, nam si quid olim juveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam fuit consilium vel vitae genus, vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad id vitae genus tutorum pertinacia, & aliorum improbis hortatibus adactum magis quàm inductum. Tunc Cornelii Uverdeni convitiis, & pudore quodam fuisse retentum, quum intelligerem, mihi hoc vitae genus haud quaquam aptum esset. Nam non omnibus congruunt omnia. Jejuniorum impatiens semper fui, idque peculiarly quadam corporis ratione. Semel excitatus à somno, nunquam potui redormiscere, nisi post horas aliquot: ad literas tantum rapiebatur animus, quarum isthic nullus usus, adeo ut non dubitem, quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, non solum inter foelices, verum etiam inter bonos potuissem numerari. Itaque cum intelligerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, & coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est (publica nostri seculi opinione) piaculum esse, à semel suscepto vitae genere discedere, decreveram, & hanc infoelicitatis meae partem perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse, at unum hoc caeteris omnibus gravius esse duxi, quòd in hujusmodi vitae genus detrusus essem, à quo tum animo tum corpore essem alienissimus: Animo, quod à ceremoniis abhorrerem, & libertatis amans essem: Corpore, quod etiamsi maximè placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat istiusmodi làbores. At objiciet mihi aliquis annum probationis (ut vocant) & aetatem maturam.