A26815:385
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus › Reverendo Patri Servatio ERASMUS, S. P. D.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tametsi fateor eum qui verè sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Nec disfiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usqueadeo corrupta natura, quin si commodus accessisset gubernator, & vere Christianus, non Judaice superstitiosus, potueram ad bonam duci frugem. Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minimè malus essem, atque id sanè me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, quae me à multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris verè Christum sapientibus, quorum colloquiis factus sum melior. Nihil jam jacto de libris meis, quos fortassis vos contemnitis: at multi fatentur 1redditos eorum lectione non solum eruditiores, verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. 2Voluptatibus, etsi quondam fui inquinatus, nunquam servivi. Crapulam, ebrietatem semper horrui fugique. Quoties cogitabam de repetendo contubernio vestro, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quàm frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum? convivia quàm •aica, denique tota vitae ratio, cui, [Greek or Hebrew]. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae jam aetate & morbis, ac laboribus aucta est, quae facit, ut nec vobis satisfacturus essem, & meipsum occiderem. Jam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sanè morbo & capitali. Jam annis aliquot nihil bibo, nisi vinum, neque quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens, maximam postulat vitae moderationem: & novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si rediissem, nihil aliud fuissem assecutus, nisi quod vobis molestiam attulissem, mihi mortem. Sed tu fortassis bonam felicitatis partem existimas inter confratres emori. At fallit & imponit ista persuasio, 3non solum tibi, verum etiam propemodum universis. In loco, in cultu, in victu, in ceremoniolis quibusdam Christum & pietatem collocamus, Actum putamus de illo, qui vestem albam commutavit in nigram, aut qui cucullum pileo, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere [Greek or Hebrew] tametsi pio fortassis studio primum inductae sint. Deinde paulatim creverunt, & in sex millia sese discriminum sparserunt. Accessit summorum Pontificum autoritas nimium ad multa facilis & indulgens.