A26815:398
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ibi duo tresve juvenes imperiti obviam veniunt, & omophorio candido conspecto, pestis exploratorem illum ratty, quum in via pergeret Erasmus nihil hujusmodi suspicans, correptis saxis vim minati sunt, & convitiis impetiverunt, intra verba tamen grassati. Causam indignationis demirans inquirit. Ajunt de aedibus prospicientes, qui rixantes audierant, scapularem illam vestem eos provocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire, nec de via decedere veil. Proinde ne simile periculum deinceps incurreret Erasmus, ad Julium secundum Pontificem Max. misit supplicem libellum, quo sibi religiosi cultus utendi aut non utendi gratiam faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud gravatim concessum, modo veste sacerdotali uteretur: quod Leo decimus, dein accedentibus aliis etiam justis causis, non tam ad vitae institutum, quàm ad illustrandam Erasmi existimationem pertinentibus, in plenissima (quod ajunt) forma corroboravit: omnibus & singulis specialiter & expresse derogans, quae (ut verbo dicam) quomodocunque obstarent: tenors obstantium quorumcunque pro sufficienter expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices Max. in hujusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum Juris interprets iisdem in ea, quae vel Juris Divini sunt, vel Gentium, interpretanda moderandaque non parum concedant: imò in omnibus, exceptis fidei articulis, liberam ex causa disponendi dispensandique, ut ipsorum verbo utar, potestatem esse tradant. Ad umbiculum perducto opere Proverbiorum, scripsit Aldo Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet: is respondit id see 1lubenter facturum. Venetias delatus quum in officinam venisset, diu coactus est exspectare donec ad colloquium admitteretur, cum quia Aldus recognoscendis Archetypis operarum laboribus formulas stanneas tumultariè concinnantium ⟨p. 200⟩occupatus erat, tum quia putabat eum esse ex vulgaribus salutatoribus unum, qui magis curiositatis studio, quàm auxilii vel consilii praebendi causa assiduè ventitando, homini aliis rebus intento nunquam non molesti erant.
Ibi duo tresve juvenes imperiti obviam veniunt, & omophorio candido conspecto, pestis exploratorem illum rati, quum in via pergeret Erasmus nihil hujusmodi suspicans, correptis saxis vim minati sunt, & convitiis impetiverunt, intra verba tamen grassati. Causam indignationis demirans inquirit. Ajunt de aedibus prospicientes, qui rixantes audierant, scapularem illam vestem eos provocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire, nec de via decedere velle. Proinde ne simile periculum deinceps incurreret Erasmus, ad Julium secundum Pontificem Max. misit supplicem libellum, quo sibi religiosi cultus utendi aut non utendi gratiam faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud gravatim concessum, modo veste sacerdotali uteretur: quod Leo decimus, dein accedentibus aliis etiam justis causis, non tam ad vitae institutum, quàm ad illustrandam Erasmi existimationem pertinentibus, in plenissima (quod ajunt) forma corroboravit: omnibus & singulis specialiter & expresse derogans, quae (ut verbo dicam) quomodocunque obstarent: tenores obstantium quorumcunque pro sufficienter expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices Max. in hujusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum Juris interpretes iisdem in ea, quae vel Juris Divini sunt, vel Gentium, interpretanda moderandaque non parum concedant: imò in omnibus, exceptis fidei articulis, liberam ex causa disponendi dispensandique, ut ipsorum verbo utar, potestatem esse tradant. Ad umbiculum perducto opere Proverbiorum, scripsit Aldo Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet: is respondit id se