A26815:387
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus › Reverendo Patri Servatio ERASMUS, S. P. D.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cantuariensis Archiepiscopi totius Angliae primas, & regni hujus Cancellarius, vir doctus & probus, me sic amplectitur, ut si pater essem, aut frater, non posset amantius. Et ut intelligas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium 100. ferè nobilium, quod postea volente me in pensionem 100. coronatorum mutavit, ex mea resignatione, ad haec dedit dono supra 400. nobiles. His pauculis annis, idque nihil unquam petenti, dedit uno die nobiles. 150. Ab aliis Episcopis supra 100. nobiles accepi gratuita liberalitate oblatos. D. Montjoius hujus regni Baro, quondam meus discipulus dat annuè mihi pensionem C. Coronatorum. Rex & Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittit. Sunt hic duae universitates Oxonia & Cantebergia, quarum utraque ambit habere me: nam Cantebergiae menses complures docui Graecas & sacras literas, sed gratis, & ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam religionem non sis contempturus, si videas. Est Londini D. Joannnes Coletus D. Pauli Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes autoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine vivat libentius quam mecum: ut omittam alios innumeros, ne sim vobis molectus, & jactantia, & loquacitate. Jam ut de operibus dicam aliqua. Enchiridion opinor te legisse, 1quo non pauci fatentur se ad pietatis studium inflammatos, nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid per me boni contingit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio: Est quidem prophanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum, mihi certe inaestimabilibus constitit vigiliis. Edidi opus de rerum verborumque copia, quod inscripsi Coleto meo, opus ⟨p. 194⟩utilissimum concionaturis, at ista contemnunt ii, qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi Hieronymi Epistolas, adulterina, & subdititia obelis jugulavi: obscura scholiis illustravi. Ex Graecorum & antiquorum codicum collation castigavi novum totum Testamentum, & supra mille loca annotavi non sine fructu Theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli coepi, quos absolvam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est, in sacris immori literis.
Cantuariensis Archiepiscopi totius Angliae primas, & regni hujus Cancellarius, vir doctus & probus, me sic amplectitur, ut si pater essem, aut frater, non posset amantius. Et ut intelligas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium 100. ferè nobilium, quod postea volente me in pensionem 100. coronatorum mutavit, ex mea resignatione, ad haec dedit dono supra 400. nobiles. His pauculis annis, idque nihil unquam petenti, dedit uno die nobiles. 150. Ab aliis Episcopis supra 100. nobiles accepi gratuita liberalitate oblatos. D. Montjoius hujus regni Baro, quondam meus discipulus dat annuè mihi pensionem C. Coronatorum. Rex & Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittit. Sunt hic duae universitates Oxonia & Cantebergia, quarum utraque ambit habere me: nam Cantebergiae menses complures docui Graecas & sacras literas, sed gratis, & ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam religionem non sis contempturus, si videas. Est Londini D. Joannnes Coletus D. Pauli Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes autoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine vivat libentius quam mecum: ut omittam alios innumeros, ne sim vobis molectus, & jactantia, & loquacitate. Jam ut de operibus dicam aliqua. Enchiridion opinor te legisse,