A26815:400
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
dumb illic, inquam, in Etruria agit Erasmus, commeatum impetravit vicinam Romam invisendi. Ibi dici non potest quanto 1plausu quantoque gaudio literatorum hominum sit exceptus, non mediocrium tantum, sed & eorum qui Cardinalitia dignitate praefulgebant: in quibus praecipuus Joannes Medices, qui in Julii 11, demortui locum suffectus Leonis decimi nomen obtinuit, & Dominicus Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis trium linguarum peritissimus, tres quidem egregii Heroes fovendis studiis nati ac dediti, in quibus adeo non vulgariter excellebant. Vidit, ut audire memini, & Thomam illum Phaedram facundia extemporali incomparabiliter eloquentem, qui Ludis & Comoediis recensendis priscam antiquitatem 2repraesentabat. Vidit & alios professores. Oblata est Poenitentiarii dignitas, ⟨p. 201⟩si Romae manere vellet, via futura ad altiora conscendendi: nam emolumentum 3non contemnendum inde esse poterat. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum, cum quo postea denuo Romam adiit, quam nobilissimus adolescens videre cupiebat, priusquàm in Scotiam suam rediret: nec Roma sola, quanquam dissimulato Archiepiscopi fastidio, ne cuiquam molestus esset: sed ulterior illa pars Italiae Cumas usque perlustrata, ac antrum Sibyllae subintratum, quod illic ab accolis etiamnum ostenditur. Post discessum Antistitis Ecclesiae divi Andreae, veterum amicorum memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo cur reditum in patriam & ipse maturandum duceret. Itaque per Alps Rheticas Curiam primùm, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum profectus, transito Lentiensium tractu qui sunt ad Martianae 4sylvae initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisigavos Argentoratum venit, unde secundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis suis Antuerpiae & Lovanii salutatis, Angliam adit. Tenebatur desiderio Joannis Coleti Theologi, qui Londini decanus erat apud divum Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, quorum ante meminimus, & praecipue Thomae Mori. Vetus Maecenas erat Gulielmus Waramus Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas, & ejus regni Cancellarius, hoc est, judex summus, qui omnes Episcopis ejus insulae sua liberalitate vicit. Hic & pecuniam dedit, & praeterea sacerdotium Ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi: