A26815:391
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:391
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
QUantae semper laudi fuerit apud veteres, Invictissime CAROLE August, cives habuisse viros insignes, ad posteros traditum inclytum illud septem Graeciae civitatum certamen satis indicat: quarum quaelibet, natum apud se praeclarissimum vatum Homerum contendit. Nec injuria. Quod enim majus ornamentum ulli vel urbi vel provinciae potest accidere, quàm si talem progenuerit, per quem apud omnem posteritatem, illustrem sit laudem consequuta? quae ex nulla re solidior obveniat atque ex literis, quibus ad aeternitatem ipsam nihil magis durat. Hinc igitur moti Smyrnaei, Rhodienses, Colophonii, Salaminii, Jenses, Argivi, & Athenienses, certatim Homerum sibi vendicant, ut de Aegyptiis 1nihil dicam, qui illum suae gentis videri volebant. Quòd si magni fecit Homeri natales ingeniosa Graecia, ceu omnis doctrinae parentis & fontis perennis, cur tua Majestas non meritò gloriari queat, DES. ERASMUM illum ROTERODAMUM in tua ditione certò natum & educatum, cujus 2industria velut postliminio revixere plenius literae, non tantum in istis proximis Germaniarum Galliarumque regionibus, in quibus mira barbaries antè regnabat, verum etiam in ipsa nobilissima terrarum Italia, quum instructius, tum felicius hujus ope florere coeperunt, ut si fortassis ambitiosum sit eum alterum parentem literarum vocare, tamen instaurator ac primarius illustrator dici & possit & debeat. Quis enim à mille annis extitit, qui plura scripsit quum in sacris, tum prophanis, tanta humanioris literaturae peritia 3perpolitus? cujus libri in longinquas provincias frequentius exportati sint, & avidius lecti? denique quem omnium nationum eruditi magis coluerint observarintque? Nihil hic fingo, sed rem omnibus notam narro. Valebat namque stilo arguto, extemporali, amoeno, terso, feliciterque fluent, quem 4assidua juvenis adhuc exercitatione sibi paraverat: nec minus judicio valebat, quod habebat longè acerrimum. Hoc docti in eo praecipuè sunt admirati veneratique. ⟨p. 197⟩Miraculo autem simile videatur, exactum adeo judicium seculo 5tam rudi. Felicitati rarae perspicacissimi ingenii ferendum acceptum magis quàm ullis praeceptoribus, si mutos illos magistros excipias. Natus enim est abavi tui Friderici III Aug. primis imperii annis ad *quintum calend. Novembris, 7Roterodami in Hollandia tua inferioris Germaniae provincia, quam olim Batavi possederunt:
QUantae semper laudi fuerit apud veteres, Invictissime CAROLE Auguste, cives habuisse viros insignes, ad posteros traditum inclytum illud septem Graeciae civitatum certamen satis indicat: quarum quaelibet, natum apud se praeclarissimum vatum Homerum contendit. Nec injuria. Quod enim majus ornamentum ulli vel urbi vel provinciae potest accidere, quàm si talem progenuerit, per quem apud omnem posteritatem, illustrem sit laudem consequuta? quae ex nulla re solidior obveniat atque ex literis, quibus ad aeternitatem ipsam nihil magis durat. Hinc igitur moti Smyrnaei, Rhodienses, Colophonii, Salaminii, Ienses, Argivi, & Athenienses, certatim Homerum sibi vendicant, ut de Aegyptiis 1nihil dicam, qui illum suae gentis videri volebant. Quòd si magni fecit Homeri natales ingeniosa Graecia, ceu omnis doctrinae parentis & fontis perennis, cur tua Majestas non meritò gloriari queat, DES. ERASMUM illum ROTERODAMUM in tua ditione certò natum & educatum, cujus 2industria velut postliminio revixere plenius literae, non tantum in istis proximis Germaniarum Galliarumque regionibus, in quibus mira barbaries antè regnabat, verum etiam in ipsa nobilissima terrarum Italia, quum instructius, tum felicius hujus ope florere coeperunt, ut si fortassis ambitiosum sit eum alterum parentem literarum vocare, tamen instaurator ac primarius illustrator dici & possit & debeat. Quis enim à mille annis extitit, qui plura scripsit quum in sacris, tum prophanis, tanta humanioris literaturae peritia 3perpolitus? cujus libri in longinquas provincias frequentius exportati sint, & avidius lecti? denique quem omnium nationum eruditi magis coluerint observarintque? Nihil hic fingo, sed rem omnibus notam narro. Valebat namque stilo arguto, extemporali, amoeno, terso, feliciterque fluente, quem 4assidua juvenis adhuc exercitatione sibi paraverat: nec minus judicio valebat, quod habebat longè acerrimum. Hoc docti in eo praecipuè sunt admirati veneratique. ⟨p. 197⟩Miraculo autem simile videatur, exactum adeo judicium seculo 5tam rudi. Felicitati rarae perspicacissimi ingenii ferendum acceptum magis quàm ullis praeceptoribus, si mutos illos magistros excipias. Natus enim est abavi tui Friderici III Aug. primis imperii annis ad *
nunc magis notam studiosis omnibus, ob unius indigenae ERASMI incunabula, quàm veterum incolarum memoria quamlibet bellico robore praestantium. Hoc alumno Roterodamum oppidum se semper jactabit, & doctis erit commendatum. Proximam sibi laudem vendicat Daventria, quae puellum adhuc ex aede sacra Trajectensi cantorculum deductum, ubi praecentiunculas obire solitus phonascis etiam tenuissimae vocis 1gratia pro more templorum cathedralium inservierat, instituendum succepit. Praeerat illic ludo literario tum Alexander Hegius Vestphalus, homo bonarum literarum minimè expers, & Graecarum nonnihil peritus, Rudolpho Agricola communicant, cujus amicitia familiariter utebatur nuper ex Italia reversi, ubi Guarinum Veronensem Ferrariae profitentem, & alios aliquot erudition 2celebres audiverat. Ingenium Erasmi mox eluxit, quum statim quae docebatur, perciperet, & fideliter retineret, aequales suos omnes superans. Erat tum inter eos, quos illic fratres vocant, non quidem monachos, sed contubernii ratione & vestitus simplicioris & uniformis convenientia monachis similes, Joannes Sintheimius vir probè literatus, ut illa ferebant tempora, testantur 3id Commentarii Grammatici quos edidit, magnum ea tempestate nomen in scholis Germaniarum consequutus. Is delectatus Erasmi profectu, nam coenobitae isti palliati quibusdam scholasticorum classibus praesunt & publicè docent, complexus aliquando puerum, Macte ingenio Erasme, inquit, tu ad summum eruditionis fastigium olim pervenies: simulque osculum dedit, & 4dimisit. Non fefellit hoc augurium, quod omnibus constat. Orbatus autem utroque parente paulo post, ut tutor omne procurationis onus discuteret, ejus improbitate in coenobium Canonicorum, quos addita Latina interpretation 5Regulares appellant, ex Daventriensi schola monachorum omne genus fertilissimo seminario, detrusus est. In eo loco Gulielmum Hermannum Goudensem literis deditissimum juvenem aliquot annis studiorum sodalem habuit, cujus extat Odarum Sylva. Hoc socio adiutus & accensus nullum Latinorum autorum volumen non excussit. Diu noctuque erant in literis. Tempus quod aequales alii jocis, somno, comessationibus ignaviter absumebant, hi duo libris evoluendis & exercendo stilo impendebant. Audita Erasmi fama Cameracensis antistes Henricus ex Bergensium regulorum familia prognatus, juvenem jam sacris initiatum ad se vocat, adornans iter in Italiam Romamque petiturus.
Videbat enim Erasmum valere literis, valere eloquentia, moribus ingenuis praeditum, Epistolis eleganter scriptis id docentibus: unde quum 1usui tum ornamento comitatui suo esse posset, si cum Pontifice Romano, si cum Cardinalibus agendum foret. Verùm quid intervenerit, quo minus ea profectio sit ab Episcopo suscepta, mihi non liquet. Certè Guilielmus ipse valde doluit ereptum sibi Erasmum: sic enim in Oda quadam canit.
At nunc sors nos divellit, tibi quod bene vertat, Sors peracerba mihi, Me sine solus abis, tu Rheni frïgora & Alpeis. Me sine solus abis. Italiam Italiam laetus penetrabis amoenam.
Et reliqua. Quanquam vero de Roma adeunda consilium mutavit Cameracensis praesul, tamen Erasmum in aula sua retinuit ingenii suavitate & praestantia ac candour juvenis delectatus. Hicque ille in multorum amicitiam sese insinuavit verè [Greek or Hebrew], in primis Antonii abbatis apud divum Bertinum, qui 1ex eadem Bergensium gent ducebat originem, & Jacobi Batti, qui senatus oppidi Bergensis fuit à secretis, ad quem tot ejus extant Epistolae, qui postea apud Annam Bersolam Adolphi principis Veriensis matrem diu vixit in summo honore. At Cameracensis felicissimum Erasmi alumni sui ingenium contemplatus, haud gravatim eum sumptibus instruxit, ut Lutetiam proficisceretur, & illic Theologiae, quam scholasticam vocant, daret operam. Ergo Scotista 2factus est, in Collegio Montis agens: nam inter Theologos disputatores Joannes ille Dunsius Scotus, ab acumine ingenii maximè praedicatur. Quumque vitam collegiaticam duriorem experiretur, non invitus emigravit ad Anglum 3quendam generosum, adulescentes duos generosos secum habentem. Montjoium alterum ex illis fuisse conjicio. Videbant enim Angli inter professors bonarum literarum in tota Academia Parisiensi nullum existere, qui vel eruditius posset, vel fidelius docere consuesset. Nam Faustus Andrelinus, alioqui carminibus magna cura pangendis intentus, defunctiorè profitebatur, jocis quibusdam magis festivis quàm doctis plausum rudium auditorum captans. Gaguinus obeundis legationibus ad exteros principes occupatus erat, in istis studiis non ita prorsum absolutus: nec docebat publicè. Atque hinc coepit Erasmus in Anglia innotescere. In quam insulam paulo post ipse concessit 4à discipulis illis suis domum regressis invitatus. Ubi quum aliquandiu mansisset, in reditu apud Dovariense littus à telone fortunis propemodum omnibus exutus est, ac nondum navem ingressus, naufragium fecit, quòd complusculos aureolos ultra praescriptum numerum & sine regio diplomate (nihil periculi, nisi in Britannica moneta à Montjoio, & Moro persuasus, imprudens legum Anglicarum) efferre tentasset. Quae injuria utcunque mussitanda fuit: nec enim erat ullum remedium obstante lege. Nec tamen hoc damnum vel alienavit animum Erasmi, vel deterruit, quo minus in Angliam saepius postea redierit.
Abundare tum coeperat ea provincia viris doctissimis, Gulielmo Grocino, 1Thoma Linacro, Gulielmo Latimero, qui in Italia literis operam dederant, utriusque linguae peritia celebres: item Joanne Coleto, Thoma Moro, Richardo Pacaeo, & Cutberto Tonstallo, à quibus omnibus certatim amabatur: ut de Episcopis nihil dicam, quorum ut quisque erat literarum callentior, 2ita pluris Erasmum faciebat, & benignius tractabat. In Academia Cantabrigiensi docuit aliquandiu: idem & Lovanii fecit, quum apud Joannem Paludanum ejus Scholae Rhetorem diversaretur. Demum persuasus ab amicis, quo tandem Italiam videret, cujus miro desiderio semper tenebatur (nec ⟨p. 199⟩immeritò, quando totus hic orbis ea regione nihil modis omnibus cultius habet) cum filiis Baptistae Boerii Genuensis, regii in Britannia medici, Joanne & Bernardo Bononiam profectus est: non ut paedagogus, nam morum curam exceperat, nec ut praeceptor, sed ut inspector futurus ac studiorum viam commonstraturus, teste Epistola ad Botzhemium, ubi inter professores Paulum Bombasium amicum habuit hominem, nivei pectoris, & eruditum, qui vicissim ingenio ac doctrina Erasmi mirificè delectatus est. Jam enim obierat Beroaldus 3professorum sui temporis Achilles, & Baptista Pius antiquitatem infeliciter aemulatus Oscos & Volscos somniabat. In itinere cum socio Anglo Taurini in Alpibus Cotiis Theologiae doctor factus est. Itaque dignitatem & eruditionem 4in Italiam importavit, quam caeteri inde reportare consueverunt. Dumb Bononiae volumen Adagiorum pridem coeptum absolvit, nam breve & rude specimen operis futuri Lutetiae ante multos annos ediderat, cultum Canonicorum 5coenobiticum, quo hactenus usus fuerat, hujusmodi de causa mutare coactus est. Mos est ejus urbis haudquaquam reprehendendus, ut si suspicio sit de quoquam infecto peste, Chirurgus ad hoc constitutus statim accersatur. Is ut commodius ab obviantibus & praetereuntibus devitari possit propter contagium exitiabile, solet albam mappulam ab altero humero transversim pendentem gestare, & virgam in manu. Forte fortuna die quodam nescio quid acturus Erasmus per plateam oppidi infrequentiorem solus incedebat in cultu suo canonicali quemadmodum consueverat.
Ibi duo tresve juvenes imperiti obviam veniunt, & omophorio candido conspecto, pestis exploratorem illum ratty, quum in via pergeret Erasmus nihil hujusmodi suspicans, correptis saxis vim minati sunt, & convitiis impetiverunt, intra verba tamen grassati. Causam indignationis demirans inquirit. Ajunt de aedibus prospicientes, qui rixantes audierant, scapularem illam vestem eos provocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire, nec de via decedere veil. Proinde ne simile periculum deinceps incurreret Erasmus, ad Julium secundum Pontificem Max. misit supplicem libellum, quo sibi religiosi cultus utendi aut non utendi gratiam faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud gravatim concessum, modo veste sacerdotali uteretur: quod Leo decimus, dein accedentibus aliis etiam justis causis, non tam ad vitae institutum, quàm ad illustrandam Erasmi existimationem pertinentibus, in plenissima (quod ajunt) forma corroboravit: omnibus & singulis specialiter & expresse derogans, quae (ut verbo dicam) quomodocunque obstarent: tenors obstantium quorumcunque pro sufficienter expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices Max. in hujusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum Juris interprets iisdem in ea, quae vel Juris Divini sunt, vel Gentium, interpretanda moderandaque non parum concedant: imò in omnibus, exceptis fidei articulis, liberam ex causa disponendi dispensandique, ut ipsorum verbo utar, potestatem esse tradant. Ad umbiculum perducto opere Proverbiorum, scripsit Aldo Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet: is respondit id see 1lubenter facturum. Venetias delatus quum in officinam venisset, diu coactus est exspectare donec ad colloquium admitteretur, cum quia Aldus recognoscendis Archetypis operarum laboribus formulas stanneas tumultariè concinnantium ⟨p. 200⟩occupatus erat, tum quia putabat eum esse ex vulgaribus salutatoribus unum, qui magis curiositatis studio, quàm auxilii vel consilii praebendi causa assiduè ventitando, homini aliis rebus intento nunquam non molesti erant.
Ibi duo tresve juvenes imperiti obviam veniunt, & omophorio candido conspecto, pestis exploratorem illum rati, quum in via pergeret Erasmus nihil hujusmodi suspicans, correptis saxis vim minati sunt, & convitiis impetiverunt, intra verba tamen grassati. Causam indignationis demirans inquirit. Ajunt de aedibus prospicientes, qui rixantes audierant, scapularem illam vestem eos provocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire, nec de via decedere velle. Proinde ne simile periculum deinceps incurreret Erasmus, ad Julium secundum Pontificem Max. misit supplicem libellum, quo sibi religiosi cultus utendi aut non utendi gratiam faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud gravatim concessum, modo veste sacerdotali uteretur: quod Leo decimus, dein accedentibus aliis etiam justis causis, non tam ad vitae institutum, quàm ad illustrandam Erasmi existimationem pertinentibus, in plenissima (quod ajunt) forma corroboravit: omnibus & singulis specialiter & expresse derogans, quae (ut verbo dicam) quomodocunque obstarent: tenores obstantium quorumcunque pro sufficienter expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices Max. in hujusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum Juris interpretes iisdem in ea, quae vel Juris Divini sunt, vel Gentium, interpretanda moderandaque non parum concedant: imò in omnibus, exceptis fidei articulis, liberam ex causa disponendi dispensandique, ut ipsorum verbo utar, potestatem esse tradant. Ad umbiculum perducto opere Proverbiorum, scripsit Aldo Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet: is respondit id se
Ubi cognovit Erasmum esse, veniam precatus suavissimè eum complexus 1est, & in aedibus Andreae Asulani famigerati illius mancipis, soceri sui, secum tenuit, ubi contubernalem habuit Hieronymum Aleandrum Mottensem erudition trilingui nobilem, nunc Cardinalem, inter alios etiam amicitia Pauli, Canalis, Patritii, Ambrosii, Nolani medici praestantis, Baptistaeque Egnatii familiariter usus: nec adeo brevi tempore: nam & Euripidis Tragoedias duas, Hecubam & Iphigeniam in Aulide recognitas hic denuo edidit, & Terentii Plautique Comoedias habita carminis ratione castigavit. Sub id tempus Alexander, Jacobi Scotorum regis filius, Patavii literis operam dabat, 2Raphaelis Regii auditor, & jam Ecclesiae divi Andreae in Scotia archiepiscopus: is Erasmum sibi in Rhetoricis praeceptorem adsciscit, cum quo postea Senas commigravit. Boërios enim discipulos post unicum cohabitationis annum, dudum dimiserat, ob patris morositatem. Patavii doctissimorum virorum Marci Musuri Cretensis, & Scipionis Cateromachi Pistoriensis usus est commercio, quorum humanitatem saepe me audiente depraedicare solet, expertus candorem non semel, dum in corruptis Graecorum autorum exemplaribus manu descriptis, quorum magnam partem Aldina bibliotheca suppeditabat, videlicet Pausania, Eustathio, Lycophronis interpret, Euripidis, Pindari, Sophoclis, Theocriti, similiumque commentariis, horum exquirit judicium. Nihil erat tam reconditum, quod non aperiret, nec tam involutum quod non expediret Musurus vere Musarum custos & antistes. Omnia legerat, excusserat omnia, Schemata loquutionum, fabulas, historias, ritus veteres 3ad unguem callebat. Hanc tam consummatam eruditionem etiam insignis pietas commendabat, dumb patrem Graeculum jam grandaevum amanter seduloque fovet. Scipionem multiplicis doctrinae & ingenuitatis dotes exornabant. Uterque Romae periit, sed Musurus à Leon Pontifice Monovasiensem Archiepiscopen jam nactus, Dumb agit Senis Erasmus in aedibus praesulis divi Andreae quem instituebat, cujus indolem saepe laudavit, & illum vera dixisse magis appareret, nisi cum patre rege latus ejus claudens in praelio, quo exercitus Henrici Britanniae regis, cujus soror huic conjunx erat, tum in Belgica agentis & Tornacum instigante Julio secundo Pontifice Max. obsidentis, cum Scotis irruentibus qui Galliarum partes sovebant, concurrit, clarissimus juvenis paulo post caesus esset:
dumb illic, inquam, in Etruria agit Erasmus, commeatum impetravit vicinam Romam invisendi. Ibi dici non potest quanto 1plausu quantoque gaudio literatorum hominum sit exceptus, non mediocrium tantum, sed & eorum qui Cardinalitia dignitate praefulgebant: in quibus praecipuus Joannes Medices, qui in Julii 11, demortui locum suffectus Leonis decimi nomen obtinuit, & Dominicus Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis trium linguarum peritissimus, tres quidem egregii Heroes fovendis studiis nati ac dediti, in quibus adeo non vulgariter excellebant. Vidit, ut audire memini, & Thomam illum Phaedram facundia extemporali incomparabiliter eloquentem, qui Ludis & Comoediis recensendis priscam antiquitatem 2repraesentabat. Vidit & alios professores. Oblata est Poenitentiarii dignitas, ⟨p. 201⟩si Romae manere vellet, via futura ad altiora conscendendi: nam emolumentum 3non contemnendum inde esse poterat. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum, cum quo postea denuo Romam adiit, quam nobilissimus adolescens videre cupiebat, priusquàm in Scotiam suam rediret: nec Roma sola, quanquam dissimulato Archiepiscopi fastidio, ne cuiquam molestus esset: sed ulterior illa pars Italiae Cumas usque perlustrata, ac antrum Sibyllae subintratum, quod illic ab accolis etiamnum ostenditur. Post discessum Antistitis Ecclesiae divi Andreae, veterum amicorum memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo cur reditum in patriam & ipse maturandum duceret. Itaque per Alps Rheticas Curiam primùm, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum profectus, transito Lentiensium tractu qui sunt ad Martianae 4sylvae initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisigavos Argentoratum venit, unde secundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis suis Antuerpiae & Lovanii salutatis, Angliam adit. Tenebatur desiderio Joannis Coleti Theologi, qui Londini decanus erat apud divum Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, quorum ante meminimus, & praecipue Thomae Mori. Vetus Maecenas erat Gulielmus Waramus Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas, & ejus regni Cancellarius, hoc est, judex summus, qui omnes Episcopis ejus insulae sua liberalitate vicit. Hic & pecuniam dedit, & praeterea sacerdotium Ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi:
quod quum religione Erasmus obstringeretur quo minus statim acciperet, emolumentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens diu noctuque subjectam plebem institueret, id quod nullus inficiari potest, ad cunctabundum Cantuariensis, Quis, inquit, te aequius ex Ecclesiastico proventu vivat, qui scriptis tuis utilissimis ipsos Ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adjuvas, unus omnes: nec illos tantum, sed & cunctas ubique terrarum Ecclesias, quibus illi singulis singuli duntaxat praesint & prosint. Sanè plus semel Erasmum dicere memini, Principum esse debere officium, ut propria liberalitate studiosos juvent: sed illos suis impensis parsuros ad sacerdotiorum collationem confugere, ad quae accipienda sectatores disciplinarum cogi, ut ocium literarium tueri queant. Caeterum ut Montjoium inscriptione Proverbiorum honestavit, & Johannem Coletum, novae scholae Londini institutorem, libris 1Copiae duplicis, verborum & rerum, ad quem ludens aliquando dixit, see pauperem plane factum emissa utraque copia; ita praestantissimum Maecenatem suum Gulielmum Waramum recognition Hieronymianarum praecipue lucubrationum immortalitati consecrare statuit. Opus Adagiorum Aldum aemulatus flagitantibus studiosis Joannes Frobenius Typis suis non infeliciter excuderat: quae arridente editione, simul officinae diligentioris celebritate motus Erasmus, quum alterum Proverbiorum exemplar cum accessione pridem Badio promissum & destinatum, adjunctis aliquot Plutarchi libellis recentre versis Francisci Piremanni consilio Basileam aberrasse cognovisset, & illic omnes divi Hieronymi lucubrationes sub Frobenianis praelis esse, ipse quoque 2eodem se contulit, simulans iter ad Urbem voti solvendi gratia. Nec fuerat vanus rumor. Pridem enim Joannes Amerbachius absolutis Ambrosii Augustinique libris totum se comparaverat ad castigationem voluminum Hieronymi, undique conquisitis vetustis exemplaribus, & doctis viris conductis, qui ⟨p. 200⟩[…] ⟨p. 201⟩[…] ⟨p. 202⟩Graecas dictiones passim restituerent de quorum numero fuit Joannes Reuchlinus Jureconsultus, qui è Lexicis vacuas lacunas replere conabatur, cui suecessit felicior castigator Joannes Cono Norimbergensis instituti Dominicani, qui meliorem viam sequutus, è vestigiis antiquorum codicum ea, quae vel deerant, vel erant depravata, diligenter reponebat.
Idque poterat homo propemodum Graece quam Latine doctior, versatus nimirum in optimis autoribus, aliquot annis excellentissimorum in Italia professorum Musuri & Scipionis, quorum ante meminimus, atque Joannis Cretensis minime poenitendus auditor. Et jam defuncto patre, Bruno & Basilius filii una cum Joanne Frobenio Hieronymi informationem aggressi erant, & in Prophetis aliquousque progressi. Erasmo novo hospiti statim in aedes Frobenianas recepto placuit editionis nitor, sed in primis incredibilis fratrum Amerbachiorum in castigando sedulaque diligentia. Ipse ergo siquando consulebatur, ubi judicio opus erat propter exemplarium variationem, nusquam deerat. Verum Epistolarum volumina sibi peculiariter vendicabat, partim absolvendis scholiis, quae jam pridem coeperat, partim novis addendis & argumentis adscribendis occupatus. Hic labor non erat exiguus. Accessit long Major. Desiderabant studiosi Galliarum & Germaniarum seorsim eddy Novum testamentum Graece, quod cum Veteri Venetiis conjunxerant. In id olim scripserat Annotations, Laurentium Vallam imitatus. Eas quum reperisset inter schedas suas, tumultuarie recognovit, & auxit inter praelorum strepitus. Nec deerant qui ipsum Novum Testamentum elimandum putarent, vulgo Christianorum, ut videtur, scriptum vel potius versum. Et haec monentibus pro sua facilitate paruit. Hunc vero laborem Leoni X. Pont. Max. inscripsit, & quidem merito, primarium nostrae religionis instrumentum summo ejusdem Praesidi. At Hieronymianorum operum recognitionem Cantuariensi Archiepiscopo Waramo consecravit, aeternum observantiae singularis monumentum. Rediit tum in inferiorem Germaniam propter negocia, ac non ita diu post ad nos reversus, commodum illuc recurrerat, quum Majestas tua Romani Imperii fascibus, cujus nobis ab ipsis Gothis Theodorico illo Veronensi & caeteris antiquitas, apud Aquas-grani inauguraretur. Mox Coloniae Ubiorum adfuit sub conventum Wormaciensem, in ordine eorum, qui tibi sunt à consiliis, spectabilis: nam in horum coetum jampridem à te prudentissime erat adscitus, adhuc vivente Joanne Sylvagio, summique Cancellarii munus obeunte.
Idque poterat homo propemodum Graece quam Latine doctior, versatus nimirum in optimis autoribus, aliquot annis excellentissimorum in Italia professorum Musuri & Scipionis, quorum ante meminimus, atque Joannis Cretensis minime poenitendus auditor. Et jam defuncto patre, Bruno & Basilius filii una cum Joanne Frobenio Hieronymi informationem aggressi erant, & in Prophetis aliquousque progressi. Erasmo novo hospiti statim in aedes Frobenianas recepto placuit editionis nitor, sed in primis incredibilis fratrum Amerbachiorum in castigando sedulaque diligentia. Ipse ergo siquando consulebatur, ubi judicio opus erat propter exemplarium variationem, nusquam deerat. Verum Epistolarum volumina sibi peculiariter vendicabat, partim absolvendis scholiis, quae jam pridem coeperat, partim novis addendis & argumentis adscribendis occupatus. Hic labor non erat exiguus. Accessit longe Major. Desiderabant studiosi Galliarum & Germaniarum seorsim edi Novum testamentum Graece, quod cum Veteri Venetiis conjunxerant. In id olim scripserat Annotationes, Laurentium Vallam imitatus. Eas quum reperisset inter schedas suas, tumultuarie recognovit, & auxit inter praelorum strepitus. Nec deerant qui ipsum Novum Testamentum elimandum putarent, vulgo Christianorum, ut videtur, scriptum vel potius versum. Et haec monentibus pro sua facilitate paruit. Hunc vero laborem Leoni X. Pont. Max. inscripsit, & quidem merito, primarium nostrae religionis instrumentum summo ejusdem Praesidi. At Hieronymianorum operum recognitionem Cantuariensi Archiepiscopo Waramo consecravit, aeternum observantiae singularis monumentum. Rediit tum in inferiorem Germaniam propter negocia, ac non ita diu post ad nos reversus, commodum illuc recurrerat, quum Majestas tua Romani Imperii fascibus, cujus nobis ab ipsis Gothis Theodorico illo Veronensi & caeteris antiquitas, apud Aquas-grani inauguraretur. Mox Coloniae Ubiorum adfuit sub conventum Wormaciensem, in ordine eorum, qui tibi sunt à consiliis, spectabilis: nam in horum coetum jampridem à te prudentissime erat adscitus, adhuc vivente Joanne Sylvagio, summique Cancellarii munus obeunte.
Solutis comitiis 1Vangionum & urbe Tornacensi recepta, quum in Hispanias ex Brabantia Majestas tua esset regressa, Basileam repetiit Erasmus, iterum editurus Adagiorum Chiliadas & Paraphrases Paulinas atque Evangelicas absoluturus, quas dubium est, Majorene studiosorum applausu orbis exceperit, an Majori alacritate ipse scripserit. Hic sum, inquit, in meo campo. Et sic erat. Inspiciebat veteres maxime interpretes, ex nostris Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Hilarium, ex Graecis Chrysostomum & hujus imitatorem Theophylactum, 2ipse stilum accomodabat tantum. Ex his unam majestati tuae inscripsit, nempe primam, quae est in Evangelium Matthaei, & postremam germano tuo Caesari Ferdinando: nam qui te juvenem summopere veneratus est tot regnorum heredem, qui minus suspiceret ad fastigium Romani Imperii concordibus principum suffragiis evectum, aulae tuae dicatus honestissimoque ofofficio ⟨p. 203⟩obstrictus? Juveni adhuc Institutionem principis Christiani paravit, sanctis ceterum brevibus Aphorismis comprehensam, libellum ita me Deus amet, in quo velut in speculo destinatus summarum rerum administrationi, vel ipse functiones Christiano dignas addiscat, vel huic additus praeceptor intueatur qualibus doctrinae elementis puerilis regum animus, dumb etiamnum tener est, imbui debeat. Siquidem hoc Erasmus semper studio habuit, nobilissimam Austrianam familiam tot Caesarum parentem, cujus imperium vix Alpibus Juliis Rheticisque & Oceano Septentrionali terminatur, omni obsequiorum genere, quae literarum sectatori convenirent, colere. Docet hoc Panegyricus 3patri tuo Philippo ex Hispaniis reduci exhibitus, & ab eodem perquam amanter susceptus: quod ille officium singulari munificentia censuit prosequendum, tanquam omnine quodam felici primus ostendens quantam olim aestimationem essent habitura hujus viri scripta, ac tantum non exemplum statuens quod caeteri magnates aemularentur. Nec aliter accidit. Etenim similem multorum Regum & Pontificum Max. benignitatem expertus est Erasmus, ut tuam in primis, Imperator Auguste, ut Ferdinandi nunc Caesaris germani 4tui, ut Henrici Britanniae regis ejus nominis octavi, à quo vivente etiamnum parent Henrico Septimo literis ipsius manu scriptis salutatus est, ut Clementis VII. Pontificis Max. Nec alia mente Hadrianus Pontifex fuit, si facerdotium oblatum, vel munus honorarium Erasmus accipere voluisset.
Quid porro Erasmo à Francisco Valesio Galliarum rege non exspectandum fuit, si animum spectemus, & quid in eum confer voluerit? Unis certe literis, long gratissimum ejus adventum fore, sua ipsius manu subscribere non est dedignatus. Paulum vero Pontificem Max. ejus nominis tertium, quam virtuti & eruditioni Erasmicae judicio & animo, tam etiam effectu ad quamlibet opportunitatem favour fuisse paratum, inde apparet, quod praeterquam de Erasmo in collegium Cardinalium cooptando actum fuerat, ipse eidem praeposituram Daventriensem Trajectensis dioecesis, quae sexcentorum aureorum reditum tribuere dicitur, ultro obtulerit; obtulerit autem? imò contulerit, literas non solum Apostolicas super ea ne expeditionis taedio atque impensa beneficium comminueretur promittens, sed illustrissimam Hungariae reginam Mariam sororem tuam, Flandriae tuo assensu praesidentem, ut pro sua erga Romanam sedem filiali observantia, & regia in viros been meritos benignitate, dictae praepositurae (ut appellant) possessionem vacuam ab intrusis pro Erasmo conservari curaret, literis been amantibus interpellans: quas tamen Erasmus [Greek or Hebrew] quod sacerdotium recusare instituisset, penes see reservavit, satis viatici sibi paulo post morituro superesse dicens. Principum sane & Episcoporum in Erasmum munificorum catalogum texere perlongum sit. Nec solum 1à Principibus honoratus est Erasmus, sed etiam à civitatibus Germaniae: si qua transiret, & Magistratus rescissent, vino donatus, qui honor Magnatibus & civitatum legatis more gentis impenditur. Id me praesente contigit Basileae, Constantiae ad lacum Brigantinum Bartholomaeo Plaurero Jureconsulto & consule ad convivium sua sponte venire dignato, Schefhusiae ab Abbate & Magistratu, Friburgi Brisigavorum, in Monte Brisiaco. Selestadii, Argentorati, & aliis item locis. Nam notum erat non paucis eum tuae Majestati esse à consiliis. Equidem ob excellentiam doctrinae, quam editis indies libris ⟨p. 204⟩testatiorem cunctis faciebat: dignus alioqui censebatur, quem omnes missis muneribus nihil tale ambientem certatim ornare, & quovis honoris genere reverenter cuperent afficere. Quòd si vulgò videmus eos nullis non militaris gloriae titulis insigniri, qui, si quando opus fuerit, & incidat necessitas, defendere patriam vitae suae periculo sunt parati:
Quid porro Erasmo à Francisco Valesio Galliarum rege non exspectandum fuit, si animum spectemus, & quid in eum conferre voluerit? Unis certe literis, longe gratissimum ejus adventum fore, sua ipsius manu subscribere non est dedignatus. Paulum vero Pontificem Max. ejus nominis tertium, quam virtuti & eruditioni Erasmicae judicio & animo, tam etiam effectu ad quamlibet opportunitatem favere fuisse paratum, inde apparet, quod praeterquam de Erasmo in collegium Cardinalium cooptando actum fuerat, ipse eidem praeposituram Daventriensem Trajectensis dioecesis, quae sexcentorum aureorum reditum tribuere dicitur, ultro obtulerit; obtulerit autem? imò contulerit, literas non solum Apostolicas super ea ne expeditionis taedio atque impensa beneficium comminueretur promittens, sed illustrissimam Hungariae reginam Mariam sororem tuam, Flandriae tuo assensu praesidentem, ut pro sua erga Romanam sedem filiali observantia, & regia in viros bene meritos benignitate, dictae praepositurae (ut appellant) possessionem vacuam ab intrusis pro Erasmo conservari curaret, literis bene amantibus interpellans: quas tamen Erasmus quod sacerdotium recusare instituisset, penes se reservavit, satis viatici sibi paulo post morituro superesse dicens. Principum sane & Episcoporum in Erasmum munificorum catalogum texere perlongum sit. Nec solum
quando justius honoratur, qui non breve aliquod tempus, sed omnem aetatem in literis pro publica utilitate ultro absumpsit exercens ingenium, genium suum defraudans. Potuisset esse magnus & indies fieri major apud tuam Majestatem. Annon ad summum autoritatis Ecclesiasticae fastigium praeceptor olim ille tuus Adrianus Trajectensis evectus est? Potuisset in splendore vivere apud quosvis Reges, quis enim summorum principum eum non ambiit? potuisset in ocio, in voluptatibus 1versari: sed praetulit communem studiorum utilitatem universis honoribus & hujus vitae crassis delitiis. Verisimile est praeter alias causas felicem quoque succrescentium studiorum successum hominem haud parum inflammasse ad quidvis perferendum. In Germania Galliaque mirè frigebant literae: vix & unus & alter Latinè sciebat, Graecè nullus. Et ecce statim, ut editae sunt Adagiorum Chiliades, & libri de utraque copia, velut in nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia coepit. Prodibant alii atque alii libelli ad hanc rem conducibiles. Theodori Grammaticae Institutions Latin versae, multorumque 2autorum in utraque lingua monumenta Graecè citra praeceptoris operam discere volentibus admodum accommoda. Nam hac ratione etiam Hermolaus Barbarus immortal decus Venetiarum olim profecisse fertur privato studio collatis doctissimi Gazae versionibus. Jamque quasi signo dato, literarum causam in his provinciis optimus quisque promovebat. Sed omnium maximum subsidium attulit Trilingue collegium illud in Academia Lovaniensi institutum suadente Erasmo. Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praepositus Hieronymus Bu••idius, Francisci Vesontini quondam Archiepiscopi in Hispania peregrè extincti frater, quas quum ille studiosorum usibus destinasset, Erasmus Testamentariis autor fuit, ut Athenaeum Lovanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur, è quo tanquam ex 3equo Trojano innumeri cognitione linguarum instructi prodiere hactenus, & saventibus superis deinceps sunt prodituri: quo universa ditio tua, Caesar invictissime, nihil habet praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum regem movit, ut ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum adjiceret, Erasmum per literas evocando, cujus consilio omnia disponerentur. Et jam regium diploma acceperat ad itineris securitatem, sed intervenere causae quae perfectionem impedirent.
Instituti tamen & illic professores. 1Itaque in confesso est, literarum in his provinciis incrementa potissimum Erasmo deberi. Quem enim ille lapidem non movit (quod ajunt) ut studia procederent? Quanto candore tradidit omnia, ab omnibus intelligi volens: quum multi res obscuras multo obscurius explicent. Editurus Proverbiorum opus à quibusdam doctis audire coactus est, Erasme tu evulgas mysteria nostra. Sed cupiebat is omnibus ea aperta esse, quo perfectam eruditionem consequerentur. Hoc candore destituebatur ille, qui Venetiis olim Aldo Manutio commentarios Graecos in Euripidem & Sophoclem edere paranti, dixit, Cave cave hoc facias, ne Barbari istis adiuti, domi maneant, & pauciores in Italiam ⟨p. 205⟩ventitent. Jam nihil tam humile fuit, quo tantus vir studiosorum gratia se non demitteret. Etiam ipsum Catonis carmen juxta titulum, emendare & interpretari dignatus est, ut nec in magnis, nec in minutis ejus opera desideraretur. Adeo vix proferri queat, qui unus studiis communibus plus profuerit. Habet quidem Gallia Budaeum principem literarum, quem libenter opponat, 2qui quum abstrusissimum rei nummariae, quae apud veteres fuit, materiam primus doctissimè copiosissimeque explicuit, tum priscas loquendi formulas Jureconsultorum elegantissime edisserit, maxima (quod negari non potest) nationis suae gloria editis in Pandectas Annotationibus: denique Commentarios linguae Graecae conscripsit, quibus nihil utilius Graecitatis studioso contingere potest. Sed noster in Theologicis plus operae posuit. Quam studiorum partem paulo liberius tractavit, quod videret (ut ipsius utar verbis, ad amicum quendam scribentis) plus satis tribui Theologiae argutatrici, veterem prorsus 3aboleri: sicque Theologos argutiis Scoticis incumbere, ut non attingant fontes divinae sapientiae. Ad haec disciplinam Ecclesiasticam longè prolapsam esse à synceritate Evangelica: populum Christianum multis modis gravatum esse: conscientias hominum variis tricis illaqueatas. Atque hanc ob rem alicubi quorundam arrogantiam, ambitionem, avaritiam, superstitionemque liberiori stilo subtaxat, nemini hic adulatus quamlibet potenti, quod tamen hodie nimium multi faciunt. Nec alia res plus officit principibus maximè Ecclesiasticis dum laudamus quod faciunt, non quid facere debeant commonstrantes. In hac ille parte nusquam cessat.
nunc magis notam studiosis omnibus, ob unius indigenae ERASMI incunabula, quàm veterum incolarum memoria quamlibet bellico robore praestantium. Hoc alumno Roterodamum oppidum se semper jactabit, & doctis erit commendatum. Proximam sibi laudem vendicat Daventria, quae puellum adhuc ex aede sacra Trajectensi cantorculum deductum, ubi praecentiunculas obire solitus phonascis etiam tenuissimae vocis 1gratia pro more templorum cathedralium inservierat, instituendum succepit. Praeerat illic ludo literario tum Alexander Hegius Vestphalus, homo bonarum literarum minimè expers, & Graecarum nonnihil peritus, Rudolpho Agricola communicante, cujus amicitia familiariter utebatur nuper ex Italia reversi, ubi Guarinum Veronensem Ferrariae profitentem, & alios aliquot eruditione 2celebres audiverat. Ingenium Erasmi mox eluxit, quum statim quae docebatur, perciperet, & fideliter retineret, aequales suos omnes superans. Erat tum inter eos, quos illic fratres vocant, non quidem monachos, sed contubernii ratione & vestitus simplicioris & uniformis convenientia monachis similes, Ioannes Sintheimius vir probè literatus, ut illa ferebant tempora, testantur 3id Commentarii Grammatici quos edidit, magnum ea tempestate nomen in scholis Germaniarum consequutus. Is delectatus Erasmi profectu, nam coenobitae isti palliati quibusdam scholasticorum classibus praesunt & publicè docent, complexus aliquando puerum, Macte ingenio Erasme, inquit, tu ad summum eruditionis fastigium olim pervenies: simulque osculum dedit, & 4dimisit. Non fefellit hoc augurium, quod omnibus constat. Orbatus autem utroque parente paulo post, ut tutor omne procurationis onus discuteret, ejus improbitate in coenobium Canonicorum, quos addita Latina interpretatione 5Regulares appellant, ex Daventriensi schola monachorum omne genus fertilissimo seminario, detrusus est. In eo loco Gulielmum Hermannum Goudensem literis deditissimum juvenem aliquot annis studiorum sodalem habuit, cujus extat Odarum Sylva. Hoc socio adiutus & accensus nullum Latinorum autorum volumen non excussit. Diu noctuque erant in literis. Tempus quod aequales alii jocis, somno, comessationibus ignaviter absumebant, hi duo libris evoluendis & exercendo stilo impendebant. Audita Erasmi fama Cameracensis antistes Henricus ex Bergensium regulorum familia prognatus, juvenem jam sacris initiatum ad se vocat, adornans iter in Italiam Romamque petiturus.
Abundare tum coeperat ea provincia viris doctissimis, Gulielmo Grocino, 1Thoma Linacro, Gulielmo Latimero, qui in Italia literis operam dederant, utriusque linguae peritia celebres: item Joanne Coleto, Thoma Moro, Richardo Pacaeo, & Cutberto Tonstallo, à quibus omnibus certatim amabatur: ut de Episcopis nihil dicam, quorum ut quisque erat literarum callentior, 2ita pluris Erasmum faciebat, & benignius tractabat. In Academia Cantabrigiensi docuit aliquandiu: idem & Lovanii fecit, quum apud Joannem Paludanum ejus Scholae Rhetorem diversaretur. Demum persuasus ab amicis, quo tandem Italiam videret, cujus miro desiderio semper tenebatur (nec ⟨p. 199⟩immeritò, quando totus hic orbis ea regione nihil modis omnibus cultius habet) cum filiis Baptistae Boerii Genuensis, regii in Britannia medici, Joanne & Bernardo Bononiam profectus est: non ut paedagogus, nam morum curam exceperat, nec ut praeceptor, sed ut inspector futurus ac studiorum viam commonstraturus, teste Epistola ad Botzhemium, ubi inter professores Paulum Bombasium amicum habuit hominem, nivei pectoris, & eruditum, qui vicissim ingenio ac doctrina Erasmi mirificè delectatus est. Jam enim obierat Beroaldus 3professorum sui temporis Achilles, & Baptista Pius antiquitatem infeliciter aemulatus Oscos & Volscos somniabat. In itinere cum socio Anglo Taurini in Alpibus Cotiis Theologiae doctor factus est. Itaque dignitatem & eruditionem 4in Italiam importavit, quam caeteri inde reportare consueverunt. Dum Bononiae volumen Adagiorum pridem coeptum absolvit, nam breve & rude specimen operis futuri Lutetiae ante multos annos ediderat, cultum Canonicorum 5coenobiticum, quo hactenus usus fuerat, hujusmodi de causa mutare coactus est. Mos est ejus urbis haudquaquam reprehendendus, ut si suspicio sit de quoquam infecto peste, Chirurgus ad hoc constitutus statim accersatur. Is ut commodius ab obviantibus & praetereuntibus devitari possit propter contagium exitiabile, solet albam mappulam ab altero humero transversim pendentem gestare, & virgam in manu. Forte fortuna die quodam nescio quid acturus Erasmus per plateam oppidi infrequentiorem solus incedebat in cultu suo canonicali quemadmodum consueverat.
dum illic, inquam, in Etruria agit Erasmus, commeatum impetravit vicinam Romam invisendi. Ibi dici non potest quanto 1plausu quantoque gaudio literatorum hominum sit exceptus, non mediocrium tantum, sed & eorum qui Cardinalitia dignitate praefulgebant: in quibus praecipuus Joannes Medices, qui in Julii 11, demortui locum suffectus Leonis decimi nomen obtinuit, & Dominicus Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis trium linguarum peritissimus, tres quidem egregii Heroes fovendis studiis nati ac dediti, in quibus adeo non vulgariter excellebant. Vidit, ut audire memini, & Thomam illum Phaedram facundia extemporali incomparabiliter eloquentem, qui Ludis & Comoediis recensendis priscam antiquitatem 2repraesentabat. Vidit & alios professores. Oblata est Poenitentiarii dignitas, ⟨p. 201⟩si Romae manere vellet, via futura ad altiora conscendendi: nam emolumentum 3non contemnendum inde esse poterat. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum, cum quo postea denuo Romam adiit, quam nobilissimus adolescens videre cupiebat, priusquàm in Scotiam suam rediret: nec Roma sola, quanquam dissimulato Archiepiscopi fastidio, ne cuiquam molestus esset: sed ulterior illa pars Italiae Cumas usque perlustrata, ac antrum Sibyllae subintratum, quod illic ab accolis etiamnum ostenditur. Post discessum Antistitis Ecclesiae divi Andreae, veterum amicorum memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo cur reditum in patriam & ipse maturandum duceret. Itaque per Alpes Rheticas Curiam primùm, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum profectus, transito Lentiensium tractu qui sunt ad Martianae 4sylvae initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisigavos Argentoratum venit, unde secundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis suis Antuerpiae & Lovanii salutatis, Angliam adit. Tenebatur desiderio Joannis Coleti Theologi, qui Londini decanus erat apud divum Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, quorum ante meminimus, & praecipue Thomae Mori. Vetus Maecenas erat Gulielmus Waramus Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas, & ejus regni Cancellarius, hoc est, judex summus, qui omnes Episcopis ejus insulae sua liberalitate vicit. Hic & pecuniam dedit, & praeterea sacerdotium Ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi:
quod quum religione Erasmus obstringeretur quo minus statim acciperet, emolumentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens diu noctuque subjectam plebem institueret, id quod nullus inficiari potest, ad cunctabundum Cantuariensis, Quis, inquit, te aequius ex Ecclesiastico proventu vivat, qui scriptis tuis utilissimis ipsos Ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adjuvas, unus omnes: nec illos tantum, sed & cunctas ubique terrarum Ecclesias, quibus illi singulis singuli duntaxat praesint & prosint. Sanè plus semel Erasmum dicere memini, Principum esse debere officium, ut propria liberalitate studiosos juvent: sed illos suis impensis parsuros ad sacerdotiorum collationem confugere, ad quae accipienda sectatores disciplinarum cogi, ut ocium literarium tueri queant. Caeterum ut Montjoium inscriptione Proverbiorum honestavit, & Johannem Coletum, novae scholae Londini institutorem, libris 1Copiae duplicis, verborum & rerum, ad quem ludens aliquando dixit, se pauperem plane factum emissa utraque copia; ita praestantissimum Maecenatem suum Gulielmum Waramum recognitione Hieronymianarum praecipue lucubrationum immortalitati consecrare statuit. Opus Adagiorum Aldum aemulatus flagitantibus studiosis Joannes Frobenius Typis suis non infeliciter excuderat: quae arridente editione, simul officinae diligentioris celebritate motus Erasmus, quum alterum Proverbiorum exemplar cum accessione pridem Badio promissum & destinatum, adjunctis aliquot Plutarchi libellis recenter versis Francisci Piremanni consilio Basileam aberrasse cognovisset, & illic omnes divi Hieronymi lucubrationes sub Frobenianis praelis esse, ipse quoque 2eodem se contulit, simulans iter ad Urbem voti solvendi gratia. Nec fuerat vanus rumor. Pridem enim Joannes Amerbachius absolutis Ambrosii Augustinique libris totum se comparaverat ad castigationem voluminum Hieronymi, undique conquisitis vetustis exemplaribus, & doctis viris conductis, qui ⟨p. 200⟩〈…〉 ⟨p. 201⟩〈…〉 ⟨p. 202⟩Graecas dictiones passim restituerent de quorum numero fuit Joannes Reuchlinus Jureconsultus, qui è Lexicis vacuas lacunas replere conabatur, cui suecessit felicior castigator Joannes Cono Norimbergensis instituti Dominicani, qui meliorem viam sequutus, è vestigiis antiquorum codicum ea, quae vel deerant, vel erant depravata, diligenter reponebat.
Solutis comitiis 1Vangionum & urbe Tornacensi recepta, quum in Hispanias ex Brabantia Majestas tua esset regressa, Basileam repetiit Erasmus, iterum editurus Adagiorum Chiliadas & Paraphrases Paulinas atque Evangelicas absoluturus, quas dubium est, Majorene studiosorum applausu orbis exceperit, an Majori alacritate ipse scripserit. Hic sum, inquit, in meo campo. Et sic erat. Inspiciebat veteres maxime interpretes, ex nostris Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Hilarium, ex Graecis Chrysostomum & hujus imitatorem Theophylactum, 2ipse stilum accomodabat tantum. Ex his unam majestati tuae inscripsit, nempe primam, quae est in Evangelium Matthaei, & postremam germano tuo Caesari Ferdinando: nam qui te juvenem summopere veneratus est tot regnorum heredem, qui minus suspiceret ad fastigium Romani Imperii concordibus principum suffragiis evectum, aulae tuae dicatus honestissimoque ofofficio ⟨p. 203⟩obstrictus? Juveni adhuc Institutionem principis Christiani paravit, sanctis ceterum brevibus Aphorismis comprehensam, libellum ita me Deus amet, in quo velut in speculo destinatus summarum rerum administrationi, vel ipse functiones Christiano dignas addiscat, vel huic additus praeceptor intueatur qualibus doctrinae elementis puerilis regum animus, dum etiamnum tener est, imbui debeat. Siquidem hoc Erasmus semper studio habuit, nobilissimam Austrianam familiam tot Caesarum parentem, cujus imperium vix Alpibus Juliis Rheticisque & Oceano Septentrionali terminatur, omni obsequiorum genere, quae literarum sectatori convenirent, colere. Docet hoc Panegyricus 3patri tuo Philippo ex Hispaniis reduci exhibitus, & ab eodem perquam amanter susceptus: quod ille officium singulari munificentia censuit prosequendum, tanquam omnine quodam felici primus ostendens quantam olim aestimationem essent habitura hujus viri scripta, ac tantum non exemplum statuens quod caeteri magnates aemularentur. Nec aliter accidit. Etenim similem multorum Regum & Pontificum Max. benignitatem expertus est Erasmus, ut tuam in primis, Imperator Auguste, ut Ferdinandi nunc Caesaris germani 4tui, ut Henrici Britanniae regis ejus nominis octavi, à quo vivente etiamnum parente Henrico Septimo literis ipsius manu scriptis salutatus est, ut Clementis VII. Pontificis Max. Nec alia mente Hadrianus Pontifex fuit, si facerdotium oblatum, vel munus honorarium Erasmus accipere voluisset.
quando justius honoratur, qui non breve aliquod tempus, sed omnem aetatem in literis pro publica utilitate ultro absumpsit exercens ingenium, genium suum defraudans. Potuisset esse magnus & indies fieri major apud tuam Majestatem. Annon ad summum autoritatis Ecclesiasticae fastigium praeceptor olim ille tuus Adrianus Trajectensis evectus est? Potuisset in splendore vivere apud quosvis Reges, quis enim summorum principum eum non ambiit? potuisset in ocio, in voluptatibus 1versari: sed praetulit communem studiorum utilitatem universis honoribus & hujus vitae crassis delitiis. Verisimile est praeter alias causas felicem quoque succrescentium studiorum successum hominem haud parum inflammasse ad quidvis perferendum. In Germania Galliaque mirè frigebant literae: vix & unus & alter Latinè sciebat, Graecè nullus. Et ecce statim, ut editae sunt Adagiorum Chiliades, & libri de utraque copia, velut in nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia coepit. Prodibant alii atque alii libelli ad hanc rem conducibiles. Theodori Grammaticae Institutiones Latine versae, multorumque 2autorum in utraque lingua monumenta Graecè citra praeceptoris operam discere volentibus admodum accommoda. Nam hac ratione etiam Hermolaus Barbarus immortale decus Venetiarum olim profecisse fertur privato studio collatis doctissimi Gazae versionibus. Jamque quasi signo dato, literarum causam in his provinciis optimus quisque promovebat. Sed omnium maximum subsidium attulit Trilingue collegium illud in Academia Lovaniensi institutum suadente Erasmo. Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praepositus Hieronymus Bu••idius, Francisci Vesontini quondam Archiepiscopi in Hispania peregrè extincti frater, quas quum ille studiosorum usibus destinasset, Erasmus Testamentariis autor fuit, ut Athenaeum Lovanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur, è quo tanquam ex 3equo Trojano innumeri cognitione linguarum instructi prodiere hactenus, & saventibus superis deinceps sunt prodituri: quo universa ditio tua, Caesar invictissime, nihil habet praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum regem movit, ut ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum adjiceret, Erasmum per literas evocando, cujus consilio omnia disponerentur. Et jam regium diploma acceperat ad itineris securitatem, sed intervenere causae quae perfectionem impedirent.