A26815:395
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At nunc sors nos divellit, tibi quod bene vertat, Sors peracerba mihi, Me sine solus abis, tu Rheni frïgora & Alpeis. Me sine solus abis. Italiam Italiam laetus penetrabis amoenam.
Et reliqua. Quanquam vero de Roma adeunda consilium mutavit Cameracensis praesul, tamen Erasmum in aula sua retinuit ingenii suavitate & praestantia ac candour juvenis delectatus. Hicque ille in multorum amicitiam sese insinuavit verè [Greek or Hebrew], in primis Antonii abbatis apud divum Bertinum, qui 1ex eadem Bergensium gent ducebat originem, & Jacobi Batti, qui senatus oppidi Bergensis fuit à secretis, ad quem tot ejus extant Epistolae, qui postea apud Annam Bersolam Adolphi principis Veriensis matrem diu vixit in summo honore. At Cameracensis felicissimum Erasmi alumni sui ingenium contemplatus, haud gravatim eum sumptibus instruxit, ut Lutetiam proficisceretur, & illic Theologiae, quam scholasticam vocant, daret operam. Ergo Scotista 2factus est, in Collegio Montis agens: nam inter Theologos disputatores Joannes ille Dunsius Scotus, ab acumine ingenii maximè praedicatur. Quumque vitam collegiaticam duriorem experiretur, non invitus emigravit ad Anglum 3quendam generosum, adulescentes duos generosos secum habentem. Montjoium alterum ex illis fuisse conjicio. Videbant enim Angli inter professors bonarum literarum in tota Academia Parisiensi nullum existere, qui vel eruditius posset, vel fidelius docere consuesset. Nam Faustus Andrelinus, alioqui carminibus magna cura pangendis intentus, defunctiorè profitebatur, jocis quibusdam magis festivis quàm doctis plausum rudium auditorum captans. Gaguinus obeundis legationibus ad exteros principes occupatus erat, in istis studiis non ita prorsum absolutus: nec docebat publicè. Atque hinc coepit Erasmus in Anglia innotescere. In quam insulam paulo post ipse concessit 4à discipulis illis suis domum regressis invitatus. Ubi quum aliquandiu mansisset, in reditu apud Dovariense littus à telone fortunis propemodum omnibus exutus est, ac nondum navem ingressus, naufragium fecit, quòd complusculos aureolos ultra praescriptum numerum & sine regio diplomate (nihil periculi, nisi in Britannica moneta à Montjoio, & Moro persuasus, imprudens legum Anglicarum) efferre tentasset. Quae injuria utcunque mussitanda fuit: nec enim erat ullum remedium obstante lege. Nec tamen hoc damnum vel alienavit animum Erasmi, vel deterruit, quo minus in Angliam saepius postea redierit.