A26815:408
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:408
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Horum librorum magnam partem Basileae in aedibus Frobenianis in monte divi Petri sitis, partem etiam Friburgi Brisigavorum elucubravit, ad 1hoc enim oppidum in ditione fratris tui regis Ferdinandi positum, monitu Bernardi à Gles Cardinalis Tridentini cum sarcinulis suis migrare coactus est, verentis ne quid illi accideret Basileae mutato sacrorum cultu, quae tamen res longè placidius transacta est, magistratuum prudentia, quàm multi divinabant, nemine ex universo numero sacerdotum per contumeliam attacto. Friburgi primum in aedibus illis magnificis habitavit, quas Avus tuus divus Maximilianus pro senectutis suae nido per Jacobum Villingerum suae Majestatis à Thesauris parari quondam sibi jusserat. Deinde propriam domum emit. At quum ab illustrissima sorore tua Maria Hungariae regina, quam tu ab obitu amitae tuae Margaretae provinciis inferioris Germaniae gubernandis praefecisti, in Brabantiam revocaretur, & Ecclesiasten suum prius esset editurus, ut praesens adesset dumb excuditur in officina, ac operi colophonem (quod ajunt) adderet: nam nescio quid ad calcem restabat attexendum, simul ut coeli mutatione reliquias morbi pertinaciores discuteret, vendita domo Basileam cum universa supellectile sua, quae libris maximam partem constabat, post septimum annum reversus est, ad Hieronymum Frobenium amicum veterem hospes gratissimus divertens, hoc consilio, ut recuperata bona valetudine, & absolutis iis quae habebat in manibus, navigio per Rhenum, in inferiorem Germaniam descenderet. Interim articularis morbus, qui aliquandiu conquieverat, rursus hominem corripit & miseris modis vexat, ut se loco movere nequiret, frustra coelo mutato. Hic remittentibus cruciatibus ex bipede primùm quadrupes, deinde tripes factus est, scipionum auxilio see sustentans & sensim prorepens. Quumque schedas Epistolarum, quas annis superioribus à diversis amicis acceperat, sigillatim evolveret, novae nescio cujus editionis gratia, ac plurimae 2eorum qui à rebus humanis excesserant, in manus venirent, subinde ajebat: Et hic mortuus est: ac tandem, Nec ego diutius vivere cupio, si CHRISTO Domino placeat Sic languentem & viribus destitutum, dysenteria, malum exitiale, ferme mensem integrum vexavit, ac paulatim exhaustum in summa aequanimitate & tolerantia tandem extinxit, CHRISTI misericordiam extremis saepe repetitis vocibus implorantem.
Horum librorum magnam partem Basileae in aedibus Frobenianis in monte divi Petri sitis, partem etiam Friburgi Brisigavorum elucubravit, ad 1hoc enim oppidum in ditione fratris tui regis Ferdinandi positum, monitu Bernardi à Gles Cardinalis Tridentini cum sarcinulis suis migrare coactus est, verentis ne quid illi accideret Basileae mutato sacrorum cultu, quae tamen res longè placidius transacta est, magistratuum prudentia, quàm multi divinabant, nemine ex universo numero sacerdotum per contumeliam attacto. Friburgi primum in aedibus illis magnificis habitavit, quas Avus tuus divus Maximilianus pro senectutis suae nido per Jacobum Villingerum suae Majestatis à Thesauris parari quondam sibi jusserat. Deinde propriam domum emit. At quum ab illustrissima sorore tua Maria Hungariae regina, quam tu ab obitu amitae tuae Margaretae provinciis inferioris Germaniae gubernandis praefecisti, in Brabantiam revocaretur, & Ecclesiasten suum prius esset editurus, ut praesens adesset dum excuditur in officina, ac operi colophonem (quod ajunt) adderet: nam nescio quid ad calcem restabat attexendum, simul ut coeli mutatione reliquias morbi pertinaciores discuteret, vendita domo Basileam cum universa supellectile sua, quae libris maximam partem constabat, post septimum annum reversus est, ad Hieronymum Frobenium amicum veterem hospes gratissimus divertens, hoc consilio, ut recuperata bona valetudine, & absolutis iis quae habebat in manibus, navigio per Rhenum, in inferiorem Germaniam descenderet. Interim articularis morbus, qui aliquandiu conquieverat, rursus hominem corripit & miseris modis vexat, ut se loco movere nequiret, frustra coelo mutato. Hic remittentibus cruciatibus ex bipede primùm quadrupes, deinde tripes factus est, scipionum auxilio se sustentans & sensim prorepens. Quumque schedas Epistolarum, quas annis superioribus à diversis amicis acceperat, sigillatim evolveret, novae nescio cujus editionis gratia, ac plurimae 2eorum qui à rebus humanis excesserant, in manus venirent, subinde ajebat: Et hic mortuus est: ac tandem, Nec ego diutius vivere cupio, si CHRISTO Domino placeat Sic languentem & viribus destitutum, dysenteria, malum exitiale, ferme mensem integrum vexavit, ac paulatim exhaustum in summa aequanimitate & tolerantia tandem extinxit, CHRISTI misericordiam extremis saepe repetitis vocibus implorantem.
Qui CHRISTI 1doctrinam vivens tam syncere tractavit, mortuus indubiè mercedem ab illo summo Agonotheta amplam accepit. Testamentum Majestatis etiam tuae fretus autoritate condiderat, quo pauperum inopiae relictis à morte facultatibus suis trifariam consultum voluit, invalidis senioque confectis, virginibus elocandis, quibus dos deesset mariti conciliatrix, & studiosis fovendis. Id Bonifacius Amerbachius Juris professor, haeres nuncupatus, redemptis annuis stipendiis 2reditibusque bona fide cum sociis juxta testatoris mentem exequutus est, & quae fieri ille voluit cuncta ad amussim accuravit. Is ipse memoriam in aede ⟨p. 207⟩sacra Cathedrali Basiliensi patrono optimo in columnari structura, cui saxum tumulum operiens Termino sculpti insigne adjacet, affigendum locavit in marmore Rhetico. Statura novit Majestas tua fuisse eum, ut ipse de Moro 3quadam Epistola scribit, infra proceritatem, supra tamen prorsus notabilem humilitatem. Corpusculo satis compacto & eleganti, sed quod esset tenerrimae 4complexionis, & minimarum etiam rerum mutatione, puta vini, cibi, coelive facile offenderetur, in senio crebris quoque calculi doloribus obnoxium: ut de pituita dicam, alioqui perpetuo communique studiosorum omnium malo. Cute corporis & faciei candida, capillitio in juventa sufflavo, oculis caesiis, vultu festivo, voce exili, lingua pulchrè explicita, cultu honesto & gravi, qui Caesareum consiliarium, Theologum, & sacerdotem deceret. Fuit in retinenda amicitia constantissimus, nullis unquam inscriptionibus quacunque de causa mutatis. Memoria felicissima: nam puer totum Terentium & Horatium 5memoriter complexus est. In egenos liberalis, quos, ut alibi, sic à sacro domum rediens per famulum nunquam non munerari solet: maxim vero in bonae spei & indolis adolescents studiosos, si qui ad se viatico destituti venissent, largus, benignus, & munificus. In convictu comis & suavis citra omne supercilium: ubique certè [Greek or Hebrew], hoc est, amabilis: quod ille nomen à se dolebat non usurpatum, quum primum scribere coepisset, & editis libellis innotescere. Quis enim, inquit, quenquam mortalium Amorem audivit appellari, id quod Graecis significat [Greek or Hebrew].
De libris porrò suis, quos in omni vita conscripsit in•meros, quâ sacros, quâ prophanos, conjunctim & universim 1edendis, vir modestissimus, nihil moriens statuit, opinatus futurum ut cultioribus quotidie emergentibus ista sua scripta facile negligerentur. Caeterum quum Hieronymus Frobenius & Nicolaus Episcopius Typographi sensissent ea à studiosis in eo ordine simul collecta desiderari, quem ipse quum viveret ad Joannem Botzhemium & postremo ad Hectorem Boeotium suarum lucubrationum catalogum recensens, indicavit, videlicet iis primum conjunctis, quae vel ad institutionem literarum vel ad pietatem pertinent, tum Moralibus, deinde Apologiis, & ultimo loco recognitis autoribus suas parts implentibus, obsequendum studiosis ratty, rem ausi sunt cum magnificam, tum omnium favore dignam, nulla nec sumptuum nec laborum magnitudine deterriti, quicunque tandem sequeretur eventus, modo ut voluminum Erasmi Tomos conficerent, autoris Catalogum ad Hectorem Boeotium, tanquam recentiorem, potissimum sequuti: adjectis etiam ab Amerbachio, suo quibusque loco iis, quae postea idem ille Erasmus elucubravit: omisso tamen Decimo Tomo, non nisi alios autores ab ipso recognitos complectente: in quibus seorsum successu temporum excudendis, etiam suam operam studiosis iidem chalcographi pollicentur, si modò aequum experti fuerint lectorem, Quae editio quum ob alia magni facienda est, tum ob hoc quòd tanti literarum Antistitis existimatione consulit, ne quis aut animo nocendi, aut quaestus studio, gratiam videlicet Erasmici genii captans, deinceps aliquid illi tribuat quod ipse non scripsit: id quod vivente eo, factum scimus: aut tanquam suum non agnovit, aut etiam agnitum, minime edition dignum existimavit, Quare Clementissime CAESAR, veterum Imperatorem ac Regum exemplum imitatus, qui rem literariam & honestas disciplinas tueri magnificum ⟨p. 208⟩censebant, istum Erasmicorum librorum Thesaurum, quo nihil universa res literaria vel ornatius habet, vel utilius, vel pium magis, inter monumenta recentiorum, sartum tectum conservandum suscipe, hominis tot modis tui, sive patriam Hollandiam respicias, quaete Dominum agnoscit, sive Consiliarii dignitatem, quam tibi fideliter obivit, sive probi pectoris devotionem, quo nobilissimae isti familiae Austriacae sive Burgundiacae semper deditus fuit.
De libris porrò suis, quos in omni vita conscripsit in•meros, quâ sacros, quâ prophanos, conjunctim & universim
Verè enim regia res est tueri literas, quibus extinctis miserabili caligine cuncta 1confundentur, nec homines à brutis animalibus different. M. Virtruvium haud puduit de Architectura scribere ad Octavium Augustum, qui in ordine vestro Romanorum Imperatorum secundus fuit, Julii ut haeres, ita successor: Dictionarium suum Pollux Graecus author Commodo Caesari dedicat. Oppianus [Greek or Hebrew], Antonio L. Sept. Severi F. inscribit: non quod architectus esset Octavius, à quo struendarum aedium consilia peterentur: aut Commodus, Grammaticus: aut physiologus, Antoninus: sed ut liberalium artium patronos agere meminissent tanti Monarchae. Et disciplinis quidem illi delectabantur ut docti, & à teneris recte instituti, non favebant tantum. Quin florebat ipsum Romanum Imperium ab hominibus virtute & erudition excultis per diversa officia administratum. Sume ergo tibi lucubrationes Erasmicas defendendas, verè [Greek or Hebrew], partim quod in his quaedam tuae Majestati privatim dicata sunt, velut Institutio principis Christiani, & in Matthaei Evangelium Paraphrasis: partim quod ut tu summus es orbis Monarcha, sic etiam omnium commodis prospicere debes. Proderit autem orbi talem Thesaurum esse conservatum, nec sycophantis quibusdam & studiorum osoribus vel hujus intercipiendi vel concerpendi fieri potestatem, non quod Erasmo magnopere timendum sit, quem amare extinctum incipiunt, qui vivum oderant: Pascitur enim, ut Ovidius ait, in vivis livor, post fata quiescit: sed ut malevolis omnis vel calumniandi vel sinistri conatus ansa penitus amputetur. Id fiet, si tuae Majestatis quasi Ajacis clypeum opponas, & reipsa 2ostendas, non solum imminutae Majestatis reos esse, qui in te principem Romanum sed & qui in Consiliarios tuos conspirant: id quod Honorius & Arcadius AA. censuerunt. Quis enim rabularum non obmutescet, si protegentem CAROLUM viderit? Quis illorum aspectu tui territus non terga dabit? quem Aphri congredientem expaverunt, quum depulsum ditione sua Tunetensem regem ultramarina expedition suscepta rem maximam atque
Quem spes est Germaniae nostrae pristinam concordiam resarturum lite partium utrinque audita, ac per tuam prudentiam qua vales, autoritatemque aequaliter dirempta. Atque utinam immortalitate dignus ERASMUS tantisper superfuisset, dumb ista à te fortiter & praeclare gesta suavissimo stilo suo memoriae aeternae consecrasset. In nulla re ille, certò scio, libentius fuisset occupatus. Denique addam hoc unum, priusquàm finem faciam: Glorientur caeteri Imperatores, hujus vel illius quamlibet magnae, 1persaepe etiam atrocis rei casu suum principatum factum insignem, CAROLI CAESARIS tempora candidissimi scriptoris ERASMI Monumentis ilillustrata ⟨p. 209⟩nunquam ignorabuntur, nam solet eruditissimi cujusque laus etiam in principem redundare, sub quo vixerit, ut non dicam in cujus clientela fuerit numeratus. Been valeat Majestas tua, CAESAR Invictissime, & ERASMI sui lucubrationes sibi commendatas perpetuo tueatur. S•letstadii, calendis Juniis, Anno à CHRISTO nato M. D. XL.
Quem spes est Germaniae nostrae pristinam concordiam resarturum lite partium utrinque audita, ac per tuam prudentiam qua vales, autoritatemque aequaliter dirempta. Atque utinam immortalitate dignus ERASMUS tantisper superfuisset, dum ista à te fortiter & praeclare gesta suavissimo stilo suo memoriae aeternae consecrasset. In nulla re ille, certò scio, libentius fuisset occupatus. Denique addam hoc unum, priusquàm finem faciam: Glorientur caeteri Imperatores, hujus vel illius quamlibet magnae, 1persaepe etiam atrocis rei casu suum principatum factum insignem, CAROLI CAESARIS tempora candidissimi scriptoris ERASMI Monumentis ilillustrata ⟨p. 209⟩nunquam ignorabuntur, nam solet eruditissimi cujusque laus etiam in principem redundare, sub quo vixerit, ut non dicam in cujus clientela fuerit numeratus. Bene valeat Majestas tua, CAESAR Invictissime, & ERASMI sui lucubrationes sibi commendatas perpetuo tueatur. S•letstadii, calendis Juniis, Anno à CHRISTO nato M. D. XL.
Quum autem decens & accurata Scriptorum suorum partitio supra modum cordi fuerit Erasmo, Majoremque ejus rei curam post mortem haberi supremis verbis voluerit ab Amicis, quam, ut ipse loquitur paulo ante ad Conradum Goclenium scribens, Psalteriorum & Anniversariorum, quae defunctis superstitione quadam praestari consueverunt: non abs refore censui, si Epistolam Viri Magni ad Hectorem Boeotium missam apposuero; qua ipse paucis ante obitum annis stupendum ab lucubrationibus suis instruit, & aeternitati consecrat Hortum; singulis in suos pulvillos & areolas aptissime distributis. Ea sic habet.
LITERAS tuas Boeoti ornatissime, datas Aberdonae septimo calendas Junias, anno salutis millesimo quingentesimo vigesimo octavo, accepi Friburgi, quae civitas est Brisgoiae sub ditione regis Ferdinandi, non incelebrem habens Academiam: accepi autem circiter idus Februarias, anno à natali CHRISTI millesimo quingentesimo trigesimo: ne forte mecum expostules, quod serius respondeam. Ea res fuit in causa, ut has literas tibi per Typographos excusas mitre maluerim, quàm per amanuensem descriptas. Sic enim arbitror celerius ad te perventuras. Ergo ad tuas paucis accipe. Quam mihi tua consuetudo jucunda fuit HECTOR eruditissime, quum ante annos triginta duo Lutetiae in literarum stadio pariter curreremus, licet te pro ingenii tui singulari felicitate multis passibus praecurrente: tam mihi gratum fuit eam voluptatem ex tanto intervallo mihi tuis literis refricari. Ad laudes autem quas tuus candor mihi tribuit affatim, plenaque (quod ajunt) manu, nihil aliud audies, quam te de ⟨p. 210⟩Erasmo non minus diserte quam amanter, non dicam menitri, quod à tuis moribus semper fuit alienissimum, sed multum à vero aberrare. Faveo tamen interim tuis de me praeconiis, vehementer optans ex meis lucubrationibus aliquid utilitatis, ad disciplinarum ac verae pietatis candidatos pervenire. Earum Catologum, uti petis, huic subtexam Epistolae. Nec mihi mediocrem 1attulit voluptatem, quod intelligo Scotiae regnum ut aliis pluribus ornamentis, ita liberalium artium studiis indies magis ac magis expoliri. Hoc nomine semper amavi Jacobum regem, quod ditionem suam non tam proferre studuerit quam exornare, inter felicissimos Monarchas numerandus, si prae claris virtutibus hominis fortuna respondisset. Nec dubito, quin filius illius ut in paternum regnum successit, ita paternis vestigiis ingrediatur. Quum Jacobi regis filium Alexandrum Archiepiscopum divi Andreae Senae instituerem, aderat illi frater vix decimum agens annum, incredibili puer indole, ac jam tum nescio quid eximium de se pollicens. Aveo scire quid illi acciderit, utrum paterni fraternique fatty comes fuerit, an adhuc supersit, 2Pro istius Academiae non ignobilis in me favour studioque gratiam habeo plurimam, cujus commodis & ornamentis utinam mea opera possit aliquid accedere. Certe, quod unum possum, precor ut Dominus per te tuique similes viros, eam omni genere disciplinarum, veraeque pietatis dotibus been fortunet ac locupletet.
Datum ex inclyta Academia Friburgensi, idibus Martiis.
PRIMO TOMO HAEC HABENTUR, DE copia verborum ac rerum, libri duo. Theodori Gazae Grammatices, libri duo. Syntaxis. Ex Luciano versa: Saturnalia. Cronosolon. Epistolae Saturnales. De luctu. Abdicatus. Icaromenippus. Toxaris. Alexander, sive Pseudomantis. Somnium. Timon. Tyrannicida. Erasmi declamatio Lucianicae respondens. De iis qui mercede conducti degunt. Dialogi amatorii XVIII. Hercules Gallicus. Eunuchus. De sacrificiis. Lapithae, sive Convivium. De astrologia. De ratione conscribendi Epistolas. De pueris statim ac liberaliter instituendis. De ratione studii. De laude medicinae. Libanii aliquot Declamations versae. Similium liber unus. Colloquiorum liber. De recta Latini Graecique sermonis pronuntiatione. Ciseronianus, sive de optimo dicendi genere. De civilitate morum puerilium. Galeni exhortatio ad bonas artes, versa per Erasmum. Epitome in elegantias Laurentii Valla. Euripidis Hecuba & Iphigenia, Erasmo interpret. In Nucem Ovidii Commentarius.
PRIMO TOMO HAEC HABENTUR, DE copia verborum ac rerum, libri duo. Theodori Gazae Grammatices, libri duo. Syntaxis. Ex Luciano versa: Saturnalia. Cronosolon. Epistolae Saturnales. De luctu. Abdicatus. Icaromenippus. Toxaris. Alexander, sive Pseudomantis. Somnium. Timon. Tyrannicida. Erasmi declamatio Lucianicae respondens. De iis qui mercede conducti degunt. Dialogi amatorii XVIII. Hercules Gallicus. Eunuchus. De sacrificiis. Lapithae, sive Convivium. De astrologia. De ratione conscribendi Epistolas. De pueris statim ac liberaliter instituendis. De ratione studii. De laude medicinae. Libanii aliquot Declamationes versae. Similium liber unus. Colloquiorum liber. De recta Latini Graecique sermonis pronuntiatione. Ciseronianus, sive de optimo dicendi genere. De civilitate morum puerilium. Galeni exhortatio ad bonas artes, versa per Erasmum. Epitome in elegantias Laurentii Valla. Euripidis Hecuba & Iphigenia, Erasmo interprete. In Nucem Ovidii Commentarius.
SECUNDO TOMO. Adagiorum opus.
TERTIO TOMO. Epistolarum opus.
QUARTO TOMO. E Plutarcho versa. De discrimine Adulatoris & Amici. Quomodo utilitas capiatur ab inimicis. De tuenda bona valetudine. Principi maxim philosophandum. Animi an corporis graviores morbi. Num recte dictum sit, [Greek or Hebrew]. ⟨p. 212⟩De cupiditate divitiarum. De cohibenda iracundia. De curiositate. De vitiosa verecundia. Apophthegmatum libri VIII. Moriae Encomium, hoc est, Stultitiae laus. Panegyricus ad Philippum Burgundiorum principem. Ad eundem carmen gratulatorium. Institutio principis Christiam. Isocrates de regno administrando. De morte declamatio. Declamatiuncula gratulatoria. Pacis querimonia. Lingua. Xenophontis tyrannus. De senectute carmen.
QUARTO TOMO. E Plutarcho versa. De discrimine Adulatoris & Amici. Quomodo utilitas capiatur ab inimicis. De tuenda bona valetudine. Principi maxime philosophandum. Animi an corporis graviores morbi. Num recte dictum sit, 〈non-Latin alphabet〉. ⟨p. 212⟩De cupiditate divitiarum. De cohibenda iracundia. De curiositate. De vitiosa verecundia. Apophthegmatum libri VIII. Moriae Encomium, hoc est, Stultitiae laus. Panegyricus ad Philippum Burgundiorum principem. Ad eundem carmen gratulatorium. Institutio principis Christiam. Isocrates de regno administrando. De morte declamatio. Declamatiuncula gratulatoria. Pacis querimonia. Lingua. Xenophontis tyrannus. De senectute carmen.
QUINTO TOMO. Enchiridion militis Christiani. Oratio de virtute amplectenda. Ratio verae Theologiae. Paraclesis. Modus confitendi. Enarratio Psalmi, Beatus vir. Enarratio Psalmi, Quare fremuerunt Gentes. Paraphrasis in Psaimum, Domine quid multiplicati. Concio in Psalmum, Quum invocarem. De puritate Ecclesiae Christi. Enarratio in Psalmum, Dominus regit me. De bello Turcis inferendo Consultatio. Enarratio in Psalmum, Benedicam domino in omni tempore: Enarratio in Psalmum, Dixi custodiam vias meas. De amabili Ecclesiae concordia. Concio in Psalmum LXXXV. De misericordia Domini Concio. Virginis & martyris Comparatio. Concio de puero Jesi•. Epistola consolatoria ad virgines sacras. Coristiani matrimonii Institutio. Vidua Christiana. Ecclesiastes, sive de ratione concionandi; Modus orandi Deum. Symbolum, sive Catechismus. Precationes. Paean Virgini matri dicendus. Oratio ad Mariam in rebus adversis. De contemptu mundi. De taedio & pavore Christi disputatio. De praeparatione ad mortem. Ode de casa natalicia Jesus. Expostulatio Jesu cum homine pereunte. Hymni varii. Liturgia Virginis Lauretanae. Carmen votivum Genovefae. Commentarius in duos Hymnos Prudentii, de natali & Epiphania pueri Jesus. Christiani hominis institutum, carmine. Epitaphia in Odiliam.
QUINTO TOMO. Enchiridion militis Christiani. Oratio de virtute amplectenda. Ratio verae Theologiae. Paraclesis. Modus confitendi. Enarratio Psalmi, Beatus vir. Enarratio Psalmi, Quare fremuerunt Gentes. Paraphrasis in Psaimum, Domine quid multiplicati. Concio in Psalmum, Quum invocarem. De puritate Ecclesiae Christi. Enarratio in Psalmum, Dominus regit me. De bello Turcis inferendo Consultatio. Enarratio in Psalmum, Benedicam domino in omni tempore: Enarratio in Psalmum, Dixi custodiam vias meas. De amabili Ecclesiae concordia. Concio in Psalmum LXXXV. De misericordia Domini Concio. Virginis & martyris Comparatio. Concio de puero Jesi•. Epistola consolatoria ad virgines sacras. Coristiani matrimonii Institutio. Vidua Christiana. Ecclesiastes, siue de ratione concionandi; Modus orandi Deum. Symbolum, sive Catechismus. Precationes. Paean Virgini matri dicendus. Oratio ad Mariam in rebus adversis. De contemptu mundi. De taedio & pavore Christi disputatio. De praeparatione ad mortem. Ode de casa natalicia Jesu. Expostulatio Jesu cum homine pereunte. Hymni varii. Liturgia Virginis Lauretanae. Carmen votivum Genovefae. Commentarius in duos Hymnos Prudentii, de natali & Epiphania pueri Jesu. Christiani hominis institutum, carmine. Epitaphia in Odiliam.
SEXTO TOMO. Novum Testamentum, cum Annotationibus.
Qui CHRISTI 1doctrinam vivens tam syncere tractavit, mortuus indubiè mercedem ab illo summo Agonotheta amplam accepit. Testamentum Majestatis etiam tuae fretus autoritate condiderat, quo pauperum inopiae relictis à morte facultatibus suis trifariam consultum voluit, invalidis senioque confectis, virginibus elocandis, quibus dos deesset mariti conciliatrix, & studiosis fovendis. Id Bonifacius Amerbachius Juris professor, haeres nuncupatus, redemptis annuis stipendiis 2reditibusque bona fide cum sociis juxta testatoris mentem exequutus est, & quae fieri ille voluit cuncta ad amussim accuravit. Is ipse memoriam in aede ⟨p. 207⟩sacra Cathedrali Basiliensi patrono optimo in columnari structura, cui saxum tumulum operiens Termino sculpti insigne adjacet, affigendum locavit in marmore Rhetico. Statura novit Majestas tua fuisse eum, ut ipse de Moro 3quadam Epistola scribit, infra proceritatem, supra tamen prorsus notabilem humilitatem. Corpusculo satis compacto & eleganti, sed quod esset tenerrimae 4complexionis, & minimarum etiam rerum mutatione, puta vini, cibi, coelive facile offenderetur, in senio crebris quoque calculi doloribus obnoxium: ut de pituita dicam, alioqui perpetuo communique studiosorum omnium malo. Cute corporis & faciei candida, capillitio in juventa sufflavo, oculis caesiis, vultu festivo, voce exili, lingua pulchrè explicita, cultu honesto & gravi, qui Caesareum consiliarium, Theologum, & sacerdotem deceret. Fuit in retinenda amicitia constantissimus, nullis unquam inscriptionibus quacunque de causa mutatis. Memoria felicissima: nam puer totum Terentium & Horatium 5memoriter complexus est. In egenos liberalis, quos, ut alibi, sic à sacro domum rediens per famulum nunquam non munerari solet: maxime vero in bonae spei & indolis adolescentes studiosos, si qui ad se viatico destituti venissent, largus, benignus, & munificus. In convictu comis & suavis citra omne supercilium: ubique certè 〈non-Latin alphabet〉, hoc est, amabilis: quod ille nomen à se dolebat non usurpatum, quum primum scribere coepisset, & editis libellis innotescere. Quis enim, inquit, quenquam mortalium Amorem audivit appellari, id quod Graecis significat 〈non-Latin alphabet〉.
Verè enim regia res est tueri literas, quibus extinctis miserabili caligine cuncta 1confundentur, nec homines à brutis animalibus different. M. Virtruvium haud puduit de Architectura scribere ad Octavium Augustum, qui in ordine vestro Romanorum Imperatorum secundus fuit, Julii ut haeres, ita successor: Dictionarium suum Pollux Graecus autor Commodo Caesari dedicat. Oppianus 〈non-Latin alphabet〉, Antonio L. Sept. Severi F. inscribit: non quod architectus esset Octavius, à quo struendarum aedium consilia peterentur: aut Commodus, Grammaticus: aut physiologus, Antoninus: sed ut liberalium artium patronos agere meminissent tanti Monarchae. Et disciplinis quidem illi delectabantur ut docti, & à teneris recte instituti, non favebant tantum. Quin florebat ipsum Romanum Imperium ab hominibus virtute & eruditione excultis per diversa officia administratum. Sume ergo tibi lucubrationes Erasmicas defendendas, verè 〈non-Latin alphabet〉, partim quod in his quaedam tuae Majestati privatim dicata sunt, velut Institutio principis Christiani, & in Matthaei Evangelium Paraphrasis: partim quod ut tu summus es orbis Monarcha, sic etiam omnium commodis prospicere debes. Proderit autem orbi talem Thesaurum esse conservatum, nec sycophantis quibusdam & studiorum osoribus vel hujus intercipiendi vel concerpendi fieri potestatem, non quod Erasmo magnopere timendum sit, quem amare extinctum incipiunt, qui vivum oderant: Pascitur enim, ut Ovidius ait, in vivis livor, post fata quiescit: sed ut malevolis omnis vel calumniandi vel sinistri conatus ansa penitus amputetur. Id fiet, si tuae Majestatis quasi Ajacis clypeum opponas, & reipsa 2ostendas, non solum imminutae Majestatis reos esse, qui in te principem Romanum sed & qui in Consiliarios tuos conspirant: id quod Honorius & Arcadius AA. censuerunt. Quis enim rabularum non obmutescet, si protegentem CAROLUM viderit? Quis illorum aspectu tui territus non terga dabit? quem Aphri congredientem expaverunt, quum depulsum ditione sua Tunetensem regem ultramarina expeditione suscepta rem maximam atque 3difficillimam ausus, feliciter & celeriter restitueres. Qui Italiae pacem dedisti, inque ea jam diu nobilissimam regionem conservas. Qui proximis diebus Gandavensem tumultum in gravem totius Flandriae perniciem erupturum, dicto citius compescuisti.