A26815:413
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus › DES. ERASMUS ROTERODAMUS ERUDITISIMO HECTORI BOEOTIO DEIDONANO S. D.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
DES. ERASMUS ROTERODAMUS ERUDITISIMO HECTORI BOEOTIO DEIDONANO S. D.
LITERAS tuas Boeoti ornatissime, datas Aberdonae septimo calendas Junias, anno salutis millesimo quingentesimo vigesimo octavo, accepi Friburgi, quae civitas est Brisgoiae sub ditione regis Ferdinandi, non incelebrem habens Academiam: accepi autem circiter idus Februarias, anno à natali CHRISTI millesimo quingentesimo trigesimo: ne forte mecum expostules, quod serius respondeam. Ea res fuit in causa, ut has literas tibi per Typographos excusas mitre maluerim, quàm per amanuensem descriptas. Sic enim arbitror celerius ad te perventuras. Ergo ad tuas paucis accipe. Quam mihi tua consuetudo jucunda fuit HECTOR eruditissime, quum ante annos triginta duo Lutetiae in literarum stadio pariter curreremus, licet te pro ingenii tui singulari felicitate multis passibus praecurrente: tam mihi gratum fuit eam voluptatem ex tanto intervallo mihi tuis literis refricari. Ad laudes autem quas tuus candor mihi tribuit affatim, plenaque (quod ajunt) manu, nihil aliud audies, quam te de ⟨p. 210⟩Erasmo non minus diserte quam amanter, non dicam menitri, quod à tuis moribus semper fuit alienissimum, sed multum à vero aberrare. Faveo tamen interim tuis de me praeconiis, vehementer optans ex meis lucubrationibus aliquid utilitatis, ad disciplinarum ac verae pietatis candidatos pervenire. Earum Catologum, uti petis, huic subtexam Epistolae. Nec mihi mediocrem 1attulit voluptatem, quod intelligo Scotiae regnum ut aliis pluribus ornamentis, ita liberalium artium studiis indies magis ac magis expoliri. Hoc nomine semper amavi Jacobum regem, quod ditionem suam non tam proferre studuerit quam exornare, inter felicissimos Monarchas numerandus, si prae claris virtutibus hominis fortuna respondisset. Nec dubito, quin filius illius ut in paternum regnum successit, ita paternis vestigiis ingrediatur. Quum Jacobi regis filium Alexandrum Archiepiscopum divi Andreae Senae instituerem, aderat illi frater vix decimum agens annum, incredibili puer indole, ac jam tum nescio quid eximium de se pollicens. Aveo scire quid illi acciderit, utrum paterni fraternique fatty comes fuerit, an adhuc supersit,