Quòd si ad hujusce nostri saeculi foelicitatem animum converter velimus, sine dubio comperiemus nostros homines antiquis ingenio non inferiores, multos doctrina pares, studio autem & industria longè superiores: nec minoris aestimandos, nisi caecitate quadam animi eorum laudi & gloriae invidere, quam favere mallemus. Quamobrem resipiscamus aliquando, grati simus in aequalium virtute decoranda: simus diligentes in illis celebrandis, quibus nulla laus tribui non debita potest, tametsi Budaeus pro see satis habetur illustris, nulliusque praedicatione eget quo celebrior fit & commendatior. Est ille quidem preclaris ingenii monumentis ad omnem ⟨p. 218⟩Memoriam commendatus. Tamen è dignitate patriae, ex usu omnium qui literis dant operam, fore putavi, si ejus imaginem non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum quoquomodo exprimerem. Quemadmodum enim qui vi tempestatis à recto cursu longius aberrarunt, in noctem conjecti, si ex continente locisque superioribus, unde est propinquus aspectus in mare lumen conspexerint, facile naufragium effugiunt, tutumque receptum inveniunt: Eodem modo qui sese scientiae cognitionisque studiis dediderunt, si varietate rerum magnitudinemque tanquam fluctibus oppressi, animum contrahant aut demittant, splendour praestantium hominum & exemplo, velut gubernaculo, eriguntur ac resistunt, atque ex procellis difficultatum, ex aestibus curarum, per angustias, per vada, per saxa & cautes in portum doctrinae velis passis pervehuntur. Itaque cum omnibus exploratum erit quae subsidia Budaeus habuerit ad tantam eruditionem, quibus initiis ac fundamentis tantae summis in rebus lauds excitatae fuerint: quam contrà impedimenta obstiterint, & qua industria superarit, ut jam planè grandis & sine praeceptore literas didicerit, quam multa in vita occupatissima legerit, tractarit, scripserit, ex his fructum illum vel maximum precipient in rectam disciplinae viam ingressi: quod intelligent, qui majorem discendi commoditatem habent, minimè illud ipsum quod est summum, desperandum esse, modo quod efficere, aut quò progredi possint experiantur, & adhibeant ad considerandas res honestas, cognitioneque dignas & tempus & diligentiam.
Quòd si ad hujusce nostri saeculi foelicitatem animum convertere velimus, sine dubio comperiemus nostros homines antiquis ingenio non inferiores, multos doctrina pares, studio autem & industria longè superiores: nec minoris aestimandos, nisi caecitate quadam animi eorum laudi & gloriae invidere, quam favere mallemus. Quamobrem resipiscamus aliquando, grati simus in aequalium virtute decoranda: simus diligentes in illis celebrandis, quibus nulla laus tribui non debita potest, tametsi Budaeus pro se satis habetur illustris, nulliusque praedicatione eget quo celebrior fit & commendatior. Est ille quidem preclaris ingenii monumentis ad omnem ⟨p. 218⟩Memoriam commendatus. Tamen è dignitate patriae, ex usu omnium qui literis dant operam, fore putavi, si ejus imaginem non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum quoquomodo exprimerem. Quemadmodum enim qui vi tempestatis à recto cursu longius aberrarunt, in noctem conjecti, si ex continente locisque superioribus, unde est propinquus aspectus in mare lumen conspexerint, facile naufragium effugiunt, tutumque receptum inveniunt: Eodem modo qui sese scientiae cognitionisque studiis dediderunt, si varietate rerum magnitudinemque tanquam fluctibus oppressi, animum contrahant aut demittant, splendore praestantium hominum & exemplo, velut gubernaculo, eriguntur ac resistunt, atque ex procellis difficultatum, ex aestibus curarum, per angustias, per vada, per saxa & cautes in portum doctrinae velis passis pervehuntur. Itaque cum omnibus exploratum erit quae subsidia Budaeus habuerit ad tantam eruditionem, quibus initiis ac fundamentis tantae summis in rebus laudes excitatae fuerint: quam contrà impedimenta obstiterint, & qua industria superarit, ut jam planè grandis & sine praeceptore literas didicerit, quam multa in vita occupatissima legerit, tractarit, scripserit, ex his fructum illum vel maximum precipient in rectam disciplinae viam ingressi: quod intelligent, qui majorem discendi commoditatem habent, minimè illud ipsum quod est summum, desperandum esse, modo quod efficere, aut quò progredi possint experiantur, & adhibeant ad considerandas res honestas, cognitioneque dignas & tempus & diligentiam.