A26815:446
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Magna-ergo Budaei laus, quòd à duobus excellentis ingenii juvenibus, hisce studiis ardentibus, ocio abundantibus, ejus emulation incensis eaque causa domo tam longinqua profectis, uberrimis praeterea artibus ornatis, consuetudine, sententiis, voluntate consociatissimis, omnibus vel naturae praesidiis, vel fortunae adjumentis ad discendum paratissimis, toto denique pectore ad laudem incumbentibus non potuerit anteverti. Hocque in eo magis mirum: quòd jam aetate provectus literis studere coepit, quòd in tanta occupation vitae, tot impedimentis principio illatis cursum nihilominus potuit tenere. Sed ita in humanis rebus à not • comparatum videtur, ut pulcherrimo cuique operi difficultas proponatur, & tardè crescentia sint diuturniora & perfectiora. Proinde sicut animalia majora diutius visceribus parentum continentur, & arbours proceriores tardius adolescunt. In arborum autem ipsarum baecis & frugibus terrae, quae lentius maturescunt, hae sunt meliores & longius servantur: Sic praeclara ingenia quae ad frugem sunt perventura, non continuò se proferunt: sed quantò uberiores fructus datura sunt, tantò difficilioribus utuntur progressionibus, praecocia verò tanquam flosculi celeriter emoriuntur, vel raro sine offensione ad excellentem statum perveniunt. Quapropter quò serius ad literas se applicuerat, eò major cursu tarditatem corrigendam ⟨p. 222⟩ratus, brevi jacturam superioris aetatis resarcivit. Tantus erat in eo bonarum artium amor innatus, ut caeterarum rerum oblitus, quiduis perpeteretur ipsa cognitione & scientia captus: curas, sollicitudines, vigilias perferret, nec voluptatem requirens aliam, quàm quae ex literis capitur, nec ullum fugiens laborem. Ita mentem suam in rebus cognoscendis quae sunt ab antiquis repertae, aut investigandis novis alebat cum oblectatione solertiae: quem unum suavissimum animi pastum judicabat. Erat in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat. Quemcunque librum semel arripuisset, nulla nec obscuritate terreri, nec novitatis illecebra adduci potuit, ut de manibus deponeret priusquam pervenisset ad metam. Forte evenit ut haberet sermonem de suis studiis apud Franciscum Regem multis audientibus viris amplissimis, in quibus aderat Vistus Praeses concilii Parisiensis, Budaeo non solum vicinitate, sed etiam consuetudine & benevolentia conjunctissimus: tum summae ejus diligentiae & testis locupletissimus, & laudator certissimus.
Magna-ergo Budaei laus, quòd à duobus excellentis ingenii juvenibus, hisce studiis ardentibus, ocio abundantibus, ejus aemulatione incensis eaque causa domo tam longinqua profectis, uberrimis praeterea artibus ornatis, consuetudine, sententiis, voluntate consociatissimis, omnibus vel naturae praesidiis, vel fortunae adjumentis ad discendum paratissimis, toto denique pectore ad laudem incumbentibus non potuerit anteverti. Hocque in eo magis mirum: quòd jam aetate provectus literis studere coepit, quòd in tanta occupatione vitae, tot impedimentis principio illatis cursum nihilominus potuit tenere. Sed ita in humanis rebus à nat comparatum videtur, ut pulcherrimo cuique operi difficultas proponatur, & tardè crescentia sint diuturniora & perfectiora. Proinde sicut animalia majora diutius visceribus parentum continentur, & arbores proceriores tardius adolescunt. In arborum autem ipsarum baecis & frugibus terrae, quae lentius maturescunt, hae sunt meliores & longius servantur: Sic praeclara ingenia quae ad frugem sunt perventura, non continuò se proferunt: sed quantò uberiores fructus datura sunt, tantò difficilioribus utuntur progressionibus, praecocia verò tanquam flosculi celeriter emoriuntur, vel raro sine offensione ad excellentem statum perveniunt. Quapropter quò serius ad literas se applicuerat, eò majore cursu tarditatem corrigendam