A26815:434
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gull. Budaei Clariss. VITA PER LUDOVICUM REGIUM AD GULIELMUM POIETUM MAGNUM FRANCIAE CANCELLARIUM.
Gul. Budaei Clariss. VITA PER LUDOVICUM REGIUM AD GULIELMUM POIETUM MAGNUM FRANCIAE CANCELLARIUM.
Amplissimo Viro atque Illustrissimo GULIELMO POIETO, Magno Franciae Cancellario, Ludovicus Regius. S. D.
PHILIPPUS Cossaeus Constantiensis Antistes, cujus jussu Gulielmi Budaei vitam explicandam suscepi, author mihi fuit, ut hunc meum laborem nomini tuo consecrarem: existimans, quoniam Budaeum paulò antè vita fruentem unicè dilexisti, quicquid de eo mortuo scriberetur, tibi fore gratissimum. Ego vero tametsi videbatur id alienum institutis meis, & in primis arduum, statuebam tantam rem, tam expectatam & diligentia consequi, & memoria complecti, & oratione exponere: tamen viro clarissimo atque doctissimo & justa imperanti, & praeclara cupienti non parêre nefas esse putavi, eoque magisque non aliunde poteram honestius primam ineuntis adolescentiae commendationem ducere. Itaque non ausus Patroni mei aut authoritatem aspernari, aut voluntatem negligere, recusandi pudore scribendi onus suscepi. Quod autem erat optandum maximè, ut mihi juris studioso daretur aditus ad te summum juris Antistitem, jurisconsultorumque principem, & quod unum ad meas rationes maximè pertinebat, id non fortuitò, sed propè divinitus datum atque oblatum videtur. Quamobrem ⟨p. 216⟩quoniam propter obscuritatem in hominum ignoratione adhuc jacui, nixus praestantissimi viri authoritate, ad tuam Amplitudinem confugio: inde aut praesidia adversus invidiam, aut laudi, si qua fortè nascatur, adjumenta quaesiturus. Nemo enim te uno dignior occurrebat: quem in maximis gravissimisque causis Reip. nostrae cognitum, in primisque spectatum Franciscus Rex Regum potentissimus & sapientissimus per omnes honorum gradus ad summum extulit Magistratum. Quem ita geris, ut diligentiam admirentur omnes, virtutem agnoscant: sitque intellectu difficile, utrum is magistratus ornet te magis, an ornetur à te: Nec verò in minima tua laude ponendum est, quod ut semel tanto honore auctus es, tecum habuisti Budaeum semper, captus ejus & virtute & doctrina: hunc nusquam à te dimittere, tecum quocunque proficiscereris deducere, in suavissimo convictu tuo honorificentissimè detinere voluisti, qui cum remotus ab oculis populi in studiis cognoscendi semper aliquid aut discendi, quantum reipublicae superfuerat temporis, libentissimè atque multò verius cupidissimè contereres. Quare interim extimesco, ne refricem hisce meis literis desiderium, ac dolorem tuum: quem ex interitu illius longè acerbissimum accepisse te sciunt omnes. Quid enim non doleas ereptum tibi hominem magno ingenio? admirabili doctrina? singulari prudentia?