A26815:447
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Producto longius (ut fit) sermone, cum alia aliis adderentur quae obstupescerent audientes, & rex magnopere miraretur: haec Vistus subjunxit, Budaeus è region aedium mearum (ait) plus decem annis jam habitavit: tamen quoad possum totius ejus spatii memoriam recordari, hunc nunquam vidi, ne diebus quidem festis in limine domus (ut assolet) ociantem, nunquam horis pomeridianis circulantem, aut praetereuntes circumspicientem, nullum denique tempus vacuum laboris sibi dantem animadverti, aut unam dieculam remittentem relaxandi animi causa. Quorum admiratione cum omnes in se convertisset, rex à Budaeo sciscitatus est, num ille vera prolocutus esset: verecundè agnovit omnia, & his alia majora quotidie facere se dixit: quae si vulgò proferantur, vix habuerint fidem. Atque haec quanquam difficillimum est non dicam augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi, tamen commemorabuntur quomodocunque ne cujus ingenium admiramur, ejus ignoremus industriam. Itaque diebus festis operatus sacris, quod reliquum erat diei, non intempestivis conviviis, non aleae, non pilae (quemadmodum magna pars hominum) sed recolendis suis studiis impertiebatur. Nuptiarum etiam die, qui est laetitiae & hilaritati dicatus, minimum tres horas studuisse commemorant, ne parva quidem momenta per incuriam solitus praetermittere. Quod si gerendis rebus interdiu distineretur, nunquam see somno dabat, quin tantundem lucubratione nocturna rependeret, quantum perierat diurni temporis literis destinati. Non uxoris amor quam unice diligebat, non liberorum blandimenta, non rei familiaris cura illum à literis ullo unquam tempore abstrahere, aut retardare potuerunt. Diem ita consumebat. Mane excitatus è somno, literis see abdebat usque ad tempus prandii: priusquam discumberet, see exercebat modica ambulatione. Post cibum duae propemodum horae variis sermonibus ducebantur: inde ad easdem vices redibat, nihil, à coena quam serò admodum faciebat, solitus legere, aut scribere. Utebatur summa in victu continentia, cibi potusque modum naturali desiderio, non voluptate finiens: neque extructa mensa, neque apparatis conviviis magnopere delectabatur. Memoria tam felici fuit, ut ea quae semel in animo haeserant, nullo temporis spatio longinquitateve delerentur.
Producto longius (ut fit) sermone, cum alia aliis adderentur quae obstupescerent audientes, & rex magnopere miraretur: haec Vistus subjunxit, Budaeus è regione aedium mearum (ait) plus decem annis jam habitavit: tamen quoad possum totius ejus spatii memoriam recordari, hunc nunquam vidi, ne diebus quidem festis in limine domus (ut assolet) ociantem, nunquam horis pomeridianis circulantem, aut praetereuntes circumspicientem, nullum denique tempus vacuum laboris sibi dantem animadverti, aut unam dieculam remittentem relaxandi animi causa. Quorum admiratione cum omnes in se convertisset, rex à Budaeo sciscitatus est, num ille vera prolocutus esset: verecundè agnovit omnia, & his alia majora quotidie facere se dixit: quae si vulgò proferantur, vix habuerint fidem. Atque haec quanquam difficillimum est non dicam augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi, tamen commemorabuntur quomodocunque ne cujus ingenium admiramur, ejus ignoremus industriam. Itaque diebus festis operatus sacris, quod reliquum erat diei, non intempestivis conviviis, non aleae, non pilae (quemadmodum magna pars hominum) sed recolendis suis studiis impertiebatur. Nuptiarum etiam die, qui est laetitiae & hilaritati dicatus, minimum tres horas studuisse commemorant, ne parva quidem momenta per incuriam solitus praetermittere. Quod si gerendis rebus interdiu distineretur, nunquam se somno dabat, quin tantundem lucubratione nocturna rependeret, quantum perierat diurni temporis literis destinati. Non uxoris amor quam unice diligebat, non liberorum blandimenta, non rei familiaris cura illum à literis ullo unquam tempore abstrahere, aut retardare potuerunt. Diem ita consumebat. Mane excitatus è somno, literis se abdebat usque ad tempus prandii: priusquam discumberet, se exercebat modica ambulatione. Post cibum duae propemodum horae variis sermonibus ducebantur: inde ad easdem vices redibat, nihil, à coena quam serò admodum faciebat, solitus legere, aut scribere. Utebatur summa in victu continentia, cibi potusque modum naturali desiderio, non voluptate finiens: neque extructa mensa, neque apparatis conviviis magnopere delectabatur. Memoria tam felici fuit, ut ea quae semel in animo haeserant, nullo temporis spatio longinquitateve delerentur.