A26815:439
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SIQUIS conversions rerum humanarum consideret, & vetera animo repetat, comperiet non omnibus aetatibus, sed aureis (ut ita dicam) quibusdam saeculis egregios homines extitisse, in quibus vires suas natura potissimum sit experta. Non enim Demosthenem & Ciceronem praestantissimos oratores, nec Platonem & Aristotelem principes ingenii & doctrinae, nec Homerum & Virgilium clarissimos poëtas, nec Hippocratem & Galenum medicorum lumina temerè aut fortuitò satos & creatos fuisse credendum est. Sed profectò fuit quaedam vis quae generi consuleret humano, illosque gigneret & aleret: ut artes ad bene beateque vivendum necessarias aut invenirent ipsi, aut inventas perpolirent, absoluerent, atque ad summum perducerent. Ac nostra quidem aetate, qua omnes bonae artes sese rursus erigere coeperunt, natura ex superiorum temporum caligine recreata, multos homines claros & magnos in omni virtute, omni disciplinarum genere protulit: inter quos admirabile est, quantum Budaeus unus excellat, sive utriusque linguae cognitionem, sive magnarum artium, & reconditarum rerum scientiam, sive vitae integritatem, sive praeclara ingenii monumenta, spectemus. Itaque suscepi more Majorum laudabili illo quidem, sed multis saeculis intermisso, vitam tanti viri explicandam. Nam fuit olim usitatum, statuere claris hominibus ex marmore, aut ex aere statuas, testes diu futuras magnorum in remp. meritorum: & simul eorum dicta factaque posteris prodere, ut cum has imagines intuerentur, animum & mentem ipsa praestantium hominum cogitation confirmarent, certarent cum illis probitate & industria: neque prius conquiescerent, quam virtute famam illorum ac gloriam adaequavissent. Nostra aetas nescio quo pacto virtutem invidia potius, quam imitatione prosequitur, & honestos labores contumelia libentius, quam splendore decorat: ac spretis his quorum aut scripta aut facta proximè ad antiquorum gloriam perveniunt, veterum lauds cupidius audit. Perinde quasi omnis flos ingeniorum siti veteris ubertatis exaruerit, aut antiquis solis aditus ad virtutem patuerit, nobis vero sit interclusus. Minuenda nimirum est haec opinio tanquam inimica virtuti, vel potius ex animis hominum evellenda: quam sit ingrati, credere naturam omnium parentem cuncta sua munera olim effudisse, ut in posterum sterilis effoetaque maneret?
SIQUIS conversiones rerum humanarum consideret, & vetera animo repetat, comperiet non omnibus aetatibus, sed aureis (ut ita dicam) quibusdam saeculis egregios homines extitisse, in quibus vires suas natura potissimum sit experta. Non enim Demosthenem & Ciceronem praestantissimos oratores, nec Platonem & Aristotelem principes ingenii & doctrinae, nec Homerum & Virgilium clarissimos poëtas, nec Hippocratem & Galenum medicorum lumina temerè aut fortuitò satos & creatos fuisse credendum est. Sed profectò fuit quaedam vis quae generi consuleret humano, illosque gigneret & aleret: ut artes ad bene beateque vivendum necessarias aut invenirent ipsi, aut inventas perpolirent, absoluerent, atque ad summum perducerent. Ac nostra quidem aetate, qua omnes bonae artes sese rursus erigere coeperunt, natura ex superiorum temporum caligine recreata, multos homines claros & magnos in omni virtute, omni disciplinarum genere protulit: inter quos admirabile est, quantum Budaeus unus excellat, sive utriusque linguae cognitionem, sive magnarum artium, & reconditarum rerum scientiam, sive vitae integritatem, sive praeclara ingenii monumenta, spectemus. Itaque suscepi more Majorum laudabili illo quidem, sed multis saeculis intermisso, vitam tanti viri explicandam. Nam fuit olim usitatum, statuere claris hominibus ex marmore, aut ex aere statuas, testes diu futuras magnorum in remp. meritorum: & simul eorum dicta factaque posteris prodere, ut cum has imagines intuerentur, animum & mentem ipsa praestantium hominum cogitatione confirmarent, certarent cum illis probitate & industria: neque prius conquiescerent, quam virtute famam illorum ac gloriam adaequavissent. Nostra aetas nescio quo pacto virtutem invidia potius, quam imitatione prosequitur, & honestos labores contumelia libentius, quam splendore decorat: ac spretis his quorum aut scripta aut facta proximè ad antiquorum gloriam perveniunt, veterum laudes cupidius audit. Perinde quasi omnis flos ingeniorum siti veteris ubertatis exaruerit, aut antiquis solis aditus ad virtutem patuerit, nobis vero sit interclusus. Minuenda nimirum est haec opinio tanquam inimica virtuti, vel potius ex animis hominum evellenda: quam sit ingrati, credere naturam omnium parentem cuncta sua munera olim effudisse, ut in posterum sterilis effoetaque maneret?