A26815:452
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam pondera & mensuras veterum, nomismatis Graeci Latinique rationem & aestimationem, tum numerandi modum & colligendi, res densissimis obscuritatis tenebris obductas, longis errorum anfractibus implicatas, corruptis exemplaribus propemodum comploratas, incuria temporum neglectas, & non modo à quoquam scriptorum nostrae aut avorum memoriae, sed ne ab his quidem qui intra mille annos ac long plures fortasse fuerunt, intellectas, omnibus vestigiis indagavit, explicuit, illustravit, & restituit in pristinum nitorem. Priscam quoque mundi opulentiam, atque omnium gentium divitias in aerarium (ut ita dicam) civitatis Romanae, jam planè tot seculis exhaustum, intulit. Quo nomine posteritatem omnem immortally beneficio devinxit. Quid enim erat in quo studiosis hoc tempore plus prodesset? Quid erat quod aut nationi Gallicae honorificentius? aut exteris nationibus gratius? aut tuendae dignitati literarum accommodatius? aut ad intelligendos authores totiusque antiquitatis interpretationem magis necessarium afferre posset? Librarum, sestertiûm, talentorum, totiusque rei numariae, ponderum, mensurarum, numeri, modi, vocabula graeca juxta ac Romana propter vetustatem obsoleverant. Hermolaus, Politianus, & alii complures viri ingenio & doctrina praestantissimi rem tantam infaeliciter adorti propter obscuritatem tam honesto conatu destiterant: unus ad extremum ⟨p. 224⟩[…] ⟨p. 225⟩[…] ⟨p. 226⟩Budaeus huic party aegrotae ac propè desideratae reperit medicinam. Quamobrem quis illum non jure miretur, summeque in eo laudandum arbitretur, quia quo uno adhuc carebamus, quod jacuerat ad hanc aetatem, nec habuerat lumen ullum, in eo illustrando & excitando omnes nervos aetatis industriaeque contenderit? nullo emolumento: nisi ut quamplurimis prodesset invitatus. Sed opus tam elegans tam perfectum, tam elaboratum effugere non potuit invidiam & obtrectationem. Innuentique sunt nonnulli, quos non tam praestantia ejus delectaret, quàm splendor offenderet, qui quod laudando debuerant comprobare, invidendo infringere maluerunt, quae est hujus saeculi labes & macula. Sed si quid malevolentissimis obtrectationibus detrahere conati sunt, id majori illis fraudi fuit, quàm Budaeo. Editis enim lib. 5.
Nam pondera & mensuras veterum, nomismatis Graeci Latinique rationem & aestimationem, tum numerandi modum & colligendi, res densissimis obscuritatis tenebris obductas, longis errorum anfractibus implicatas, corruptis exemplaribus propemodum comploratas, incuria temporum neglectas, & non modo à quoquam scriptorum nostrae aut auorum memoriae, sed ne ab his quidem qui intra mille annos ac longe plures fortasse fuerunt, intellectas, omnibus vestigiis indagavit, explicuit, illustravit, & restituit in pristinum nitorem. Priscam quoque mundi opulentiam, atque omnium gentium divitias in aerarium (ut ita dicam) civitatis Romanae, jam planè tot seculis exhaustum, intulit. Quo nomine posteritatem omnem immortali beneficio devinxit. Quid enim erat in quo studiosis hoc tempore plus prodesset? Quid erat quod aut nationi Gallicae honorificentius? aut exteris nationibus gratius? aut tuendae dignitati literarum accommodatius? aut ad intelligendos authores totiusque antiquitatis interpretationem magis necessarium afferre posset? Librarum, sestertiûm, talentorum, totiusque rei numariae, ponderum, mensurarum, numeri, modi, vocabula graeca juxta ac Romana propter vetustatem obsoleverant. Hermolaus, Politianus, & alii complures viri ingenio & doctrina praestantissimi rem tantam infaeliciter adorti propter obscuritatem tam honesto conatu destiterant: unus ad extremum