A26815:440
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quòd si ad hujusce nostri saeculi foelicitatem animum converter velimus, sine dubio comperiemus nostros homines antiquis ingenio non inferiores, multos doctrina pares, studio autem & industria longè superiores: nec minoris aestimandos, nisi caecitate quadam animi eorum laudi & gloriae invidere, quam favere mallemus. Quamobrem resipiscamus aliquando, grati simus in aequalium virtute decoranda: simus diligentes in illis celebrandis, quibus nulla laus tribui non debita potest, tametsi Budaeus pro see satis habetur illustris, nulliusque praedicatione eget quo celebrior fit & commendatior. Est ille quidem preclaris ingenii monumentis ad omnem ⟨p. 218⟩Memoriam commendatus. Tamen è dignitate patriae, ex usu omnium qui literis dant operam, fore putavi, si ejus imaginem non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum quoquomodo exprimerem. Quemadmodum enim qui vi tempestatis à recto cursu longius aberrarunt, in noctem conjecti, si ex continente locisque superioribus, unde est propinquus aspectus in mare lumen conspexerint, facile naufragium effugiunt, tutumque receptum inveniunt: Eodem modo qui sese scientiae cognitionisque studiis dediderunt, si varietate rerum magnitudinemque tanquam fluctibus oppressi, animum contrahant aut demittant, splendour praestantium hominum & exemplo, velut gubernaculo, eriguntur ac resistunt, atque ex procellis difficultatum, ex aestibus curarum, per angustias, per vada, per saxa & cautes in portum doctrinae velis passis pervehuntur. Itaque cum omnibus exploratum erit quae subsidia Budaeus habuerit ad tantam eruditionem, quibus initiis ac fundamentis tantae summis in rebus lauds excitatae fuerint: quam contrà impedimenta obstiterint, & qua industria superarit, ut jam planè grandis & sine praeceptore literas didicerit, quam multa in vita occupatissima legerit, tractarit, scripserit, ex his fructum illum vel maximum precipient in rectam disciplinae viam ingressi: quod intelligent, qui majorem discendi commoditatem habent, minimè illud ipsum quod est summum, desperandum esse, modo quod efficere, aut quò progredi possint experiantur, & adhibeant ad considerandas res honestas, cognitioneque dignas & tempus & diligentiam.
Quòd si ad hujusce nostri saeculi foelicitatem animum convertere velimus, sine dubio comperiemus nostros homines antiquis ingenio non inferiores, multos doctrina pares, studio autem & industria longè superiores: nec minoris aestimandos, nisi caecitate quadam animi eorum laudi & gloriae invidere, quam favere mallemus. Quamobrem resipiscamus aliquando, grati simus in aequalium virtute decoranda: simus diligentes in illis celebrandis, quibus nulla laus tribui non debita potest, tametsi Budaeus pro se satis habetur illustris, nulliusque praedicatione eget quo celebrior fit & commendatior. Est ille quidem preclaris ingenii monumentis ad omnem