A26815:453
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
de Asse, & quoquo gentium dilapsis, tum longè lateque diffusa Budaei laude, inventus est in Italia Leonardus Portius, qui se offerret in hujus societatem gloriae, immo verò laudem omnem ejus inventi depecularetur, suam esse totam, & propriam contenderet. Quod cum est ad Budaeum allatum, graviter exarsit, quod nihil tam praeter opinionem accidisset, quàm ut depelleretur de ejus laudis possessione, quam caducam & vacuam primus bona fide occupasse•; & sine cujusquam injuria quasi usucepisset. Igitur vehementissima animi, ingenii, virium, contention jus suum defendit, atque hoc ipsum palam testatus est, à nullo see unquam homine duntaxat qui viveret, his de rebus quas tradidisset, quicquam didicisse vel fando vel legendo: tantumque abesse ne quid a Portio acceperit, ut omnia quae sub nomine Portii ad eam prodierant, illa uno eodem continuato perpetuoque furto essent ex suo asse translata. Ac aemulo illi sempiternam notam ad ignominiam inussisset, nisi intercessissent amici. Haec enim contentio ne latius serperet, Jani Lascaris authoritate perfectum est. Qui cum utrique amicissimus esset, haud aequum putavit, inter honestissimos homines simultatem diutius ingravescere. Et cum apud Budaeum plurimum gratia polleret, impetravit, quanquam aegrè, ut digressio in Portium, contumeliosa quidem illa, sed certe expressa à justa indignatione, quam removendae suspitionis, fuique purgandi causa Budaeus libris de Asse inserue•nt, eximeretur inde. Ac Budaeo quidem tantae contentionis causam attulit Baptista Aegnatius Venetus, omni liberally ingenuaque doctrina apud Italos id temporis florens, qui editis in Suetonium annotationibus tam praeclari inventi laudem modo Budaeo, modò Portio tribuens, de eadem fidelia duos parietes dealbaverat, & utrique gratificari cupiens, ambos inter se commiserat. Caeterum ut deferbuit ira, usque adeo poenituit ejus criminationis, qua usus erat in Portium, ut postea noluerit cujusquam injuria magnitudinem animi sui inflectere: quod iracundia praeceps in eum esset invectus, quem postea cùm juris civilis disciplina eruditissimum, tum morum probitate alioquin integerrimum intellexisset. Inde exagitatus à multis & lacessitus, semper quievit: nec Georgio Agrieolae Germano eam quoque laudem proximè delibanti, respondere voluit, ne in eandem quam prius fraudem incideret:
de Asse, & quoquo gentium dilapsis, tum longè lateque diffusa Budaei laude, inventus est in Italia Leonardus Portius, qui se offerret in hujus societatem gloriae, immo verò laudem omnem ejus inventi depecularetur, suam esse totam, & propriam contenderet. Quod cum est ad Budaeum allatum, graviter exarsit, quod nihil tam praeter opinionem accidisset, quàm ut depelleretur de ejus laudis possessione, quam caducam & vacuam primus bona fide occupasse; & sine cujusquam injuria quasi usucepisset. Igitur vehementissima animi, ingenii, virium, contentione jus suum defendit, atque hoc ipsum palam testatus est, à nullo se unquam homine duntaxat qui viveret, his de rebus quas tradidisset, quicquam didicisse vel fando vel legendo: tantumque abesse ne quid a Portio acceperit, ut omnia quae sub nomine Portii ad eam prodierant, illa uno eodem continuato perpetuoque furto essent ex suo asse translata. Ac aemulo illi sempiternam notam ad ignominiam inussisset, nisi intercessissent amici. Haec enim contentio ne latius serperet, Jani Lascaris authoritate perfectum est. Qui cum utrique amicissimus esset, haud aequum putavit, inter honestissimos homines simultatem diutius ingravescere. Et cum apud Budaeum plurimum gratia polleret, impetravit, quanquam aegrè, ut digressio in Portium, contumeliosa quidem illa, sed certe expressa à justa indignatione, quam removendae suspitionis, fuique purgandi causa Budaeus libris de Asse inseruent, eximeretur inde. Ac Budaeo quidem tantae contentionis causam attulit Baptista Aegnatius Venetus, omni liberali ingenuaque doctrina apud Italos id temporis florens, qui editis in Suetonium annotationibus tam praeclari inventi laudem modo Budaeo, modò Portio tribuens, de eadem fidelia duos parietes dealbaverat, & utrique gratificari cupiens, ambos inter se commiserat. Caeterum ut deferbuit ira, usque adeo poenituit ejus criminationis, qua usus erat in Portium, ut postea noluerit cujusquam injuria magnitudinem animi sui inflectere: quod iracundia praeceps in eum esset invectus, quem postea cùm juris civilis disciplina eruditissimum, tum morum probitate alioquin integerrimum intellexisset. Inde exagitatus à multis & lacessitus, semper quievit: nec Georgio Agrieolae Germano eam quoque laudem proximè delibanti, respondere voluit, ne in eandem quam prius fraudem incideret: