A26815:441
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad haec cum genus vitae, naturam, mores, gravitatem, constantiam, praestantiam, atque prudentiam intuebuntur, id quoque intelligent quod precipue his temporibus salubre & frugiferum existimo, nempe ex literis non ostentationem scientiae, sed integritatem morum multò magis esse quaerendam. Nam videre licet quosdam ex his qui literas profitentur, tanta esse levitate & jactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios gloriae cupidos, temerè & inconsultò quoduis scribere: maledicendi avidos nonnullos, alienae famae passim obtrectare: multos, omnis generis flagitiorum servos ut literarum dignitatem mirabiliter comminuant, vel dedecorent potius. Nec verò me fugit quanti sit negocii vitam tanti viri totam explicare: & eam non modo in animis, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere. Quod si minus ea been dicendo consequar (Quis enim id ullo modo posset?) quae Budaeus bene agendo consecutus est, etsi nequaquam parem illius virtuti facultatem orationis afferam; at pro nostro studio meritam gratiam debitamque retulisse, nullam apud aequos rerum aestimatores reprehensionem habebit. Erit interea satis id quidem nobis contendisse, non modò uti doctum, quod orbis terrae judicio comprobatum est: sed summum etiam ac singularem virum suiffe Budaeum, & cùm prudentia, tum omni virtute excellentem per nos posteritas cognoscat. Sed jam ad id quod nobis institutum est, veniamus.
Ad haec cum genus vitae, naturam, mores, gravitatem, constantiam, praestantiam, atque prudentiam intuebuntur, id quoque intelligent quod precipue his temporibus salubre & frugiferum existimo, nempe ex literis non ostentationem scientiae, sed integritatem morum multò magis esse quaerendam. Nam videre licet quosdam ex his qui literas profitentur, tanta esse levitate & jactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios gloriae cupidos, temerè & inconsultò quoduis scribere: maledicendi avidos nonnullos, alienae famae passim obtrectare: multos, omnis generis flagitiorum servos ut literarum dignitatem mirabiliter comminuant, vel dedecorent potius. Nec verò me fugit quanti sit negocii vitam tanti viri totam explicare: & eam non modo in animis, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere. Quod si minus ea bene dicendo consequar (Quis enim id ullo modo posset?) quae Budaeus bene agendo consecutus est, etsi nequaquam parem illius virtuti facultatem orationis afferam; at pro nostro studio meritam gratiam debitamque retulisse, nullam apud aequos rerum aestimatores reprehensionem habebit. Erit interea satis id quidem nobis contendisse, non modò uti doctum, quod orbis terrae judicio comprobatum est: sed summum etiam ac singularem virum suiffe Budaeum, & cùm prudentia, tum omni virtute excellentem per nos posteritas cognoscat. Sed jam ad id quod nobis institutum est, veniamus.