A26815:454
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
dictitans se quod scripsisset, scripsisse animo juvandi rem literariam, omnem diligentiam adhibuisse, ut res obscurae per se illustrarentur: si quid melius proferretur, se non gravatè concessurum. Posteritatem de eo & sine amore & sine cu••ditate, & rursus, sine o••o & sine invidia incorruptius judicaturam. Ex quo ⟨p. 227⟩ejus moderatio & aequitas cognosci potest, qui nec ad inferendam injuriam ullo modo posset adduci, nec ad referendam facile imply: magisque probitatis commendationem quaereret, quàm famam ingenii aucuparetur. Qui candor in doctis multis hodie desideratur. Scripsit commentarios linguae graecae valde & illos probandos. Continent enim omnes propè divitias orationi• graecae, & ostendunt sermonis latini cum graeco cognationem, opus immensi ac propè infinity laboris, & à nemine quod sciam prius tentatum, ubi arcana Graecorum mysteria enunciavit, & cuivis ediscenda proposuit, quae vix antea solertissimis aperiebantur. Genere dicendi usus est amplo, copioso, gravi, ornato, vehementi, grandi verbis, & omnibus partibus elaborato. Sunt in eo sententiae exquisitae reconditaeque, verba lecta & illustria, figurae plurimae, translations crebrae, ambitus productiores, numerus gravis & plenus dignitatis, affectus concitati, acerbitas mira, maximè ubi corruptos mores hujus aeta tis insectatur, omnia quae suscepit clarissimis dicendi luminibus ornat, & facit ampliora, novata plurima venuste, prisca & vetera in usum scitè renovata. Atque haec quanquam scienter & eleganter faciebat, nimium tamen inquirens in sese, atque ipse sese observans, dumb in medio posita nimium refugit, longinqua prosequitur, dumb graeca profusius admiscet, dumb metuit ne quid in verbis & sententiis aut tritum aut vulgar, aut commune colligat, dumb uni gravitati studet, nec suam copiam temperate, dum stylum ad humilitatem vulgi non vult deducere, dumb ubique sublimis & grandiloquus cupit haberi, plerisque visus est nescio quid tragicum & confragosum personare. Itaque ejus oratio nimia cura & religione composita, doctis & attentè legentibus est illustris, caeteros non perinde delectat. In hoc genere extant ab eo scripti libri tres de Transitu Hellenismi ad Christianismum, De Contemptu rerum fortuitarum libri tres, de Philologia lib. duo, Digressions plurimae in lib. de Asse & Annotat. De studio literarum commodè instituendo liber unus.
dictitans se quod scripsisset, scripsisse animo juvandi rem literariam, omnem diligentiam adhibuisse, ut res obscurae per se illustrarentur: si quid melius proferretur, se non gravatè concessurum. Posteritatem de eo & sine amore & sine cuditate, & rursus, sine oo & sine invidia incorruptius judicaturam. Ex quo