A26815:442
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
GULL. Budaeus Lutetiae Parisiorum nobilissima & antiquissima stirpe ortus, majors habuit amplissimis honoribus functos: qui multis in rebus principibus nostris magno usui, & reip. ornamento fuerunt. Patre usus est copioso in primis, &, ut tum erant tempora, à literis non abhorrente. Puer admodum ab eo praeceptoribus est traditus, ut literis institueretur. Personabant adhuc omnes scholae vocibus imperitorum hominum & barbarorum, necdum ⟨p. 219⟩politioris doctrinae splendour Gallis illuxerat. Quapropter cum vix primoribus labris Latinos scriptores attigisset, quod fuit in more majorum institutoque positum, Aureliam celebrem urbem, ut ibi jus civile disceret, est missus. Quo in gymnasio triennium versatus, operam penè omnem perdidit. Neque enim ignarus latinae linguae, & ab aliis disciplinis imparatus, artem illam reconditam & multiplicem subtilemque cui sese dediderat, cognitione & scientia poterat comprehendere. Domum revocatus, cum aliis quibus odolescentia capitur voluptatibus, tum venationi atque aucupio praecipuè indulsit. Quae tamen eum non diu occupatum impeditumque tenuerunt. Nam paulatim deservescentibus ejus aetatis cupiditatibus, illisque deliciis mature deflorescentibus, omnium opinion celerius immutatus, tanto demum literarum amore exarsit, ut negociis omnibus omissis, totum see in cognitione & scientia collocaret. Itaque omittere omnes voluptates, relinquere studia delectationis, ludos, jocos, convivia, sermones etiam omnium penè familiarium deserere: non cibi, non somni, non corporis rationem habere: arbitrary omne tempus deperire quod in literis non collocaretur. Ad quae facienda nullo exemplo poterat excitari. Neque enim facile quisquam reperiebatur id temporis, quem sibi ad imitandum proponeret, aut cujus gloria incenderetur. Verum erat insita quaedam discendi in ejus animo cupiditas, quae noctes & dies illum concitabat, atque admonebat nihil esse in vita magnoperè expetendum praeter sapientiam, atque scientiam. In ea persequenda omnes cruciatus corporis parvi esse ducendos, esse hanc unam, quae brevitatem vitae, immortalitatis spe, posteritatis memoria consolaretur. Hanc neque eripi nec adimi posse, neque naufragio neque incendio amitti: caetera omnia caduca & incerta in fortunae temeritate posita, parva interdum offensione, veluti grandine totius any fruges auferri. Quae secum persaepe reputans, cuncta sciendi cupiditate posteriora tandem duxit.
GUL. Budaeus Lutetiae Parisiorum nobilissima & antiquissima stirpe ortus, majores habuit amplissimis honoribus functos: qui multis in rebus principibus nostris magno usui, & reip. ornamento fuerunt. Patre usus est copioso in primis, &, ut tum erant tempora, à literis non abhorrente. Puer admodum ab eo praeceptoribus est traditus, ut literis institueretur. Personabant adhuc omnes scholae vocibus imperitorum hominum & barbarorum, necdum