A26815:455
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae ideo minus habentur in manibus, quoniam perpauci retrusam illam atque abditam dicendi formam figuramque assequuntur. Sed enim ad haec intendenti animum, res omnium difficillima visa est, judicare de aliorum scriptis. Nam multiplices naturae, variae voluntates & judicia semper effecerunt distantia inter se genera dicendi. Alios delectant ea quae non discendunt à communi more verborum, aliis ornata & elaborata sunt cordi. Ideo non est promptum aut explicare quae forma dicendi maximè excellat, aut praescriptum aliquod in hac re servare, cum aliud aliis videatur optimum, & in omnibus, ut ait M. Tullius, sit aliquid excellens. Referam tamen quae in eo plerique vel reprehenderunt, vel desideraverunt, & quomodo see purgare solitus sit, ne quid quod ad eum pertinet, praetermissum esse videatur. Metaphoris dicebant nimium delectari, quae magnum ornamentum orationi afferunt: sed ut virtutibus vitia proxima sunt, sic in his obscuritatem esse fugiendam, tanquam stellis quibusdam notare & illuminare orationem: sed si crebriores fuerint, ea fieri quae dicuntur aenigmata. Habere autem mirè raras & insigniter argutas, sed quam semel amplexus esset, ab ea vix unquam divelii. Praeterea cum ejus sermo sine intermission, sine varietate sit conspersus verborum sententiarumque floribus, & fusus aequabiliter per omnem orationem, nec umbra adsit aliqua aut recessus, quo magis id quod est illuminatum extet atque emineat▪ ⟨p. 228⟩ejus orationem à naturali simplicitate, longius recedere; ac propè verum sanguinem perdere. Ad haec cum ingressus esset aliquid, eum repente quasi quidam aestus ingenii à terra abripiebat, aque in altum à conspectu penè omnium abstrahebat, nec vela colligere, nec satis poterat modum velificando tenere: sed ventis se permittens auferebatur quocunque [Greek or Hebrew] duceret. Unde perpauca ab eo dicta partitè, definitè, distinctè reperiri. Certe dumb ingenio suo indulgere mavult quàm temperare, plurimis visus est redundare & effundi. Horum causam hanc afferebant, quòd initio parum liberaliter education, doctrinaque puerili institutus neminem habuisset, qui veram eloquendi viam rationemque commonstraret, qui ornatissimos scriptores, oratoresque ad imitandum proponeret, quique eum reprimeret juvenili licentia superfluentem: vel quòd ita consuesset, vel quòd ad hoc unum genus natus esset, vel quòd aliter non posset.
Quae ideo minus habentur in manibus, quoniam perpauci retrusam illam atque abditam dicendi formam figuramque assequuntur. Sed enim ad haec intendenti animum, res omnium difficillima visa est, judicare de aliorum scriptis. Nam multiplices naturae, variae voluntates & judicia semper effecerunt distantia inter se genera dicendi. Alios delectant ea quae non discendunt à communi more verborum, aliis ornata & elaborata sunt cordi. Ideo non est promptum aut explicare quae forma dicendi maximè excellat, aut praescriptum aliquod in hac re servare, cum aliud aliis videatur optimum, & in omnibus, ut ait M. Tullius, sit aliquid excellens. Referam tamen quae in eo plerique vel reprehenderunt, vel desideraverunt, & quomodo se purgare solitus sit, ne quid quod ad eum pertinet, praetermissum esse videatur. Metaphoris dicebant nimium delectari, quae magnum ornamentum orationi afferunt: sed ut virtutibus vitia proxima sunt, sic in his obscuritatem esse fugiendam, tanquam stellis quibusdam notare & illuminare orationem: sed si crebriores fuerint, ea fieri quae dicuntur aenigmata. Habere autem mirè raras & insigniter argutas, sed quam semel amplexus esset, ab ea vix unquam divelii. Praeterea cum ejus sermo sine intermissione, sine varietate sit conspersus verborum sententiarumque floribus, & fusus aequabiliter per omnem orationem, nec umbra adsit aliqua aut recessus, quo magis id quod est illuminatum extet atque emineat