A26815:443
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Primus certè Gallorum ruddy adhuc saeculo, sine praeceptore ac duce, nullo socio aut consort gloriosi laboris, nullo aemulo atque imitatore studiorum, in optimarum artium curriculum prodiit. Caeterum cum is non posset per aetatem optimos quosque authores eligere: nec sciret a quibus potissimum auspicandum esset, in constituendo studio plurimùm peccavit. Deterrimum enim quemque librum sumens in manus, interprets aliquanto intentius quam authores ipsos legebat. Ex quorum illiteratis annotationibus, nihil praeter inconditam rerum temerè congestarum sylvam poterat comparare. Quo errore intellecto, etsi graviter ferebat see vestibulo in ipso adituque impegisse, non tamen animum despondit: sed sensim vitia in quae dilapsus erat, quaeque per imprudentiam hauserat, eluit, & magna sustulit difficultate. Hanc verô fecit instituti mutationem, ut optimum quemque legeret sine interpretibus, & Ciceronem in primis ad verbum disceret. Saepius enim lectionem à capite repetendo, hoc boni consequebatur, ut prima cum mediis, media cum extremis conferendo, facilè totius orationis cursum cerneret, ipsumque authorem suae sententiae quasi interpretem haberet: res etiam reconditas, quae plerumque in scriptoribus occurrunt, intelligeret eadem exercitatione & diligentia. Itaque paucis quidem annis, sed plurimo certe studio Romanis artibus & literis ita profecit, idque intra domesticos parietes, ut jam sive ad oratores, sive ad poëtas, sive ad historicos se converteret, facilem & expeditam ⟨p. 220⟩eorum intelligentiam haberet. Cupiebat magnoperè Graecas quoque literas discere: à quibus omnis rerum optimarum atque artium ubertas petenda est. Id fuit eò difficilius, quod nulli suppetebant praeceptores, à quibus doceretur atque erudiretur: tum quòd Graecorum lingua nondum erat in Gallia cognita, quodque posteaquam cognita, non multum culta, paucis certè grata & probata, pluribus etiam suspecta & invisa diu fuit. Sed incredibilis discendi ardour nequaquam restingui potuit his difficultatibus. Venit eodem tempore Lutetiam Georgius Hermonynius, qui se Lacedaemonium nuncupabat, homo mediocris, & aut nulla aut humili doctrina praeditus. Hic quia solus in Gallia ea tempestate graecè scire videbatur, initio fuit nostris hominibus summae admirationi. Quem Budaeus nactus, magna mercede conductum ad se accersivit, & antequam dimitteret, amplius quingentis nummis aureis donavit.
Primus certè Gallorum rudi adhuc saeculo, sine praeceptore ac duce, nullo socio aut consorte gloriosi laboris, nullo aemulo atque imitatore studiorum, in optimarum artium curriculum prodiit. Caeterum cum is non posset per aetatem optimos quosque authores eligere: nec sciret a quibus potissimum auspicandum esset, in constituendo studio plurimùm peccavit. Deterrimum enim quemque librum sumens in manus, interpretes aliquanto intentius quam authores ipsos legebat. Ex quorum illiteratis annotationibus, nihil praeter inconditam rerum temerè congestarum sylvam poterat comparare. Quo errore intellecto, etsi graviter ferebat se vestibulo in ipso adituque impegisse, non tamen animum despondit: sed sensim vitia in quae dilapsus erat, quaeque per imprudentiam hauserat, eluit, & magna sustulit difficultate. Hanc verô fecit instituti mutationem, ut optimum quemque legeret sine interpretibus, & Ciceronem in primis ad verbum disceret. Saepius enim lectionem à capite repetendo, hoc boni consequebatur, ut prima cum mediis, media cum extremis conferendo, facilè totius orationis cursum cerneret, ipsumque authorem suae sententiae quasi interpretem haberet: res etiam reconditas, quae plerumque in scriptoribus occurrunt, intelligeret eadem exercitatione & diligentia. Itaque paucis quidem annis, sed plurimo certe studio Romanis artibus & literis ita profecit, idque intra domesticos parietes, ut jam sive ad oratores, sive ad poëtas, sive ad historicos se converteret, facilem & expeditam