A26815:456
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Amici enim saepe commonefecerunt, ut paulum se demitteret. Et Erasmus haec quae commemoravi, in eo reprehendit omnia, & exagitavit, illudensque dixit ea gratius influere in sensus hominum, quae naturae essent propria. Ipse autem ita se purgare solitus est. Primum quod sit alicubi obscurus, de industria factum, sua retulisse id temporis quo scribebat, ut intelligeretur à paucis. Si quos offenderent crebriores translationes, hoc si quaererent, reperiri id exemplo procerum linguae Latinae factum: qui translationi primas parts in elocution dederunt, eique in scribendo plurimum indulserunt, ardua graviter & splendidê dicere conatum, ac proinde nec tropis, nec numeris, nec reliquo apparatu epidictico parcè usum, nec translationibus, quae se benignè non quae gravatè obtulerunt. Quod pauci retrusam atque abditam suam dictionem assequerentur, habere plerosque scriptores multum sui, apud illos majorum gentium authors suam cujusque semper fuisse notam, sic semper naturam tulisse, ut vel vitiis nostris indulgeamus, vel invitis nobis se proferant. Non poenitere quòd naturae serviret, sibi interdum scribere non tantum populo & scenae. Non praesentem solùm voluptatem attendere, in posterum etiam prospicere. Scripta quae primo aspectu lectori see submittant, aculeum nullum in futurum relinquere, sed in praesens tantum mulcere, haec ut avidè arripiant homines, sic diu non regustent, nec iterata saepius lectione prosequantur. Postremo quod esset prolixior, malle see luxus ac munditiae profusae, quàm sordium aut frugalitatis jejunae postulari: è copiosa penu non posse religiose promere. Ad fastidium copiae eximendum acrimoniam pro sale esse. Diluit ad hunc modum quae Erasmus objecerat & obiter alia his non pauciora in Erasmo notavit, quae referre longum esset, & non necessarium. Quorum controversiam Christophorus Longolius tanquam honorarius arbiter voluit indicare, scripta ad id perbella & scita Epistola, quam subjicere non pigebit, propterea quòd virtutesque & vitia amborum si qua fuerunt, diligenter examinat, & unum alteri miro artificio comparat. Qua ex collatione magnum percipient fructum eloquentiae studiosi, quòd intelligent quid in nostrae aetatis doctissimis hominibus aut imitentur aut probent. Longolii verba h•c•sunt, Quod ad eruditionem pertinent, non video qua in re Budaeus Erasmo •edat sive humaniores literas, sive Christiano dignas homine libeat aestimare.
Amici enim saepe commonefecerunt, ut paulum se demitteret. Et Erasmus haec quae commemoravi, in eo reprehendit omnia, & exagitavit, illudensque dixit ea gratius influere in sensus hominum, quae naturae essent propria. Ipse autem ita se purgare solitus est. Primum quod sit alicubi obscurus, de industria factum, sua retulisse id temporis quo scribebat, ut intelligeretur à paucis. Si quos offenderent crebriores translationes, hoc si quaererent, reperiri id exemplo procerum linguae Latinae factum: qui translationi primas partes in elocutione dederunt, eique in scribendo plurimum indulserunt, ardua graviter & splendidê dicere conatum, ac proinde nec tropis, nec numeris, nec reliquo apparatu epidictico parcè usum, nec translationibus, quae se benignè non quae gravatè obtulerunt. Quod pauci retrusam atque abditam suam dictionem assequerentur, habere plerosque scriptores multum sui, apud illos majorum gentium authores suam cujusque semper fuisse notam, sic semper naturam tulisse, ut vel vitiis nostris indulgeamus, vel invitis nobis se proferant. Non poenitere quòd naturae serviret, sibi interdum scribere non tantum populo & scenae. Non praesentem solùm voluptatem attendere, in posterum etiam prospicere. Scripta quae primo aspectu lectori se submittant, aculeum nullum in futurum relinquere, sed in praesens tantum mulcere, haec ut avidè arripiant homines, sic diu non regustent, nec iterata saepius lectione prosequantur. Postremo quod esset prolixior, malle se luxus ac munditiae profusae, quàm sordium aut frugalitatis jejunae postulari: è copiosa penu non posse religiose promere. Ad fastidium copiae eximendum acrimoniam pro sale esse. Diluit ad hunc modum quae Erasmus objecerat & obiter alia his non pauciora in Erasmo notavit, quae referre longum esset, & non necessarium. Quorum controversiam Christophorus Longolius tanquam honorarius arbiter voluit indicare, scripta ad id perbella & scita Epistola, quam subjicere non pigebit, propterea quòd virtutesque & vitia amborum si qua fuerunt, diligenter examinat, & unum alteri miro artificio comparat. Qua ex collatione magnum percipient fructum eloquentiae studiosi, quòd intelligent quid in nostrae aetatis doctissimis hominibus aut imitentur aut probent. Longolii verba hcsunt, Quod ad eruditionem pertinent, non video qua in re Budaeus Erasmo edat sive humaniores literas, sive Christiano dignas homine libeat aestimare.