A26815:444
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Adeo nulli nec sumptui nec pecuniae parcere in animum induxerat, dum id quod cupiebat quoquo modo assequeretur. Itaque huic Graeco cum aliquot annis operam dedisset, & eo praelegente audivisset Homerum authoresque alios insignes, nihilo doctior est factus. Neque enim praeceptor ille plura docere quam sciret, poterat: & Graecas literas eatenus noverat, quoad convenit sermoni literato cum vulgari: & nisi quod legere optimè, & è more doctorum pronunciare videbatur, expers erat omnis eruditionis: & qui pingendis literis Graecis victum quaerere tantummodo nosset. Non ita multò postea decedens ex Italia venit in Galliam Janus Lascaris, vir cum genere & nobilitate praestantissimus, tum Graecorum omnium hujus memoriae facilè doctissimus. Qui cognito Budaei studio in Graecas literas, quanquam erga hominem mirificè assiciebatur, ejusque causa omnia cupiebat, non multum tamen potuit juvare: quum ferè agé•et in comitatu regis, aut legations longinquas obiret, & Budaeus in perennibus studiis domi see contineret. Fecit tamen non invitus quod potuit vir humanissimus atque facillimus, ut praesens Budaeo aliquid praelegeret: quod vix in omni consuetudine vicies contigit, & absens libros suos quos emendatos maxim, & lectissimos habuit, ejus fidei mandaret. Mathematicas disciplinas ab Jacobo Fabro nobili philosopho didicit: ad quas tantum ingenii & alacritatis initio attulit, ut evolare non excurrere videretur. Itaque dumb Faber multa proponit, Budaeus omnia assequitur, eô res venit, ut prius ille docendo defatigaretur, etsi magnam mercedem accipiebat, quàm hic discendo. Neminem praeterea audivit, sed partim felicitate ingenii, partim assiduitate & diligentia caetera quae ad optimarum artium, & utriusque linguae cognitionem spectant, est consecutus. Ab his autem initiis profectus, tantos in suis studiis progressus fecit: ut nostra aetate principem locum in literis tenuerit omnium confessione. Ipse quidem Lascaris, etsi Graeci in communicanda sua cum exteris laude parciores sunt, tamen admiratus elegantiam Attici sermonis, quam scribendo faeliciter exprimebat, de eo dicere persaepe solebat (ut seribit Lazarus Bayfius vir amplissimus atque eruditissimus) quod olim de Cicerone Apollonius dixit, nempe doctrinam & eloquentiam quae solae Graecis erant relictae, sic per Budaeum hoc tempore in Galliam esse perlatas, ut olim per Ciceronem ereptae languenti Graeciae, Romam advenerant.
Adeo nulli nec sumptui nec pecuniae parcere in animum induxerat, dum id quod cupiebat quoquo modo assequeretur. Itaque huic Graeco cum aliquot annis operam dedisset, & eo praelegente audivisset Homerum authoresque alios insignes, nihilo doctior est factus. Neque enim praeceptor ille plura docere quam sciret, poterat: & Graecas literas eatenus noverat, quoad convenit sermoni literato cum vulgari: & nisi quod legere optimè, & è more doctorum pronunciare videbatur, expers erat omnis eruditionis: & qui pingendis literis Graecis victum quaerere tantummodo nosset. Non ita multò postea decedens ex Italia venit in Galliam Janus Lascaris, vir cum genere & nobilitate praestantissimus, tum Graecorum omnium hujus memoriae facilè doctissimus. Qui cognito Budaei studio in Graecas literas, quanquam erga hominem mirificè assiciebatur, ejusque causa omnia cupiebat, non multum tamen potuit juvare: quum ferè agéet in comitatu regis, aut legationes longinquas obiret, & Budaeus in perennibus studiis domi se contineret. Fecit tamen non invitus quod potuit vir humanissimus atque facillimus, ut praesens Budaeo aliquid praelegeret: quod vix in omni consuetudine vicies contigit, & absens libros suos quos emendatos maxime, & lectissimos habuit, ejus fidei mandaret. Mathematicas disciplinas ab Jacobo Fabro nobili philosopho didicit: ad quas tantum ingenii & alacritatis initio attulit, ut evolare non excurrere videretur. Itaque dum Faber multa proponit, Budaeus omnia assequitur, eô res venit, ut prius ille docendo defatigaretur, etsi magnam mercedem accipiebat, quàm hic discendo. Neminem praeterea audivit, sed partim felicitate ingenii, partim assiduitate & diligentia caetera quae ad optimarum artium, & utriusque linguae cognitionem spectant, est consecutus. Ab his autem initiis profectus, tantos in suis studiis progressus fecit: ut nostra aetate principem locum in literis tenuerit omnium confessione. Ipse quidem Lascaris, etsi Graeci in communicanda sua cum exteris laude parciores sunt, tamen admiratus elegantiam Attici sermonis, quam scribendo faeliciter exprimebat, de eo dicere persaepe solebat (ut seribit Lazarus Bayfius vir amplissimus atque eruditissimus) quod olim de Cicerone Apollonius dixit, nempe doctrinam & eloquentiam quae solae Graecis erant relictae, sic per Budaeum hoc tempore in Galliam esse perlatas, ut olim per Ciceronem ereptae languenti Graeciae, Romam advenerant.